Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1in fine Veris, vel in æſtate, abſque vento­
rum
flatibus vllis, cum vehementi calore,
& dum non pluit, turbidus tamen ac nebu­
loſus
aër conſpicitur.
Talem conſtitutionem
in
Cramone ciuitate olim Hippocrates deſ­
cripſit
, quam maxima, & horrenda peſtis
eſt
ſubſecuta, in qua præter lethiferas fe­
bres
, & tubercula atque carbunculos, inte­
gra
membra tabo abſumpta excidebant.
Ca­
lor
enim ( vt diximus ) & humidum corru­
ptionis
parentes ſunt, cùm motus illa non
temperauerit
.
Aliud è cœlo ſignum ſumi ſo­
let
, cùm ſcilicet deliquia ſolis magna fiunt,
aut
Cometes, aut igneæ flammæ in aëre vi­
dentur
.
Ex immodica enim ſiccitate, &
vapore
bituminoſo, hæc quæ aërem etiam
corrumpere
poſſunt, fieri ſolent: quanquam
ſi
nihil aliud ſubſequatur, fallax ſit ſignum.
Nam annis, 1531. & ſequentibus multæ
ſtellæ
crinitæ, & ab anno 1539. vſque ad
annum
1551. tot Solis & maxima tum Lunæ
deliquia
apparuerunt, vt nunquam plura,
neque
maiora contigiſſe legantur, & ta­
men
Italia ab anno 1524. vſque ad annum
præſentem
1559. nullam paſſa eſt inſignem
peſtis
cladem, imò neque fermè veſtigium.
Si tamen arbores ardere videantur, certius
eſt
ſignum calamitatis futuræ, quoniam
iam
aër ipſe noſter non ſublimis, qui minùs
ad
nos attinet, infeſtatur.
Quòd ſi aër quaſi
puluerulentus
menſibus aliquot perſeueret,
peſtem
futuram denunciat ſui generis.
Nam
impurum
quod trahitur, cor, ſed magis ce­
rebrum
vitiat.
Cùm enim peſtis & ab aqua,
& ab aëre fiat, quæ ab aqua fit, cor magis
petit
: quæ ab aëre, cerebrum.
Nullum enim
ſeptum
adeò denſum in cerebro velut in pul­
mone
, cùm tamen cerebrum reſpiret.
Ipſius
verò
cerebri ſubſtantia, cordis mollior ac
magis
exanguis.
Quò fit, vt in ſpecubus ob
vitium
cerebri primùm in lipothymiam, in­
de
corde conſentiente in ſyncopen, & mor­
tem
incidant.
Ex his igitur in cauſarum co­
gnitionem
venire licet, vt ex cauſis in mor­
bi
genus.
Cúmque panis aëri expoſitus, mu­
corem
contrahit per nocte, habes iam cor­
rupti
aëris ſigna, proximámque ſi nondum
cœpit
peſtilentiam.
Cùm verò diues anus,
aut
puellæ ſtragem prænunciantes videre at­
que
audire ſe eixiſtimauerint, peſtis ſubſe­
quetur
.
Nam ſi viderunt, inquam, & au­
dierunt
, diui non mentiuntur?
Si autem
non
videntes videre ſe exiſtimant, atque
audire
perperàm, iam atra bilis in ſanguine
exuperat
aëris praua qualitate, quæ in de­
terius
procedens peſtem facit.
Canum quo­
que
frequens rabies ob id peſtem nunciat,
quòd
hi vel ab aquis, vel ab aëre in rabiem
aguntur
.
Declarauimus enim ab aquis cor­
ruptis
rabiem generari.
Similiter & lupo­
rum
ingreſſus in vrbem, & moleſtia aſſi­
dua
, rabiei in eis cuiuſdam ſignum eſt.
Ni­
mia
enim audacia rabiem nunciat.
Ab his
igitur
cauſis, quibus hi in rabiem aguntur,
corrumpuntur
in hominibus humores, &
peſtis
generatur.
Ob id etiam quandoque
contingit
ante peſtem aues deſerere oua at­
que
nidos, & imperfectos pullos: omnia
enim
hæc ſigna ſunt prædominantis atræ
bilis
, ſeu ob aërem, ſeu ob aquam corru­
ptam
.
Oues autem præcipuè ante id tempus
clade
afficiuntur: imbecilliores enim ac ſi­
miles
hominibus natura, ab eiſdem cauſis,
quibus
homines peſtem patiuntur: Rana­
rum
quoque multitudo, & blattarum in
muris
ob ſuperfluum humidum pingue fit,
quod
naturæ humanæ aduerſatur, & illi
perniciem
affert.
Cúmque vermes ac ſer­
pentes
apparent, tum talpæ, id contingit,
quoniam
cubilia propria deſerunt ob mole­
ſtiam
vaporis, qui ſub terra continetur, qui­
que
aſcendens aërem vitiat adeò infeſto
affectu
, vt perniciem ſerpentibus afferre poſ­
ſit
, ne dum hominibus.
Nihil enim penitùs
ſub
terra ſalutare homini fermè eſſe poteſt:
generaliter
autem omninò eſſe non poteſt.
Ob id oportet talia frequenter videri, & paſ­
ſim
, & perſeuerare, & augeri: tunc enim
procul
dubiò peſtem futuram prænunciant.
Aues etiam ſi hunc morbum concipiant, in­
gentis
peſtis ſignum ſunt.
Refert enim Ioa­
chimus
Schælerus, in illa grauiſſima peſte
Britannica
aues ſub arboribus mortuas in­
ueniri
ſolitas cum puſtulis ſub alis.
Itaque
cùm
ſiccius animalium genus atque liberius
eo
morbo afficitur, multò magis etiam ho­
mines
.
Tranſire enim hic etiam in equos vi­
ſus
eſt.
Naſcitur præterea in fructu quercus,
quem gallam vocant, & qui rarò menſe Martio
non perforatur, vermis quandoque, quandoque
araneus
, & quandoque muſca.
Vbi vermis
innaſcitur
, peſtem nunciat: nam vermis ex
multo
fit humido, ſed non probè concocto.
Si muſca, fertilitatem: nam humidum tenue,
& benè concoctum declarat: vnde aëris ca­
lorem
temperatum eſſe docet, qui vbertatem
affert
.
At ſi aranea erumpat, iam hoc ſteri­

litatis
eſt indicium: eſt enim aranea animal
frigidum
atque ſiccum, & ob id telas confi­
cit
: frigus autem ac ſiccitas generationi om­
ni
ac vitæ contraria ſunt.
Porrò fertilitatis
ac
ſterilitatis ſigna ad quatuor in vniuerſum
genera
referri debent.
Ad aſtra quidem pri­
mum
, at de his ſuis locis planè dictum eſt.
Ad elementa verò immoderantia omnis,
qualis
calidi, vel frigidi, ſicci, aut humi­
di
, & nimia aëris tranquillitas, & peruer­
ſitas
, vt hyems calida, vel ſiccum, & tran­
quillum
, æſtas temperata.
Ad ipſas plan­
tas
, velut frugum ſemina cùm leuia fuerint,
aut
corrupta, ſterilitatem futuram in eo ge­
nere
nuntiant.
Et ſi ſub Caniculæ ortu
citò
areſcant.
Si enim vehemens hoc ma­
lum
fuerit, in plurimos annos protenditur:
velut
de ſterilitate Ioſeph ſub Pharaone,
quæ
ſeptem annis durauit.
Ob id etiam
qui
ſerunt, meliora ex eo genere legunt ſe­
mina
.
Similiter & in fructibus, in quibus
perpetuum
illud fermè manet, vt maximam
vbertatem
maxima ſterilitas ſubſequatur,
ſeu
exhauſtis arborum viribus, ſeu quomo­do
cunque
læſis germinibus, à quibus germina
prodeunt
, vt etiam ex grandine contingit.
Ab accidentibus vero, & ſignis: nam terræ­
motus
, & locuſtæ, ſæpè peſtis, frequentiùs
ſterilitatis
cauſæ manifeſtæ, & efficaces fue­
runt
.
Et inſectorum ac piſcium abundantia
ſterilitatem
nuntiat: ab humidi enim co­
pia
fiunt piſces, triticum autem ab humido
temperamento, vnde (vt diximus) nec in inſula

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index