Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 360 > >|
1agere non prohiberetur, non competeret actio. At ſi
dicas prius; aut impetus prima actione, & qualibet con­
ſequente impreſſus euaneſcit, aut manet.
Si euaneſcit,
ergo debet pari ratione euaneſcere, qui ſecundo mo­
mento, & conſequente quolibet ab aëre imprimitur;
neque enim potior eſt ratio de vna cauſſa, quàm de
alia (imò neque vlla ratio de vtravis eſt; cùm & dici
non valeat quid perire impetum faciat, &, ſi quid di­
catur, probaturum ſit, quicquid vnico ictu à nobis per­
cellitur, eo ſolo momento, quo percellitur, moueri, ne­
que vel tan tillum perſeuerare poſſe in motu, tanquam
impetu illicò pereunte) quare & aëre nequicquam
pellente perſeuerabit nihilominus conſtitutus à te
æquabilis motus.
Sin manet: ergo impetus primi mo­
menti additusimpetui ſecundi, & quilibet anteceden­
tes additi conſequentibus motum efficient celeriorem.
Itaque motus à grauitate ſola non ſic elicietur, vt ſit
ſemper ſui ſimilis, atque vniformis; neque grauitas
ſemper eadem, ſimiliſque ſui, & inalterata (hoc eſt, quæ
à me ſimplex dicta eſt, ſine appellata adiectitia) per­
ſeuerabit.
IN RESPONSIONIS CONCLVSIONEM.
Et hæc, Clarißime Gaſſende, præcipua ſunt, quæ tibi
neceſſariò pro me, & pro veritate reſcribenda putaui; tum
vt, ſi fieri poteſt, eam tibi, quam ignotam acrius impugnas,
veritatem, maiore luce illuſtratam aperiam: tum vt, ne ſal­
tem apud eos, qui Responſionem tuam viſuri ſunt, adeò de­
formis, & abſurdus appaream, quàm me deformem, & ab-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index