Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Ita ex templi maioris Mediolanenſis,
quod
auguſtiſſimum eſt apud Chriſtianos, à
columnarum
altitudine menſura in multa ſe­
cula
manſura ex centeſima parte, vel alia ſu­
mi
poteſt.
Ex longitudine nequaquam, cùm
multum
adhuc ad perfectionem deſit.
Sed
neque
latitudo omninò tuta eſt, vel orna­
mentorum
additione, vel aliquid adimente
caſu
.
Si tamen latitudinem quis maximam
ſumat
, parum peccabit, cùm diuiſa in tot
partes
errorem haud ſenſibilem admittere
non
queat.
Hac conſtituta menſura ratio
ponderis
ad purum aurum eſt traducenda:
nam
ipſum bullas non adeò admittit, & ob
maximam
perfectionem minus variatur.
Pro­
xima
auro eſt argentum viuum, nam neque
ipſum
bullas patitur, & ponderoſiſſimum eſt,
licet
non perfectiſſimum.
A maximis autem
in
vnoquoque genere menſuram accipere
debemus
, vt ad minima diſſecando perue­
nientibus
minor error contingat.
Quamo­
brem
Ptolomæus motus aſtrorum ex anti­
quiſſimis
quantum ei licuit obſeruationibus
ſumpſit
: ſed (vt dixi) hæc diligentia ad diu­
turnitatem
ſufficit, ad perpetuitatem mini­

.
Sola enim videntur æterna eſſe poſſe
trium
generum: aut ſubſtantia, velut cœ­
lum
, ſi modò hoc ipſum eſt: aut ſucceſſione,
quoniam
natura conſtant, vt ſpecies: aut
quoniam
à materia intellectus operatione
ſeparantur
, vt proportiones & numeri.
Di­
ctum
eſt autem de his ſeorſum, opere illi di­
cato
.
Nunc quod ad præſens argumentum
attinet
, videndum an detur inter artificia
motus
perpetuus.
Nam motum verè naturalem in cœlo &
perpetuum
, haud dubium eſt.
Similiter &
ſucceſſionis
ratione, vt in fluminibus, quæ
perpetuò
dum aqua generatur decliui ſitu
deſcendunt
.
Et quæ ab his ortum habent, vt
in
molaribus lapidibus, qui aqua circuma­
guntur
.
Neque exiſtimandum eſt perpetuum
motum
ab illis quæri, qui verè ſit perpetuus:
nam
omnia naturalia corpora longo tempo­
ris
ſpatio, tum magis ſi moueantur, atterun­

tur
, atque conſumuntur.
Illud ergo propriè
quæritur
, an motus aliquis inueniri queat,
qui
citra nouam generationem cauſam in ſe
contineat
ſuæ continuitatis?
Veluti in horo­
logiis
, ſi loco motus eius quo horæ ictibus
ſignificatur
, pondera ſurſum rurſus traheren­
tur
, peractum negotium eſſet.
Itaque cùm
motuum
naturalium, quibus grauia aguntur
tres
tantùm poſſint eſſe ſpecies, aut ad cen­
trum
per ſe, aut non ſimpliciter ad centrum,
vt
aquæ, aut à natura quadam, vt ferri ad
magnetem
, conſtat in duobus primis neceſ­
ſarium
eſſe ſitum.
Eſt & naturalis quidam
non
abſque violentia tamen, cùm aliquid
vel
nimium trahitur, vel nimium contrahi­
tur
: quæ duæ ſpecies in horologiorum molis
inſpiciuntur
.
Eſt autem in omni ſitu cùm lo­
co
conſtet principium, & finem inuenire.
Et
quæ
quaſi circa centrum mouentur poſt­
quam
hoc niſi cœlo, & aëri: ſed huic incon­
ſtanter
, conuenit, ab aliquo eodem quæ ſe­
cundum
rectum ſitum mouentur principium
habent
.
Aqua enim (vt dixi) & ipſa ſecundum
rectum
ſitum mouetur.
Neceſſe eſt igitur
tandem
, vt quod fertur, cùm in fine eſt, de­
nuò
referatur, ſi motus debet eſſe perpetuus.
At referri non poteſt, niſi ab exceſſu. Aut
igitur
ab eo quod ſecundum naturam eſt
continuitas
motus fiet, aut non æqualis.
Quòd autem minuitur ſemper niſi fiat ac­
ceſſio
, perpetuum eſſe non poteſt.
Sed iam
ad
alia tranſeamus.
Bernucium.
Biſſinum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index