Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 360 > >|
1nec de Saltatione fuiſſe negaturum; & fateris ipſe, me
poſteà aduertere quandam in Inceſſu violentiam ex
laſſitudine demonſtraram.
Vides aliunde me illeic
loci nihil aliud requirere, quàm commodam quan­
dam vſurpationem nominum, qua ſi quis aliam attu­
lerit commodiorem, ſim complexurus.
Et quia is mo­
tus mihi eſt viſus dici poſſe naturalis, qui aut ſponte fit,
aut ſine repugnantia; is violentus, qui præter naturam,
aut cum aliqua repugnantia: heinc eſt, cur Inceſſum na­
turalem dixerim, quatenus nempe ſponte fit; & Salta­
tionem violentam, quatenus quadam cum repugnantia.
Non quod Inceſſus quoque non fiat cum repugnantia
aliqua, propter ipſum pondus membrorum: aut Salta­
tio non fiat ſponte, ſiue ab eodem principio interno,
hoc eſt anima: ſed quòd neque Inceſſus fiat cum ſenſi­
bili adeò repugnantia, tantoque connixu ad eam ſu­
perandam, vt Saltatio; neque Saltatio ſit perinde ſpon­
tanea, incogitatáque, ac ipſe Inceſſus; vt proinde cum
vterque motus aliqua ratione naturalis ſit, aliqua ra­
tione violentus; Inceſſus tamen magis naturalis ſit, &
Saltatio magis violenta; cùm & id probetur ex eo,
quòd Inceſſus ſit incomparabiliter æquabilior, durabi­
lior, minuſque fatigans, quàm ipſa Saltatio.
Neque
verò ſi ad eos ipſos, quos tu inſinüas, eruditos prouo­
care lubuerit, non potero memet tueri Principis eo­
rum authoritate, qui etiam in ijs, quæ à ſe mouentur,
cuiuſmodi ſunt animalia, motus alios φύσ naturá,
alios ωὰ φύσιν præter naturam, pro varietate Poſi­
tionum, modorumque, fieri agnoſcit.
Quod autem
concludis vtrumque motum eſſe partim naturalem, partim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index