Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 406 > >|
1mentumque diuinius habeas / nimia in luce langueſcunt. Ve
teres ea nimirum re ſola plerumque apertione hoſtii conten
ti
erant.
Sed mihi quidem probabitur: ubi aditus in templum
omnino erit illuſtris: interiorque ambulatio minime erit
triſtis.
Vbi autem ara ſtatuta ſit: maieſtatem præ ſe ferat lo
cus uelim magisque uenuſtatem.
Redeo ad apertiones luminum. Me
miniſſe oportet quod alibi diximus apertionem conſtare ex
uacuo et lateribus et ſuperliminari.
Feneſtras et hoſtia uere
res nuſquam niſi quadrangula adiunxere.
Sed de ianuis pri
mo.
Ad ianuas quidem optimi architecti omnes cum iones
tum dores tum corynthii latera in ſummo ex parte ſui quar
ta atque decima graciliora fecere quam in imo.
Superliminari
craſſitudinem dedere hanc / quam in ſummo capite lateris in
uenere / et lineas ornamentorum in utriſque compares effe
cerunt: et iunctiones ad unguem conterminarunt: et ianuæ
coronam ſummam quæ ſuperliminare faueat ſummis colum
narum
capitulis quæ in porticu ſint æquarunt.
Itaque in his
omnes quæ diximus obſeruarunt.
In cæteris uero alii ab aliis
multo differunt.
Nam Dores quidem totam altitudinem
iſtanc diuiſere in partes ſexdecim: ex quibus dedere altitu
dini uacui apertionis: quam eandem ueteres lumen nuncu
parunt.
Dedere inquam partes decem: latitudini autem quin
que: lateri autem unam.
Hæc Dorici. Iones uero primam
illam integram altitudinem quæ ſummis capitulis colum
narum
æquatur: diuiſere in partes decem et nouem: ex quibus
dedere altitudini uacui partes duodecim: latitudini ſex:
lateri unam.
Corynthii diuiſere in partes undeuiginti: ex
quibus datæ ſunt partes ſeptem latitudini uacui: altitudi
nem autem luminis effecere duplam ad latitudinem: fuitque
latus hoſtri ſeptima latitudinis uacui.
In quibuſque latus
hoc eſt antipagmentum fuit trabs.
Et ni fallimur iones ſua
delectati ſunt trabe ornata faſciis tribus.
Dores ſua amotis
regulis et clauiculis et in trabem ſuperliminarem ornamenti
gratia quiſquiſ maxima ex parte ſuas coronarum uenuſtates

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index