Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Quæ verò fiunt ventorum ira, admiratio­
nem
pariunt.
Sæuiunt enim hi iugis mon­
tium
, adeò vt dum Apenninum tranſirem,
ventus
pileum ſuſtulerit, ac velut ſagittam
è
ſcorpione emiſſam deferret cum impetu,
parúmque
abfuerit, ne portenti vice decide­
ret
cum pluuia in proximas villas.
Tranſtu­
lit
& equum, cui inſidebam per duos paſ­
ſus
, vt fermè præcipitarer.
Quare ne fabu­
loſum
fuiſſe putem, quod à Pogio recitatur,
adducor
.
Recitat ille, ventis cohortis di­
rutum
oppidum, quod Borgetum vocatur,
ſex
M. paſſuum à Roma diſtantem, & ædem
diuæ
Ruſinæ, tranſlatámque cauponam in­
tegram
.
Ergo neque mirum pluere ranas,
piſciculos
, lapides: nam ranæ ac piſces è
montium
iugis venti impetu transferuntur.
Transfertur & puluis, qui ventorum co­
gitur
in lapides.
Indicio eſt non procul à
montibus
illos cadere, ſed vt olim in Al­
bano
monte, atque in vallibus è proximis,
altioribúſque
montium cacuminibus.
Re­
fert
Georgius Agricola, Chepnicij luteam
terram
cum aqua pluiſſe.
Et in Sueuia, an­
no
1534. aër inficiebat veſtes cruce rubra:
id
contingit puluere cum imbribus delato,
forma
verò crucis ob fila, quæ crucis for­
mam
, dum texuntur, referunt, apparuit.
Transferuntur & oua paruorum animalium,
vt
etiam ranarum, & piſcium quæ inter
turbines
ventorum, & imbrium procellas
emittunt
animalia, quæ pluere videntur.
Indicio tum eſt potiùs hæc contingere ob
putredinem
, & cum generatione, quàm
quod
transferantur: quoniam iuxta fodinas,
& vbi bitumen abundat magis hæc fiunt,
quàm
alibi.
Et frequentiùs pluant animalia,
quàm
triticum, & reliqua cerealia, quæ ta­
men
faciliùs transferri poſſent ipſis anima­
libus
.
Illud tamen mirabile eſt, quod Olaus
Magnus
refert, de lemmare, vel lemmo, id
eſt
, murium genus, quod in Septentrione de­
cidit
tanta copia è nubibus, vt omnia vi­
rentia
locuſtarum more abſumat: hócque
Pontici
mures veſcuntur: & (de quo alibi di­
ctum
eſt) ſi verum eſt, ſtatim vbi deciderit in
ventriculo
diſſectum virentem herbam oſten­
dere
: vt tranſlatus non genitus videatur.
Nihil
igitur
mirum, ſi cauſas ſpectes: nam non niſi
in
magnis ventorum motibus iſta contin­
gunt
.
Quamobrem & Reipublicæ tempore

hæc
erant frequentia, quòd frequentiùs
etiam
venti validiſſimi fierent.
Imò vis ven­
torum
olim maior videbatur: quam non ſo­
lùm
hæc noſtra, ſed etiam diluuia, & inun­
dationes
contingebant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index