1propoſui tibi candidè quas ſubdubitandi rationes ha
berem. Vnde non mirari, quod ais, non poſſum, fuiſſe
te deformem, atque abſurdum à me effictum: quippe in eo
ſemper incubui vt de re dicens quod |opinarer, de te
reuerenter ſentirem. Sed nimirùm ex eo, quòd ipſe
cauſſam tuam non aliam eſſe, quàm veritatis exiſtimes,
videris id, quod de re dixi, ita accepiſſe de te, vt ex eo,
quod poſſit opinio deformis, atque abſurda apparere,
ipſemet deformis, & abſurdus appareas; ac illa attingi
non debeat, ne ipſe quoque attingaris. Quanquam
&, quæſo, apud quoſnam effingere te, qualem putas,
volui? Videlicet apud te ſolùm, ad quem res eſt pri
uatim miſſa, & per quem ſtetit, vt aut quaſcumque
velles lituras duceres: aut quicquid id eſſet, ſupprimi
iuberes. Cùm neutrum volueris, ſed potiùs rem
euulgandam cenſueris, confiſus, quod ais, te hiſce Vin
dicijs ignotam mihi, impugnatamque, & maiore iam luce
illuſtratam veritatem aperire: ac mihi gratum fore ſperans,
quòd à me quæſitam, optatamque mihi ab errore iam vindi
catam exhiberes: non debui ſanè genium fraudare, &
reluctante conſcientia, mancipiique more aſſentari,
applauderéque, annuendo eſſe mihi apertam, exhibi
tamque veritatem, quam nullam planè perſpicerem.

Illud certè mihi perquàm gratum accidit, quòd accu
ratiore experientia globorum decidentium momenta expen
dens, nouam veritati lucem attuliſti: ſpem enim magnam in
de feciſti, futurum breui, vt huius lucis beneficio quæſitam
hactenus veritatem certiùs inueniamus: quam ego ſemper
vbicumque inuentam pari plauſu excipiam, eadęmque ſua
uitate amplexabor.