Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 406 > >|
1coronas ex cinnamo in capitolio: et Auguſtæ quæ in pala
tiis primario templo maximam cinnami radicem aurea pa
tera impoſuit.
Apud thermum in ætholia quam Philippus
uaſtauit / fuiſſe in porticibus templi arma ferunt numero ul
tra quindecim milia: et ſtatuas ornamenti gratia ultra duo
milia: quas omnes Philippus confregiſſe refert Polibius:
præter eas quæ nomen aut effigiem haberent deorum: et for
taſſis non rerum iſtarum magis numerus / quae rei uarietas pen
ſanda
eſt.
Apud siculos fuere qui statuas ex sale formare in
ſtituerunt
auctor eſt Solinus.
Et ſtatuam inquit Plinius effe
cit ex uitro.
Equidem iſtiuſmodi rariſſima erunt ad naturæ
atque ingeniorum admirationem digniſſima.
Sed de ſtatuis
alibi.
Apponuntur columnæ parietibus et apertionibus inter
ſeruntur.
Earum non habetur iſtic uti in porticu. Illud aduer
ti in templis maximis quod columna ad tantam operis uaſtita
tem forte non reſpondiſſent: perduxiſſe camurarum cornua /
quod in eorum arcubus ſagicta ſemidiametrum excederet ex
tertia: quæ res etiam ad uenuſtatem acceſſit.
Eſt enim ſeſe
in ſublime attollens teſtudinatio agilior ut ita loquar / atque
explicatior.
Illud hic non prætereundum cenſeo. In teſtudi
nationibus arcuum capita ad minus prolixiora ſemidiame
tro efficienda ſunt: quantum ſpectantibus occupant corona
rum prominentiæ ne medio ex templo intui poſſint.
Templis tectum dignitatis gratia atque etiam perpetuita
tis maxime eſſe teſtudinatum uelim.
Ac neſcio quidem quo
id fato eueniat / ut nullum ferme comperies templum cele
bre quin ignium iniuria in calamitatem inciderit.
Legimus
Cambiſem quot quot erant apud ægyptum templa combu
xiſſe: et aurum atque ornamentum perſepolem tranſtuliſſe.
Delphicum oraculum ter concrematum extitiſſe a tracibuſ
refert Euſebius.
Id etiam apud Herodotum inuenio reſtitu
iſſe Amaſim cum iterato arſiſſet ſponte ſua.
Alibi legimus
per ea tempora incenſum fuiſſe a Phlegia quibus Fenix lit
teras nonnullas ciuibus ſuis adinueniſſet.
Rurſuſque incen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index