Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 403 > >|
1nem per partes ſingulas etiam minimas
oſtendit, ita quę ab arte pendet cum graci­
litate iuncta omninò eſt inutilis.
Verùm in
vnoquoque quod tenuiſſimum eſt poſſe, ac
ſcire ſegregare, diuinę cuiuſdam artis eſt
opus.
Atque in hoc genere pręcellunt Indi,
qui pennis minoribus pſittacorum, tum aui­
cularum quarundam, imagines quaſcunque,
ita ad viuum effingunt, vt neque repręſenta­
tione, neque venuſtate, aut ſubtilitate pi­
cturę cedant: ſplendore verò etiam vincant.
Opus diuturnum, & quod arundinibus non
digitis attexitur atque perficitur.
Artificum
exempla
ſubtilitatis
mira.
Memnonis
ſtatas.
Opera parua
ſubtilia, fra­
gilia.
Artes autem ſubtilitate præſtantes, ta­

metſi diuinæ non ſint, inueniuntur Inter has
quatuor toto genere ſunt clariores: Magia,
Notarum Occultandi, & Chymiſtica.
Adii­
ciamus & quædam harum exempla.
Nota­
rum ſit, veluti cùm ad te ingreditur.
Sunt
autem notæ in timorum animi affectuum
verba oculorum motus, cauſa, locus tem­
pus, animi mores, corporis habitus, ſpe­
cies, ſocietas, conſcientia tua, potentia, oc­
caſio, quam arripit.
Hæc ſi rectè conſidera­
bis, quid in animo habeat qui ad te venit,
facilè intelliges.
Quandoque ex tribus tan­
tùm diuinare licebit.
Venit inimicus ad te,
celeri gradu, intentis oculis: abſque armis
ſenex, para linguam: ſi cum armis iuuenis,
para manus: hoc tantillo tamen licet ſerua­
re vitam ac decus.
Iam non eſt cur ſingula
diſcutiam.
Quæ artes
ſubtilitate
præſtantes.
Tres modi
literas oc­
cultandi,
tranſmutan­
di, primus,
cum tribus
literis omnia
ſcribendo.
Sed ad occultandi rationem venio. Tri­
plex hæc eſt: tranſmutandi, quæ in vſu, vt
de Cæſare olim Suetonius, velut ſi pro a, d,
pro b, n ſcribatur.
Eſt autem infinitorum
generum.
Secundus tranſlatione fit, atque
hic duplex.
Primus, cum tribus literis ( gra­
tia exempli ) omnia ſcribimus, facilius au­
tem addita aſpiratione, ne quid in his pror­
ſus præter hanc ſit varietatis.
Cb‘abb‘aacb‘
acaccab‘bb‘ababbbaa cabbca‘abb‘abcbacab
bbb ‘acabbcbbabbabb ‘ab ‘b cba abbaac b
‘b ‘aac ababb bab cabcbbbac bbb ‘aa ac
aaabaa bbb ‘cacbabb ‘aba cababbaa‘ca‘abb
ca‘ cbabab.
Alter tranſlationis modus eſt, vt deliteſ­
cant, in quibuſdam ſuſcipionis nota qua­
dam, vt Laconica ſcytala, in aliis nulla pe­
nitus relicta, qui modus eſt elegantiſſimus.
Nam membranas duas æquales accipies de­
lineatas ad ſcribendum, atque in ipſis lineis
foramina ſparſim è regione in vtraque par­
ua, ſed tamen pro elementorum magnitudi­
ne ſeu altitudine facies.
Quædam ſeptem,
quædam tria, quædam octo, vel decem ele­
menta continebunt, vt omnia ſimul forami­
na 120. elementa ſimul iunctis omnibus quę
inſcribi poſſunt contineant.
Harum alte­
ram dabis illi ad quem ſcribere deſideras.
Cùm verò opus eſt, ſcribere primùm ſen­
tentiam tuam quam breuiſſimè potes, ſic vt
numerum elementorum minorem conti­
neat ſententia quàm is eſt quem capiunt
interualla.
Inde in membrana ſuppoſita fo­
raminibus ſcribes eam ſententiam, atque
item in alia atque alia: demum imple ſpatia
primæ membranæ ſententias complendo,
delendo, implendo, donec ſenſus conſtet.
Hanc
ſecundam ſententiam complebis in ſecunda
membrana, ſic vt verba, & ſententia cohæ­
rere videantur: in tertia quoque ita apta­
bis, vt illeſis primis literis, ſententia tota
verborum numerus, magnitudoque conſtent,
ac concinnitatem retineant.
Quibus peractis
ſuperpone exemplar quod præcidiſti mem­
branæ coæquali, atque in terminis forami­
num puncta tenuiſſima ſignabis eouſque
quo literæ pertingant quas ſcribere deſide­
ras: tum etiam membranam accipe, epiſto­
lamque continuis verbis decenti ſpaciorum
ordine, ac magnitudine, tum etiam litera­
rum ſic vt prima ſententia, ac verba illius
inter punctorum terminos contineantur.
Ergo fuci ſuſpicio tunc nulla manet, alter
cùm recipit ſuperpoſito exemplari ſenten­
tiam animi tui illicò intelligit.
Nec huic
rei tametſi laboris haud leuis ſit, aliquid ad
ſignificandam ſententiam periculoſis tem­
poribus amicis ſuis par inueniri poteſt.
Præ­
ſtat verò ad facilitatem plures huiuſcemodi
tabulas habere diuerſis magnitudinibus, or­
dinéque diuerſo diſtinctas.
Modus ſecun­
dus
ſcribendi
occultè abſ­
que ſuſpi­
cione.
Tertia occultandi ratio fit, cum literæ alu­
mine ſcribuntur: latent enim, immerſæ aqua

leguntur, quia aqua membranam reddit ob­
ſcuriorem, in qua candicat alumen.
Quæ ve­
rò ſale ammoniaco, apparent dum igni ex­
ponuntur.
Ita aliæ limunij, aliæ ceparum
ſucco ſcribuntur, quæ omnes ignibus ex­
poſitæ legi poſſunt, ſecùs deliteſcunt.
Sed
opus eſt haud mediocri diligentia.
Modus ter­
tius ſcriben­
di literas,
quæ ſolum
aquæ im­
merſæ, vel
igni expoſitæ
leguntur.
Papyrus an­
tiqua.
Thadeus
Dunus.
Scribebatur olim papyro quadam craſſa
admodum atque ignobili, cuius fruſtum
oſtendi mihi Thadeus Dunus diſcipulus
meus, nunc medicus egregius, multarúmque
linguarum peritus.
Erat hoc fruſtum literis
Græcis inſcriptum: in quo & illud animad­
uerti, olim libros Græcos ſolere abſque ac­
centibus atque ſpiritibus ſcribi.
Vetuſtior
ætas corticibus lignorum & tabulis ſcribe­
bat ligneis.
In his etiam Hippocratis libri
ſcripti ſunt, vt Galenus refert.
Scribebatur
& plumbo.
Epiſtolæ verò etiam cera. Æter­
na, vt leges, ære.
Sed maximum commo­
dum Ægyptia papyrus exhibuit.
Meminit
Apuleius in initio libri de Aſino aureo,
dicens:
Modò ſi papyrum Ægyptiam tu argutia.
Nilotici calami inſcriptam non ſpreueris
Inſpicere.
Fuerat & membrana, quæ ex pel­
le hœdina etiam nunc frequenti in vſu eſt,
diuturnior omnibus chartæ generibus, ſo­
lumque ære, quod magni conſtat, inferior.
Patrum ante noſtram ætatem, cum nondum
inuenta eſſet ars imprimendi, libri plerique
pergamena ſcribebantur, quod operepræcium
materiam chariorem toleraret.
Euiluit poſt­
modum inuenta imprimendi arte, quoniam
charta noſtra, quæ ex telæ lineæ fruſtis fit,
diu in aqua maceratis, ac tuſis, & pulte illa
ſuper cicotrigonizum æneum tenuiſſimè ex­
tenſa, vt aqua effluere poſſit, inde inter fru­
ſtra pannorum laneorum repoſita cùm ſic­
ceſcit, in mirum candorem, tenuitatem ac le­
uitatem tranſit.
Quæ denuò madefacta aqua
in qua lachryma Arabica fuerit diſſoluta,
non ſinit atramentum ſpargi.
Memini ex hoc
genere vidiſſe in qua libri, ante inuentam
typographicam artem, hiſtoriarum Eutropij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index