Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 403 > >|
1quanquam neque pondera, nec funes arti­
fex
noſter miſcuerit, ſed omnia ferro, denti­
culiſque
miro conſtruxit artificio: ipſi verò
errones
è tabulis cum quibuſdam circulis
prominentes
abſque impedimento ſpectari
poſſent
.
Ex quo manifeſtum eſt, antiquam
ſtructuram
longè hac noſtra nobiliorem eſ­
ſe
, ac pulchriorem, noſtram verò diuturnio­
rem
.
Quòd ſi ex materia dura ac perſpicua
fierent
, quemadmodum diximus ſuperius de
Chryſtallo
cui argentum ſit immiſtum,
tunc
& naturali rotundæ formæ, & conſtru­
ctioni
orbium qua vnus alteri includitur, &
perſpicuitati
ac pulchritudini cum diutur­
nitate
conſultum eſſet.
Itaque iam de vitro
habes
rationem: non enim facilè erat, tunc
maximè
, ex alia materia hanc machinam
perſpicuam
facere niſi ex vitro, præſertim
quòd
tunc longè maiores fierent, quàm
quæ
ex metallo nunc moles illæ.
Atque ex
his
iam patet, quòd machinæ tales ponde­
ribus
non agebantur: nam includi vix po­
terant
, & incluſa motum perennem non
habuiſſent
, & operis pulchritudinem fœdaſ­
ſent
: externis verò motis orbibus ex vno
latere
tantùm, vim vitro grauem attuliſſent.
Quamobrem facilius fuit hoc Archimedi
ſpiritu
agere, tum maximè quòd orbibus
vnum
tantùm motum addiderat, omneſque
circa
idem centrum collocabat, vt Calippus
& Eudoxus, ipſam verò terram exiguam
ſphærulam
multiplici motu agitabat in me­
dio
neſcio quibus artificiis.
Nam ſic Archi­
medes
exiſtimauit orbis partes ſe habere, vt
in
libello de Arenæ numero manifeſtè te­
ſtatur
.
Quam opinionem ſequutus eſt. Nico­
laus
Copernicus ætate noſtra.
An verò ad
vnguem
, non ſatis conſtat, cùm incertum
ſit
, an Archimedes lunæ orbes, vt Coperni­
cus
, cum elementis ipſis circumuolui vo­
luerit
.
Manifeſtum eſt igitur duabus de cau­
ſis
, Archimedi facilius fuiſſe molem hanc
vitream
facere, ac ſpiritu abſque nixu alio
agitare
, quàm noſtris temporibus ab his qui
placita
Ptolomæi ſequuntur.
Sed quòd hæc
machina
ſpiritu agi potuerit, magna ad­
miratione
haud dignum exiſtimo, conſide­
rantibus
nobis quanta vi globulos expellant
machinæ
illæ quæ in Germania fiunt, cùm
tamen
aëris impetu ſolum id agant.
Aliter
forſan
per ſpiritum Claudianus intellexit
vim
abditam molis, de quibus in initio
huius
operis diximus.
Abſconditis enim ex
arte
vinculis, ſeu ( vt nuper diximus ) ro­
tarum
cum denticulis auxilio fretus, machi­
na
ſpontè ac ſpiritu quodam moueri pote­
rat
videri.
Nec verò de motu tantùm quo
aſtra
ab Oriente in Occidentem feruntur
intelligi
debet, nam Cicero hæc habet:
Quòd
ſi ad barbaros veluti Scythas ſphæ­
ram
aliquis tulerit hanc, quam nuper fami­
liaris
noſter effecit Poſſidonius, cuius ſingulę

conuerſiones
idem efficiunt in Sole & in
Luna
, & in quinque ſtellis errantibus, quod
efficitur
in cœlo ſingulis diebus ac noctibus,
qui
ea barbarie dubitet quin ea ſphæra ſit
perfecta
ratione?
Hi autem dubitant de
mundo
, ex quo oriuntur omnia ac fiunt,
caſu
ne ipſe ſit effectus, an neceſſitate ali­
qua
, an ratione, an mente diuina.
Et Archi­
medem
arbitrantur plus valuiſſe in imitan­
dis
ſphære conuerſionibus, quàm naturam
in
efficiendis, præſertim cùm multis parti­
bus
ſint illa perfecta, quàm hæc ſimulata ſo­
lertius
.
Manifeſtum eſt ex his verbis, non ſo­
lùm
Archimedem ante Ciceronem, ſed ip­
ſius
Ciceronis ætate Poſſidonium imitatum
eſſe
motus omnes aſtrorum machina illa,
globoue
orbem referent.
Itaque ſic Clau­
dianum
exponere liceat, vt vim illam quæ
vinculis
molarum ac nixu continebatur, la­
tentem
ac ſi non eſſet prætermiſſam, effi­
giem
ſpontè ſe agentis machinæ, ac proprio
ſpiritu
mouentis ſemet, vt non pro ſpiritu
aërem
, ſed animam ipſam interpretemur.
Nuper amicus noſter artem inuenit nitorem
addendi
auro ducto.
Idem reperit modum,
quo
aurum ſerico intermiſtum nere liceret
firmo
opere: antea enim facilè ob inæquali­
tatem
diſſoluebatur textura.
Primo inuento
cum
paucis diebus operi vacaret, quęſtum
annuum
quinquaginta aureorum coronato­
rum
faciebat: ſecundo ducentorum.
Affir­
mabat
ſi poliendi auri negociatio toto anno
perducaret
, ad mille aureos coronatos lu­
crum
acceſſurum.
Ita in magnis parua, in
paruis
magna induſtria hominem alit, talia
autem
innumera.
Sunt etiam ſubtilitatis proprię artifici,

non
arti, exempla: vt Ilias Homeri mem­
brana
inſcripta, quæ nucis cortice contine­
batur
: Nauis eburnea, quam apicula pinnis
abſconderet
.
Propè miraculum accedit ſta­
tua
Memnonis, quæ oriente Sole quoties
illuſtraretur
, ſonitum magnum edebat.
Nec fabu­
loſa
hiſtoria, cuius meminit grauis author
Cornelius
Tacitus, & Strabo audiſſe illum
refert
.
Erat enim Thebis Ægypti, vbi Nilo
ſuperato
locus eſt qui Syringa dicitur.
Ipſius
ſtatuæ
ſolum inferior medietas ſuperarat,
nam
ſuperiorem vmbilico tenus olim Cam­
byſes
Perſarum rex ſuſtulerat: & tamen tan­
tula
pars adhuc ſonum reddebat.
Refert Pau­
ſanias
, qui illum vidit, audiuitque, ſonum il­
lum
ſimillimum fuiſſe lyræ fidibus cùm fran­
guntur
.
Quadriga olim opus Myrmecidis
quam
muſca integeret: aut Callicatridis ex
ipſo
ebore formicæ, quarum partes aliis
oculis
aſſequi nequirent.
In Ægypto refert
Ioan
.
Leo factam publicis catenam. Miraris?
in Germania facta eſt, Mediolanum delata.
Pulex egregius capillo vinctus, cui catena
annexa
erat, paſcebatur.
Hęc ne ſunt ſtulti­
tiæ
potius, an luxuriæ, an ſubtilitatis argu­
menta
?
Noſtra quoque ætate caueæ è buxo
fabricantur
, auellanæ magnitudine, cum aue
intus
perfecta: quodque mirum magis eſt, in
horarum
ſeptem ſpatio.
Principi Vrbini &
hoc
noſtra ætate contigit: dono datus eſt
annulus
, qui indice exciperetur, gemmam
verò
haberet in qua horologium perfectum,
quodque
præter lineam horas diſtinguen­
tem
vno ictu per ſingula horaria ſpatia ge­
ſtante
admoneret.
Hęc tamen admirandę
ſubtilitatis
opera, nec diuturna eſſe poſſunt,
nec
vtilia, vt quę momentis ſingulis pręim­

pediantur
, ſed ſolam pariunt admirationem
atque
ideo artifici magis quàm emptori pro­
ſunt
.
Vera enim tenuitas vt propriè cœleſtis
cuiuſdam
naturę eſt argumentum, & miſtio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index