Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 403 > >|
1
Galeni laus.
Vltimus omnium Vitruuius, qui tamen ſi

propria
non aliena inuenta conſcripſiſſet, in­
ter
primos adnumerari poterat.
Eminent au­
tem
quædam in ſingulis: vt in Archimede
æqualitas
ſphæræ cum cylindro, ſepulchro
ſuo
inſcripta: in Euclide ordo, in Ariſtotele
contextus
, in Galeno diuidendi ratio.
Alij
etiam
præclaras quaſdam dotes habent, ta­
metſi
ſubtilitate non præſtiterint.
Quis in
Homero
non admiretur affectus, grauitatem
in
Virgilio, commiſerationem & affluentiam

in
Cicerone, orationis qualitatem tum ſche­
mata
ſenſui verborum appoſita in Quintilia­
no
?
Nec eſt vnum genus ſubtilitatis in quo
auctores
celebrantur, ſed plura.
Ariſtotelis
ab
ingenio, cuius æmuli Theophraſtus &
Scotus
.
Ab ingenio, ac imaginatione Archi­
medis
.
Ab imaginatione, vt Calculatoris. A
ſenſu
cum imaginatione, vt Euclidis.
A iudi­
cio
: vt Algebræ.
A ſenſu atque experientia,
vt
Vitruuij: cuius æmulus fuit Hero clariſ­
ſimus
inuentis, ſed parum vtilib.
Præſtantiſ­
ſimus
in Vitruuio modus horologiorum, ſeu
per
tympana & aquam, ſeu in anaporicis ex
ſignifero
, ſeu per analema quod cauis plan­
tis
, ac ſphæricis commune eſt.
Atque hi om­
nes
ingenio præſtiterunt, ſed qui humanas
vires
ſupergreſſi, proprioréſque diuinitati
cuipiam
fuiſſe videntur, tres ſunt: Ptolemæus
Alexandrinus
, Hippocrates, Cous, & Ploti­
nus
.
Huic debeo, quòd intelligere multa poſ­
ſe
confidam, illi artis ſcientiam: primum ad­
miror
quod vix intelligam.
Coniector hanc
claritatem
virorum, quòd reliquorum ſi per­
iiſſent
monumenta, propoſitis mihi tracta­
tionibus
auxiliiſque, quibus illi freti ſunt, cur
ſingula
reſtituere non poſſem, & ſi non poſ­
ſem
, non intelligo: at vnius ex his, ne ſeptem
quidem
lineas facturum me non poſſe toto
vitæ
meæ tempore ſatis intelligo.
At qui
Hippocrati
, Galenum parem eſſe putant,
neutrum
eorum ſe intelligere ea confeſſio­
ne
fatentur.
Multò enim plus Hippocrates à
Galeno
diſtat, quam Galenus à puerulo quo­
vis
.
Itaque qui nondum ex his tribus ali­
quem
intelligit, ad ſcientiam quidem exer­
citatum
capeſſendam, ex aliorum intellectu
exiſtimare
verè poteſt, ſe tamen ſcire quic­
quam
omnino non exiſtimet.
Horum enim
eſt
meta humanæ ſcientiæ.
Vt verò abſolutorum librorum rationem
quiſque
intelligat, & quónam modo ars vna­
quæque
doceri poſſit, neminem inuenio qui
id
exactius me tradiderit, præter vnum Ga­
lenum
: quam ſi nos tempeſtiuè tenuiſſemus,
à
multis ſanè laboribus excuſaſſet.
Ea eſt ra­t
io
, qua ſæpius eadem ad hanc vſque diem
noſtra
immutare coactus ſim, quæ prius aliis
placere
cœperunt quàm mihi.
Nunc verò
quæ
edentur, percepta conſcribendi ratione,
non
minus nobis quàm aliis (vt exiſtimo) ſa­
tisfaciens
.
Mihi quidem præter Deum, ad
hanc
vſque diem nullus auxiliator ad com­
ponendos
libros fuit, vtinam non magis im­
pedimento
quiſquam fuiſſet.
Itaque inita ra­
tione
mecum, vt cogitarem aliquem eſſe, &
huius
rei modum, caſus qui non ſine numine
fuit
, oblatus eſt, quo Galeni ſententiam de
hoc
intelligerem.
Ea autem talis erat: Si do­
ctrinam
aliquam, cuiuſpiam rei tradere ab­
ſolutiſſimè
atque perfectè volueris, quòd
officium
eſt cuiuſque ſcribentis, id commo­
aſſequi licebit, ſi rem de qua tractatur in
ſpecies
diuiſerimus, atque illas rurſus, ac rur­
ſus
diſtinxerimus in alias minores, donec ad
vltimas
peruenerimus.
Eadem quoque ratio
in
affectibus, qui de his ſpeciebus demon­
ſtrari
poſſunt, obſeruanda erit.
Atque hoc
primum
præceptum eſt.
Aliud verò fuerit, vt
demonſtremus
tam in ſpeciebus rei tractatæ,
quàm
affectibus, non plura eſſe, aut poſſe ge­
nera
membrorum ſub tractata re contineri,
quódque
deſcripta membra ſub illa omnia
contineantur
.
Initium verò huius diuiſionis
ab
artis fine ſumendum erit, aliter in incerto
vagabimur
.
Sic igitur optimæ conſtructionis
præcepta
nos docuit Galenus: atque ex hoc,
quinam
in vnaquaque arte tradenda fuerint
præſtantiſſimi
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index