Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 524 > >|
1
LIBER
SECUNDUS.
DE
MOTU CORPORUM
LIBER SECUNDUS.
SECTIO I.
De Motu Corporum quibus reſiſtitur in ratione
Velocitatis.
PROPOSITIO I. THEOREMA I.
Corporis, cui reſiſtitur in ratione velocitatis, motus ex reſiſtentia
amiſſus eſt ut ſpatium movendo confectum.
NAm cum motus ſingulis temporis particulis æqualibus amiſſus
ſit ut velocitas, hoc eſt, ut itineris confecti particula: erit,
componendo, motus toto tempore amiſſus ut iter totum. Q.E.D.
Corol.Igitur ſi corpus, gravitate omni deſtitutum, in ſpatiis libe­
ris ſola vi inſita moveatur; ac detur tum motus totus ſub initio, tum
etiam motus reliquus poſt ſpatium aliquod confectum: dabitur ſpa­
tium totum quod corpus infinito tempore deſcribere poteſt.
Erit
enim ſpatium illud ad ſpatium jam deſcriptum, ut motus totus ſub
initio ad motus illius partem amiſſam.
LEMMA I.
Quantitates differentiis ſuis proportionales, ſunt continue propor­
tionales.
Sit A ad A-B ut B ad B-C & C ad C-D, &c. & dividendo
fiet A ad B ut B ad C & C ad D, &c. Q.E.D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index