1excitabantur in eorum animis deſideria cariſſimorum quos
amiſiſſent: ſimulque illorum dicta et facta repetentes locum
adibant: et defuncti memoriam quibus poterant rebus hone
ſtabant. Hinc fortaſſis ortum eſt illud/ ut aſſueuerint cum
cæteri tum præſertim græci bene de ſe meritorum tumulos
honeſtare inferiis. Conueniebant enim inquit Tuchidides
illic cum indumentorum apparatu: et fructuum primitias
afferebant. Quod quidem opus et piiſſimum et maxime re
ligioſum putarunt: ut etiam publice id facerent. Ex quo fit
ut ſic proſequar coniectura. Hinc eos ad ſepulchra / non tu
mulos modo aut columellas operimenti notationis ue cau
ſa: uerum et ponere delubra etiam inſtituiſſe: quo haberent
ubi id ſacrum facerent cum dignitate. Ex quo illud curarunt
ut eſſent illa quidem perquam decentiſſima: atque omni ex par
te cultiſſima. Sed loca ubi ſepulchra iſtiuſmodi ponerent /
apud ueteres fuere uaria. Ex pontificia lege publico in lo
co facere ſepulchrum uetabantur. Platoni ſic uiſum eſt ho
minem habendum ita ut neque uiuus neque mortuus ulla ex par
te hominum cetui ſit grauis. Eaque de re cum extra urbem tum
et non alibi quam in agro penitus ſterili conderent edicebat. Hunc
imitati fuere qui certum ſepulchris locum deſignarint ſub
diuo: et ab hominum cætu excluſum: quos ego uehementer
probo. Alii contra: cadauera condita gypſo aut ſale ſerua
bant domi. Micerinus ægyptiorum rex mortuam filiam in
boue ligneo condiderat: apud ſeque ſeruauerat aula regia: iu
bebatque in ſingulos dies ei qui myſteriis præerant paren
tarent. Solitos refert Seruius ueteres præſtantiſſimis filiis
atque nobiliſſimis locare ſepulchra excelſis et maxime con
ſpicuis in montibus. Alexandrini per Strabonis hiſtorici tem
pora ſepta et hortos habebant condendis corporibus dicatos.
Proxima patrum noſtrorum ætate ſacella templis maioribus
adacta extruebant ſepulchrorum cauſa: uiſunturque toto
in latio buſtuaria familiarum ſuffoſſa tellure inſtructa di
ſtinctis per parietem buſtulis: quibus crematorum reliquias