Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 403 > >|
1beati Thomæ prouenit. Sic tritici vbertas
contraria
ratione paucos piſces facit.
Sed ſi
omnia
attingere voluero, finem nunquam
ſum
facturus: vituperabatur pictor ille quan­
quam
egregius ab Apelle, qui à tabula nun­
quam
ſciret manus abducere, præcipuè cùm
homini
nihil ſit difficilius ſcientia futuro­

rum
: hæc nanque adeò obſcura eſt, vt ni­
ſi
diuino aliquo afflatu adiuuetur, vix lau­
dem
afferat.
Ob id qui in ea claruerunt, fue­
runt
autem admodum pauci, diuini meritò
vocati
ſunt.
Claruerunt autem inter viros
Muſæus
Athenienſis, & ex eadem vrbe Ly­

cus
Pandionis filius & Bacchides Bœotius,
tum
Tireſias & ipſe Bœotius, tum Cyprius
Eucleus
, & famoſus Epimenides Cretenſis.
Sicut inter fœminas ſibyllæ, à σιβυλλιᾱͅν,
quod
eſt vaticinari, ſeu à σιοὺς, quod eſt deo­
rum
, & βουλὲ ſententia, dictæ.
Nobiliſſimæ è
decem
Erythrea & Cumæa, quam Amal­
thæam
ſeu Demophilen, vel Erophilen ap­
pellarunt
: harum enim carmina Romanis

præcipuè
in præcio fuêre.
Sed & diuinatio
futurorum
quadruplex: aut enim ex inſolitis,
velut
cum in Heluetiis (vt referunt) in aëre
viſi
ſunt duo leones inter ſe pugnantes, quo­
rum
alter alteri caput præcidit.
Et viri ar­
mati
, & acies, vt tempore Machabæorum,
& ante Hieroſolymæ deſtructionem in cælo
perpetuis
quadraginta debus.
Atque hæc
forſan
non ineptè quiſpiam in vapores, velut
& nubium varias formas, referat.
Sed de his
alio
loco dictum eſt.
Aut in vim fatidicam,
de
qua nuper locuti ſumus.
Aut in artem
quampiam
naturalem, vt aſtrologiam, phy­
ſiognomiam
, metopoſcopiam, chiroman­
tiam
, nauticam, agriculturam, medicinam,
ſomniorum
interpretationem.
Aut in prodi­
gia
omináque & auguria, ementitáſque ar­
tes
: de quibus in quarto libro de Sapientia
diximus
.
Et poſtquam tot, tantáque ſunt fu­
tura
prænoſcendi argumenta, tam varia,
tam
incerta, vt neque obſeruaſſe decorum,
nec
omninò neglexiſſe tutum fuerit, pauci
tamen
reclamantibus pro arbitrio omnibus,
deterioráque
ipſis, quàm quæ reprehendunt
admittentibus
, hoc in genere eruditi inue­
niuntur
, qui quæ obſeruare debeant, tanquam
vera
norint, quæque tanquam falſa neglige­
Omnis
enim veritas diuina eſt, & ab opti­

mo
proficiſcitur.
Frequentiores licet in diſci­
plinis
viros præſtantes inuenire, è quorum
numero
decem ſelegi, vnicuique iudicium
ſuum
relinquens.
Architæ
laus
.
Algebræ
laus
.
Alchindi
laus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index