Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 403 > >|
Ad naturales quæſtiones reuertamur, quæ
ſcitu
ſunt iucundiores cur vrina ſola inter
omnes
liquores procul eſt ſplendidior, quam
propè
?
reliqua, contrario modo: ob idque
facilè
dignoſcitur.
Vrina continet pingue
humidum
, quod propè illam adumbra,
procul
autem illuſtratur, quia igneam ha­
bet
lucem.
Cæteri liquores vmbram non
habent
, quia puri: vel ſi ſint impuri, quod
impurum
eſt, totum obumbrat, inde vt re­
motiores
ſunt, velut aliàs dixi, obſcurio­
res
.
Eſt autem vrina tenuis valdè ſubſtan­

tiæ
ob calorem, adeò vt quamuis ſalſa ſit,
attamen
leuior exiſtat, quàm aqua, non
tamen
omnis.
Ob id vrina ventris inflationi
prodeſt
, ac longè magis aqua ſalſa: tenui­
tate
enim penetrat ad intima, ſecumque
ſalis
vim defert, qua flatus diſcutitur, &
viſcera
confirmantur.
Attenuatio à calore
fit
: ob hoc recens, & calida, & pueri im­
polluti
( calidiſſimus enim hic eſt ſexu, &
ætate
) eligitur.
Proprium eſt non omni,
ſed
ſoli penè inter liquores omnes vrinæ,
conturbari
.
Sed & vinum conturbatur: ad
vinum
non redit, calore autem ignis vrina
fit
clara.
Nihil tam ſimile, meo iudicio,
quàm
oleum: dum enim liquidum eſt, eſt
& perſpicuum, cùm concreſcit, minimè.
Pinguedo igitur turbulentiæ cauſa eſt, ob
id
ſicciſſimæ vrinæ nunquam permutantur.
Cùm verò à caloribus immenſis humores in
febribus
, & ſanguis, & pinguedo liqueſ­
cunt
, fiunt vrinæ turbulentæ: quæ niſi ſub­
ſidant
, non clareſcunt.
Si igitur ſubſidant,
ſpes
eſt quia quod conturbat, eſt terreum:
ſi
non, non: pinguè eſt enim.
Multa tamen
tractu
temporis à viribus robuſtis etiam vin­
cuntur
.
Quæ igitur non conturbatur, expers
eſt
pinguis ſucci.
Conturbatio ergo non eſt
ſubſtantiæ
corruptio, ſed pinguedinis con­
gelatio
.
Ob id ſi dum conturbantur, mul­
tùm
ſubſideat humoris, humidum id ter­
reum
eſt, ſi non aqueum atque aëreum.
Ve­
rùm
dicet aliquis: Si quod concreſcit, iam
erat
in vrina, cur non turbulentam ab initio
reddidit
?
nam palàm eſt totam vrinam con­
turbari
.
Quomodo igitur concreſcere potue­
runt
partes, at non minui?
quæ enim con­
creſcunt
, contrahuntur: & dum aliis ad­
iunguntur
, prima vt deſerant, neceſſe eſt.
Videtur autem oleum non minui non ſolùm
verùm
dum congelatur, etiam augeri.
Dum
igitur
pars pinguis in humido aqueo con­
creſcit
, tenuis admodum liquor in aërem
vertitur
, & creſcit ob id reliquum conden­
ſatum
fit turbulentum.
Ergo in omni tur­
bulento
oleo, tum vrina, ob frigus, par­
tes
neceſſe eſt plurimas eſſe perſpicuas, &
magis
quàm antè conturbarentur, ſed
frequentibus
interpoſitis grumis totum vi­
deri
turbulentum.
Terreum verò quod
in
vrinis eſt, tenue eſt caloris non ex­
pers
.
Sed vt diſcrimen, ita ſimilitudo, in qua
ſpeculanda
non leui conſideratione opus eſt.
Sydera ibi, hîc gemmæ: intellectus ibi, &
mouentes
ſubſtantiæ, hîc verò animalia ge­
nerum
diuerſorum: varia ibi corporum ſub­
ſtantia
, atque ſpiſſitudo, hic terræ, & aquæ &
aëris
varietas maxima: ibi miracula, &
monſtra
plura, vt acies, enſes, hîc partus
bicipites
, piloſi, dentatique infantes: ibi
ſubſtantiæ
quædam corporibus iunctæ, vt
hîc
plantæ, & metallica: motus ibi peren­
nes
, hîc aquæ circuitus: ibi lux, lumenque,
ſed
& hîc.
In vniuerſum, tot tantaque na­
tura
hæc æmula ſuperiorum, quot ibi erant,
per
genera ac ſpecies, & accidentia finxit.
Propria vis quædam in illis, manifeſtior
in
mòrtalibus.
Quædam tamen cùm occulta
videantur
, ratione procedere manifeſtiſſi­
mam
habent cauſam: vt propter quid eſt,
quòd
caro vituli cùm humidior ſit, ſucco­
ſior
ac pinguior bouina?
vt etiam Galenus
teſtatur
: attamen ius è carne bouis ſuccu­
lentum
eſt ac pingue, è vitulina inane ac
inſipidum
.
Cauſa eſt, quoniam in bouina
carne
pingue illud denſius eſt, quàm in
vitulina
, ideoque minime exhalat ob ignem,

aquamque
pinguem reddit.
Cur butyrum
prohibet
quandoque ne aqua ebulliat?
an
quia
denſum cùm ſit, aëreum ac pingue,
trahit
ad ſe vapores, qui feruere aquam fa­
ciant
?
Cur argilla trahit impura? quòd
tenax
ſit, nec calore diſſoluitur, ſed denſa­
tur
.
Itaque cùm feruent, miſcentur, hæ­
rentque
feſtucæ, ſcobs, terra, & quæcun­
que
talia ſunt.
Nux verò cur celeriùs
pullos
eoqui facit?
an quia virtutem ha­
bet
aërem, & calorem penetrare cogit,
eo
modo, quo ſuperiùs de ſinapi dictum
eſt
?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index