Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
Sed his relictis, ad plauſtra & currus tran­
ſeundum
eſt.
Quæcunque igitur rotis maio­
ribus
innituntur, in molli ſolo facillimè, ac
celerrimè
mouentur, quòd hærens lutum
rotarum
minimam occupet partem, atque
ideò
parum impediat.
Semper etiam maior
rota
celerius ſpatium ſuperat vbi ferendo
ſufficiat
oneri.
Quantò etiam pauciores,
perficitur
celerius iter.
Nam plures ſi paruæ
ſunt
, minore ambitu minus conficiunt ſpatij:
ſi
magnæ, addunt vi grauitatem, nec tamen
plus
amplectuntur ſpatij, ob id igitur ſe­
gnius
mouentur.
Quamobrem Imperatores
Romani
eſſedo, id eſt, curru duarum magna­
rum
rotarum vehebantur.
Nam vbi pondus
haud
admodum graue eſt, aut pluribus equis
trahitur
, celerrimè perficitur iter.
Eſſedis
hac
de cauſa bellica immodici ponderis
tormento
deferuntur.
Rurſus facilitatis ra­
tio
huic eſt ad vnguem exquiſitè contraria.
In ſolido enim ſolo plures paucis, & paruæ
magnis
, ad facilitatem præſtant.
Nam pon­
dus
quaſi per rotas diſtribuitur: vnde fit
additio
proportionum illarum, non multi­
plicatio
.
Exemplum: Sex duplæ inuicem du­
ctæ
, ſexaginta quatuor ad vnum reddunt ra­
tionem
.
Eædem iunctæ faciunt duodecu­
plam
.
Tantum intereſt inter additionem &
multiplicationem
.
Quòd igitur vna rota
pondus
refert librarum 60. ſex in rotis, 10.
tantum
æquiualet, ita & à paruitate auxi­
lium
ſumitur, nam facilius quò tardius:
at
dictum eſt tardius pondera vehi, ac ferri
in
paruis rotis, quàm magnis, igitur vt
facilius
.
Additur & tertia ratio facilitatis,
quia
axis non premitur, ideò liberius cir­
cumagitur
.
Ob id igitur in paruis, atque hu­
milibus
plauſtris, quæ axibus plurium rota­
rum
non inſident, maxima pondera in firmo
ſolo
committuntur.
At in vdo, cœnoſóque
magnæ
ac paucæ rotæ non ſolùm celerius,
multóque
, ſed etiam facilius pondera ve­
hunt
.
Cúmque fixi radij è directo axis cele­
rius
, & facilius circumuertantur rotam, pau­
exterius prominentes melius pondus ſu­
ſtinent
, & recuperationi ſunt habiliores.
Quæcunque verò rotas poſteriores maiores
habent
anterioribus, quaſi incumbente one­
re
facilius trahuntur: cùm onus ſemetip­
ſum
impellat: & in aſcenſu redduntur æqua­
les
: licet in his iuſto plus partes anteriores
premantur
.
Similis in ictibus conſideratio: nam ſe­

curis
ictu ferit, maximo pondere preſſa non
diuiduntur
, & tamen pondus maiorem ha­
bebit
vim ictu.
Cauſa eſt, quòd aër non po­
teſt
in ictu effugere: quanquam enim acuta
cuſpide
, momento tamen tam paruo tempo­
ris
effugere nequit.
Ne igitur nimis denſe­
tur
, cogitur in poros ingredi ſubiecti ligni,
atque
cunei vice diuidere illud.
Indicio eſt,
quòd
paulò tardior ictus, maximum in diui­
dendo
diſcrimen affert dilabente aëre.
Quòd ſi

ictus
, rei latæ velox ſit ingrediente aëre, vbi­
que
reſoluitur quod ſubiectum eſt, quaſi in
nihil
: vt qui feriuntur pila machinæ, quam
bombardam
vocant.
Sed nix homo magnum
aliquid
, etiamſi leuiſſimum ſit, celerrimè
mouere
poterit: ob hanc cauſam quicquid
ferietur
in aërem, & ſpiritum reſolui neceſſe
eſt
.
Sed cur enſis in vertice ferit maximè?
quia motus centrum eſt ipſa manus: perife­
ria
in cuſpide, ita interuallo iſto etiam ar­
ma
, & aſſides diuiduntur.
Sic calcitroſis equis
proximi
, ſecuriores ſumus quàm paulò re­
motiores
.
Addit ad vim attractio non pa­
rum
: quoniam ſi non trahatur, quod diui­
ſum
eſt, impedit ne diuidatur: dum trahi­
tur
raptim, quòd impedit aufertur: & inca­
leſcit
quod diuiditur: hocque modo triplici
ratione
ictus cum attractione ſumma gladij

parte
melius ſecant.
Haſtæ quoque longio­
res
magis concutiunt, & magis perforant
breuibus
, quòd maius habeant pondus, &
maioribus
viribus, quamvis nos fallat opi­
nio
, impelluntur.
Horum memoria in men­
tem
illud reuocauit, quòd niſi quotidie oc­
curreret
, parum à miraculo abeſſe videretur.
Nauis onerata quam vix quadraginta boum
iuga
mouerent, ventus celerrimè impellit:
quódque
maius eſt, tenuis carbaſus, quàm
digitus
terebraret impulſu, ſinuata tantam
molem
ducit, & non diſrumpitur.
Cauſa
facilitatis
motus eſt triplex: magnitudo car­
baſi
quauis magna venti colligitur, & alti­
tudo
, vt demonſtratum eſt, ac impetus prio­
ris
motus: nam ab initio vix mouetur.
Vn­
de
dubitationem haberet Ariſtoteles, qui
motus
violentos minui iuxta finem exiſti­
mat
.
Conſtat autem ab æquali vento, ſi paria
ſint
reliqua, motum nauis ſemper fieri cele­
riorem
.
An non ſemper, ſed ad metam vſque?
Palam enim ab initio augeri. Sed cauſa eſt,
quoniam etiam ceſſante eo quod mouet motus
ipſe
(vt diximus) violentus augetur, quantò
magis
nam manente cauſa.
Magis etiam in
aqua
, ob maius impedimentum.
Tripliciter
igitur
naues concitato iam curſu velociùs
mouentur
, quàm ab initio: cauſam autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index