Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 258 > >|
1 corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
conveniat leti, dicatur ut illius una.

nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
interiisse neque a morbo neque forte veneno,
verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
scimus.
item in multis hoc rebus dicere habemus.
Nilus in aestatem crescit campisque redundat,
unicus in terris Aegypti totius amnis.

is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
anni tempore eo qui etesiae esse feruntur,
et contra fluvium flantes remorantur et undas
cogentes sursus replent coguntque manere.

nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur.
ille ex aestifera parti venit amnis ab austro,
inter nigra virum percocto saecla colore
exoriens penitus media ab regione diei.

est quoque uti possit magnus congestus harenae
fluctibus adversis oppilare ostia contra,
cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
quo fit uti pacto liber minus exitus amni
et proclivis item fiat minus impetus undis.

fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
tempore eo fiant, quod etesia flabra aquilonum
nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.

scilicet ad mediam regionem eiecta diei
cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
contrusae nubes coguntur vique premuntur.

forsitan Aethiopum penitus de montibus altis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index