Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1pitudinem declarant. Qui igitur fingere ali­

quid
volunt, formam eius primùm viſam
mente
, quaſi memoria concipere debent, in­
de
typum quendam ſeorſum delineare ſub­
tilius
, pòſt præſente eo quod fingis ſingula
animaduertendo
ad amuſſim perficere: latet
enim
in vnoquoque partium quædam ſym­
metria
, quam ſi non mente comceperis,
oculorum
verò præſidio tantum innixus
tentes
exprimere, operam luſeris.
Neque
dimidium
velut latus quoddam finges ne­
mo
enim ſic inſpicit hominem, ſed paulu­
lum
deflexo capite inter vtrunque ſitum.
Vnde etiam fit, vt ob hoc media facies
facilius
, quàm tota repræſentetur: nam
quum
media plures ( quemadmodum di­
ctum
eſt ) habeat ſitus, ideo illius forma in
quadam
latitudine conſiſtit: tota verò in
vno
quaſi puncto poſita eſſet ſumma qua­
dam
perfectione repræſentationis.
Facilius
autem
multò quod quantitatem habet aſ­
ſequi
, quàm rem diuiſionis expertem, &

quæ
ſolùm fermè cogitatione concipi poſ­
ſit
.
Quum verò videantur tria repræſentandi
genera
, primum quidem in ſuperficiebus,

vocaturque
pictura, alterum in corporibus
iam
factis cælando, ſculpendoque, tertium
quod
ipſa efficit corpora, vocaturque pla­
ſtice
, manifeſtum eſt picturam omnium ha­
rum
eſſe difficillimam, atque ideo nobiliſ­
ſimam
.
Eius partes tres ſunt, delineatio,
vmbra
atque color.
Cùm enim in plano
corpora
effingere cogatur, vmbrarum & de­

lineationum
auxilio indiget: ob idque aliis
artibus
, quæ in corporibus ipſis effigies ex­
primunt
, difficilior eſt.
Albus quidem color res
minores
oſtendit, velut niger maiores.
Argu­
mento
ſunt libri impreſſi, quorum atramen­
tum
, vt dilutius fuerit, literas minores
videri
facit.
Ob id quæcunque minima pin­
gere
volumus, albo pingimus, velut in tabel­
la
illuſtris viri Gulielmi Caulij præfecti
montium
Allobrogum, apud quem multa
noua
atque præclara vidimus, dum eſſe­
mus
Lugduni.
Eſt enim vir eruditus, atque
humaniſſimus
.
Inter multa enim naturæ
monſtra
, & hoc artis oſtendit, hyemem
ſcilicet
in tabella depictam.
Ibi dum fin­
gitur
eques inter montes procul, vt conſpi­
ci
vix omninò queat, albo pictus eſt, ſoler­
ti
artificis inuento, vt minor etiam videre­
tur
, quàm videri poſſet, & tamen videre­
tur
.
Albus enim color luci ipſi propinquiſ­
ſimus
eſt, vt nulla illius pars, vt nec lucis
ipſius
, latere poſſit.
Nihil verò videtur abſ­
que
communibus ſenſilibus.
Sic etiam co­
loribus
iuuatur ad fallendum, eſtque hæc

tinctura
potius quàm pictura.
Sæpè enim
contingit
, vt tigna vetuſta fuco inficiamus,
nouaque
videantur.
Id quia facillimum eſt,
& pro natura cuiuſque ligni variatur, nunc
prætermitto
.
Adiuuatur in vmbris ab obſcu­
ritate
, & parte quandoque plaſtici operis.
Quæ duo cùm in cœnaculo beati Saluato­
ris
, (ſic enim vulgari nomine apud Papien­
ſes
dicitur ) iuncta ſint, effecerunt vt nullibi
melius
pictum columnarum theatrum pro
verò
habeatur.
Nam præter loci obſcurita­
tem
, & artificis miram induſtriam, fornix
medio
picturæ non ficta, ita fallit oculos, vt
vel
omnia picta, vel omnia fabricata exiſti­
mare
cogaris.
Mirum ad quantam audaciam
ars
hæc proceſſerit, vt tonitrua, voceſque
hominum
, & mentis affectus, & ſucceſſus
temporum
, & quæ pingi non poſſunt, imò
vix
dici, exprimere conata ſit.
Succeſſiones
itaque
temporum & locorum ita inſtituit,
vt
prima antè & maiora, & caduca, vt quaſi
vmbræ
videantur.
Exemplum: latrunculo­

rum
ludus poſtquam proceſſerit pingendus
eſt
.
Inanes locos quos primò latrunculi re­
liquerunt
facies, quoniam peritis ſatis con­
ſtat
ab initio latrunculum ibi fuiſſe.
Eos qui
ſemel
tantùm proceſſerunt, efficacibus colo­
ribus
pinges, non ſecus ac immotos, ta­
men
minores, quò magis proceſſerint: con­
trà
, aduerſæ partis maiores.
Quòd ſi iam
bis
proceſſerit latrunculus, quò propior eſt,
paulò maior, ſed primi proceſſus figura
dilutior
, ac quaſi obſoleta, locus quem iam
vltimò
poſſidet figuram coloribus integram
oſtendet
.
Agedum ter latrunculus aliquis
proceſſerit
, primo quidem loco vmbrati­
lem
deſcribes, ſecundo efficaciorem, tertio
abſolutam
.
Menſuram autem ab eo qui ſæ­
pius
locum mutarit accipito: ſit ille, qui
iam
quinquies locum mutarit, extremo ab­
ſoluetur
latrunculus, pingeturque efficacibus
coloribus
, non ſecus, ac ſi nunquam motus
eſſet
.
Penultimo fatiſcet, & quaſi vetus iam
ſit
pictura, pingendus erit.
Tertio loco iam
obſoletus
, qui tamen integer videri poſſit,
reliquiis
adhuc colorum extantibus.
In ſe­
cundo
loco effigiem vmbræ latrunculi habe­
bunt
nullis coloribus fultam, ſed tamen in­
tegram
.
Primo autem loco veſtigia vmbræ
tantùm
erunt, & figuræ partes mutilæ qua­
ſi
exciderint, ita tamen vt dignoſci forma
latrunculi
poſſit, menteſque aſſequi illum
quandoque
licet iampridem ibi fuiſſe.
Ita
reliquorum
ab vltimis ſucceſſionibus, non
primis
imitatio ſumenda erit.
Itaque facilè
fuerit
, vbi locorum non magna eſt differen­
tia
, tum etiam auxilio diſtinctionis partium
vt
quæ antè proceſſerint, in limite quaſi ex­
tremo
ponantur, ſucceſſionem exprimere.
Similiter & inceſſum hominum atque ani­
malium
faciei aſpectus oſtendit.
At ſi loci
longinquitas
temporis ſucceſſioni repugnet,
plerique
pictores dum non ſolùm magnitu­
dinem
, ſed & colorem auferunt, ſucceſſionis
imaginem
tollunt.
Ob id igitur non vt illi
locum
primum imagine magna, & ob pro­
pinquitatem
expreſſa, procul autem parua, &
vmbratili
temporis ſucceſſum auferendo, ſed
propè
magnam quidem, ſed velut vmbram
prorſus
, vt quæ quod fuerit, non quod ſit re­
præſentet
, procul autem paruam quidem
pro
diſtantiæ magnitudine, & deliteſcen­
tem
, non tamen adeò vt primam, nec cu­
ius
pars quaſi caduca ſit, depingemus.
Gulielmi
Caulij
Galli
laus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index