Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 406 > >|
1conſtituendam uel componendam: ne quid omnis decoris conatu
occupato
/ alteræ penitus neglectæ relinquantur: Sed inter ſe ita
conueniant
/ ut inde unum integrum recteque conſtitutum corpus
magis
quam diuulſa et diſſipata eſſe membra uideantur.
Cæterum in
membris
conformandis modeſtiam nature imitari oportet: Neque
enim
uti in reliquis / ſic et in hac re non magis ſobrietatem laudamus
quam profuſam edificandi libidinem uituperamus / modica eſſe opor
tet
membra: et ad rem qua de acturus ſis neceſſaria / Nam edificandi
omnis
ratio / ſi recte proſpexeris / a neceſſitate profecta eſt: Eam a
luit
commoditas: uſus honeſtauit: ultimum fuit ut uoluptati pro
ſpiceretur
: tam & ſi nunquam ab immodicis omnibus ipſa uoluptas
non
abhorruit.
Erit ergo eiuſmodi ut membrorum in ea nihilo plus
deſideretur
quam quod adſit: et nihil quod adſit ulla ex parte impro
betur
.
Neque item omnia unica tantum linearum ductione e termi
natione
perſcribi uelim ita ut nulla re inter ſe differant: Sed alia
delectabunt
ſi maiora ſint / alia conferent ſi minora ſint: Alia ex
iſtorum
mediocritate laudem aſſequentur: Ergo placebunt herec
tis
conſtitutæ lineis: alteræ flexis: ac demum aliæ utraque linea
rum
ductione præfinitæ comprobabuntur: modo id ſerues / quod
ſepe
admoneo / ne in id uitium incidas: ut feciſſe monſtrum in pa
ribus
aut humeris aut lateribus uideare.
Condimentum quidem
gratiæ
eſt omni in re uarietas ſi compacta et confirmata ſit mutu
a
inter ſe diſi antium rerum parilitate eadem ſi inter ſe diſſoluta
et
diſconuenienti quadam diſparitate diſcreparint / erit ea quidem
abſurdiſſima
.
Nam ueluti in lyra cum graues uoces reſpondeant
acutis
: et mediæ inter utraſque ad concentum intentæ reſonant: fit
ex
uocum uarietate ſonora et mirifica quædam proportionum equa
bilitas
/ quæ maiorem in modum oblectet animos atque detineat: Ita
et
quibuſque reliquis in rebus euenit: quæ quidem ad mouendos /
habendoſque
animos faciant.
Ceterum hec pro ut ferat uſus atque com
moditas
atque et peritorum laudata conſuetudo exequanda erunt: Nam conſu
etudini
quidem inpleriſque uel repugnare gratiam tollit / uel aſſen
tiri
emolumento eſt: atque egregie conducit: Quando ita ceteri pro
batiſſimi
architecti facto atteſtari uiſi ſunt / hanc ſeu doricam /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index