Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 360 > >|
1modò inchoare motum, ſed & ipſum quoque accele­
rare æquabiliter: vt putà per gradus ab vſque initio
tum manenteis, tum acquiſitos, eo modo, quo decla­
ratum eſt.
Abieci verò impellentem attributam aëri,
vt quæ non modò inefficax inchoando motui videre­
tur, ſed illius etiam promotioni, ſeu accelerationi offi­
ciens; tantum abeſt, vt ad ipſam procurandam quic­
quam conferret.
Atque hæc quidem cauſſa eſt, quam­
obrem quidpiam videatur ſimùl de tua opinione di­
cendum, quatenus partim conſentit cum ea, quæ mihi
priùs animo inſedit, partim diſſentit ab ea, quæ iam in­
ſidet.
Quippe, vt ego quidem priùs, ſic tu agnoſcis du­
plicem cauſſam; & vnam quidem penitùs candem,
aërem putà impellentem; alteram verò nomine diuer­
ſam, ſed effectu eandem, inſitam putà grauitatem (cui
ego attractricem Terræ ſubſtituendam cenſueram) qua­
tenus tu eam retinens, ipſi quoque tribuis incœptio­
nem motus.
Cùm verò ipſe ſolam iam attractricem
retineam, à qua continenter agente, & impreſſione non
pereunte, acceleratio motus fiat; opinatis tu grauita­
tem ad accelerationem nihil facere: ſed inalteratam ſic
perſeuerare, vt ex ſe motum vniformem, & æquabilem
faciat: ſolum autem aërem ſeſe à tergo concludentem
eſſe accelerationis cauſſam.
Heinc nempe ſuperiùs tua
hæc verba fuerunt. Acceleratio omnis à medio ſolo eſt: vn­
de deſcenſus in vacuo ſui ſemper ſimilis, atque vniformis
exſiſteret: ſicut tunc quoque tota cauſſa deſcenſus, nempe graui­
tas, ſemper eadem, ac ſui ſimilis per ſeueraret.
Itaque cùm
diſſenſus ſit circa tuam vtramque cauſſam, ecce de
vtraque pauca hæc attingo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index