Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1concoquere, mollire, rarum efficere, dige­
rere
, ſiccare, tandemque exurere.
Frigoris,
infrigidare
, conſtringere, retinere, durum ac
crudum
efficere, humectare, congelare.
Sic­
ci
, ſiccare, aſperum, & durum efficere.
Hu­
midi
, humectare, lene ac molle efficere.
Ali­
ter
igitur condenſat frigidum, nam per ſe,
calidum
verò per accidens, dum perpetuò
quicquid
eſt tenuiſſimum digerit, craſſius re­
linquit
.
Dum verò calor calefacit, diſſoluit,
opuſque
ſuum auget, frigus denſum redden­
do
impedit: ob id, vt ſuperiùs oſtenſum eſt,

maiora
ſunt caloris, quàm frigoris opera,
& euidentiora ac celeriora.
Demonſtratum
autem
eſt ſuperiùs, quoniam calor qualitas
eſt
cœleſtis, frigus autem ſola priuatio, at­
que
elemento propria.
Humidum verò ele­
menti
qualitas, cuius priuatio ſiccitas eſt.
Priuationum autem actiones impedimenta
quaſi
ſunt, non autem effectrices.
Dicun­
tur
autem bifariam, vel cum ſubſtantia,
vel
abſque ea.
Veluti ſpiritus quidem ſecun­
dùm
ſimilitudinem prodit calor, à calore
autem
calidum dicitur, non tamen fit.
Cali­
dum
eſt, cùm calor ab ipſa generatione in­
ditus
eſt, vt homo, planta.
Ignis igitur no­
mine
quidem calidus, ſed verè calor eſt exu­
perans
: nulla enim ſubſtantia ignis eſt, niſi
vt
quòd corrumpitur.
Quod verò corrumpi­
tur
, neque eſt ſubſtantia perfecta, ſed muta­
tur
: neque ignis, ſed ignis ſubiectum.
Nulla
igitur
qualitas effectiua eſt, propriè, niſi ca­
lor
.
Humidum autem, quia miſcetur, agit
aut
quia prohibet.
Verùm dices: Cur ſi ſic­
citas
nil prorſus agit, quod calefacit cum
ſiccitate
tantò vehementiùs agit?
Quia hu­
midum
non habet, quod impediat.
Rurſus,
ſi
humidum eſt, quòd impedit, calor autem
ſiccus
purus eſt, cœleſtis cùm purus ſit, ſiccus
ergo
erit, quamobrem non generabit.
Oſten­
ſum
enim eſt ſuperiùs, calorem ſiccum ni­
hil
generare.
Sed calor cœleſtis purus eſt per
ſe
, cùm verò elemento miſcetur, fit humi­
dus
.
At qui non omninò miſcetur, hic ſic­
cus
eſt: non miſcetur autem, quia exube­
rans
talis autem generationi aptus non eſt.
Non igitur omnis purus calor generat, ſed
qui
generat, purus fuit: & ob id quòd pu­
rus
, immiſcuit ſe elemento: & quia immiſ­
cuit
, factus eſt humidus, id eſt, materiæ mi­
ſtus
: omnis enim materia elementi humida
eſt
, ſed terra minùs non enim conſiſteret.
Calor autem non poteſt quieſcere, ſed cum
motu
neceſſariò iungitur: qualitas enim eſt
in
diſſimili, quamobrem non poteſt mane­
re
, ſed aliud generare: generatio autem in
ſubſtantia
eſt: oportet igitur quod miſtum
eſt
, motu generare ſimile: quod verò immi­
ſtum
eſt, in alienam tranſire naturam:
quamobrem
calor ſiccus cùm immiſtus ſit, à
materia
quidem purus eſt, ſed non ab aliena
qualitate
.
Manifeſtum eſt igitur calorem
ignis
, & qui motu in animatis excitatur
eſſe
ſiccum: & qui ſiccus eſt, impurum eſ­
ſe
, non à materia: ſed ab aliena qualitate,
& ob id purum quidem generare, ignem
autem
nihil generare.
Sed ( vt diximus )
& in calore, & in aliis videri multa fie­
ri
, quia remouetur, quod prohibet.
Ergo
quæ
præter has quatuor, & ab his fiunt
qualitates
ſecundæ vocantur: extenuare,
vrere
, trahere, molle aſperum, rarumque
efficere
.
Tertiæ ſanguinem purgare, ſemen,

lac
generare, oculis prodeſſe, aut Veneri,
aut
ſterilitati.
Primæ qualitates ſubſtantiæ
ſunt
elementorum, in mixtis partim ſub­
ſtantiæ
, partim impreſſiones, cæteræ verò

accidentia
vocantur.
Conueniunt omnibus,
ſed
primis præcipuè, 4. ordines.
Primus,
cùm
obſcurè ipſa qualitas percipitur.
Se­
cundus
, cum manifeſtè ſed citra læſionem.
Tertius, cùm lædit, ſed tamen ferri poteſt.
Quartus, cùm minimè poteſt ſuſtineri. Hu­
ius
inter qualitates opium ſit pro exem­
plo
, inter ſapores ſiliquaſtrum, quòd lon­
acrius eſt pipere.
Hoc verò vtroque mo­
do
, piper ſcilicet in 3. ordine mordentium,

& calefacientium reponetur.
Ergo cum hæc
miſcentur
, adeò ad vnguem menſuram re­
tinere
oportet, vt quod ſuperfluum eſt,
abiiciatur
, quod noxium abſcondatur, vti­
le
verò maneat.
Sic enim optimè medica­
mentum
conſtruetur, cum iuuando fuerit

validiſſimum
, quæ nocere debent, ex toto
ſopiuntur
.
Hoc verò experientia cognitum
eſt
, vnde perperam meo iudicio ad theria­
cem
Andromachi tam longo vſu compro­
batam
, auſus eſt quicquam Galenus ambi­
tionis
cauſa ſuperaddere.
Cum verò ſenem
robuſtum
iuueni feroci copulare ſciueris,
atque
in amicitiam, & manuum complexum
reducere
, tum ex amariſſimo hoſte fiet ami­
cus
ſalutaris, per quem inuicti tyranni in 4.
horis
, quod experiri vidi, è domo expellen­
tur
, & 7, nominum beſtia, magno miracu­

lo
, & minorum reliqua turba relinquet diu­
turnum
hoſpitium.
Quòd ſi feroci, iuueni
Iani
imago nigra coniungatur, beatum ho­
minem
reddet.
Atque hæc maxima ſunt,
quæ
ars præſtare poſſit: neque aliud optan­
dum
, quàm quod nondum experti ſumus,
vt
æther abſoluatur.
Verum in ſimplicium
medicamentorum
electione, non leui cura
vtendum
eſt.
Prætereo exeſa aut vitiata, vel
antiqua
, nunc de propria loquor ſubſtan­
tia
.
Velut in oleo, pinguique alio omni,
pars
ſuprema eligenda eſt.
Pingue enim na­
tura
leue eſt ac ſyncerum, quod igitur in
ſummo
eſt, leuius eſt, ac ſyncerius, igitur
etiam
pinguius.
Optimum igitur vinum ro­
bore
probatur: quod in medio eſt robuſtius:
nam
quod in ſummo eſt, ab aëre, & vaſe:
quod
in imo, à vaſe rurſus ac fæce vitiatur.
optimum igitur medio. Mellis imum proba­
tur
, quòd à dulcedine laudem mereantur.
Porrò dulciſſimum, quod denſum maximè:
maximè
denſum quod grauiſſimum, grauiſ­
ſimum
autem in liquoribus in imo reſidet
ſemper
.
Mel igitur ſyncerum, quod & op­
timum
, in fundo vaſis iacet.
Antiqua fuit
hæc
inuentio, à Macrobioque recitata: ſed
medici
talibus etiam ad ſatietatem vſque
abundant
.
Ex actionibus medicorum ſub­

tiliſſima
eſt nebulæ in oculo depreſſio, la­
pidis
è veſica extractio: nam ſi paululum
aberraueris
, pro luce cæcitas, pro ſalute
mors
paratur: adeò tenui filo mortalium
bona
omnia, malaque pendent.
Sed hic eſt
mos
, hæc regula humanarum rerum omnium,
vt
ſi quis rectè hæc ſecum reputet, minùs de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index