Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 403 > >|
1omnia cuiuſdam præſtigiatrici artis opus po­
tius, quàm vel dæmonum, aut multò minus
miracula: ſed tamen quæ admirabilior eſſet,
quàm humanâ cogitatione poſſemus eam
aſſequi.
Et niſi plures diuerſas chartas exci­
pere aliquando iuſſiſſet, ſuſpicatus fuiſſem
cumulum illum ſuppoſuiſſe, qui ex vniuſ­
modi chartis conſtaret, veluti geminorum
florum.
Nam ea techna fieret, vt quicunque
chartam detraheret, ſemper in eandem inci­
dere videretur.
Sed (vt dixi)varietas reliqua­
rum obſtabat.
Damauti
ſeu Dalmagi
Hiſpani præ­
ſtigiatoris
hiſtoriis.
Quicquid ſit, memini me legiſſe hanc ar­
tem, háſque præſtigias, è nouo orbe tranſla­

tas eſſe, vbi earum miri ſunt artifices.
Certum
eſt, antiquos authores non cognouiſſe, aut
adoraſſe: vt apud Pharaonem, & de Simone
Mago legitur.
Cúmque tam mirabilis ſit hæc
ars, attamen nullo in pretio habetur, cùm vel
coquus, non vulgaris aliquam retineat exi­
ſtimationem.
Cauſa multiplex eſt, vt opinor:
primò, quòd circa inutilia verſetur.
Secundò,
quòd à vilibus hominibus tractetur.
Tertiò,
quòd diuinitatis olim præſidio inniterentur,
nunc deſtituta ſit.
Accedit quòd legibus dam­
netur: quodque decepti olim Principes dum
fruſtra ſperarent, contemptui expoſiti ſint.
Etenim quid iuuat, aut ignem vorare, aut
efflare?
Nam aut qui vorant illum, prius col­
lecta ſub lingua ſaliua extinguunt: qui
efflant, cotto & ſtupæ inuoluunt.
Audaciæ
potius hæc ſunt portenta quàm ingenij.
Infi­

nita ſunt huius artis inuenta, transferre, oc­
culere, vorare, ex oculis, è fronte humorem
copioſum elicere, ab ore clauos, filúmque
educere, vitrum mandere, brachia, manúſve
ſtylo penetrare, nectere cathenas ferreas cir­
culis integris manentibus, imò quod maius
eſt ſurſum proiectos tres annulos deſcendere
vidi inuicem implicitos, cùm integri eſſent
& ſeparati antequàm, & dum proiiceren­
tur: formas varias in vno, eodémque libel­
lo oſtendunt, ſemper prioribus abſcenden­
tibus: enſem ab acie nudo ventre, vſque
ad capulum premendo flectunt, alij ab dere
illum, & abſcondere penetrantem videntur.
Puerum ſine capite, caput ſine puero oſten­
dunt, viuunt tamen omnia, & nihil detri­

menti puer patitur interim.
Iam ſi enume­
rem, quot, quantáque ſtatuis ligneis paruis,
magatellos vocat vulgus, dies me deficiet.
Nam ludunt, pugnant, venantur, ſaltant,
tuba canunt, coquinariam exercent artem,
atque hæc omnia, vt mirabilia ſunt, ita nul­
lius (vt dixi) vilitatis, & cùm reſciueris ra­
tionem qua oculos fallunt, ea autem duobus
conſtat inſtrumentis variis ad hoc paratis,
manuumque agilitate, nec ſi te docere velint
precariò digneris diſcere.
Solùm quæ in ore
abſcondunt ratione naturali conſtant, nam
latent poſt columellam in quodam amplo
ſpatio, quòd aſperam arteriam, atque gulam,
& os palati interiacet: alij verò etiam vo­
rant, & cùm volunt, euomunt, longa conſue­
tudine adiuti.
Cur iocula
riæ artis pe­
riti nullo in
pretio ha­
beantur.
Ioculariæ
artis opera.
Quomodo in
ore res oc­
cultent.
Fingunt alij vulnera adeò ad viuum, vt
chirurgos fallant.
In manus dorſo fruſtrum
maſſæ tenuis fidibus interpoſitis compla­
nant: diuidunt gladio ad cutim vſque rimas
ſanguine recenti ſpargunt, miraberis.
Talia
multa vir Græcus amicus noſter propoſita
mercede docebat.
Nuper Phratrius quidam
Mantuanus ſenex, Petro Mariæ Locarno im­
poſita ſecuri, quàm nuper acuerat, ſuper cu­
tem è regione lienis claua ferrea, quàm dex­
tra habebat ponderis librarum duodecim,
cùm ſecurim ſiniſtra continet ſex magnis
ictibus (dictu incredibile ) vna die percuſſit,
ſequenti tribus, nec diuiſit cutim: ſed tamen
ſecuris acies quaſi rimam reliquit.
Intus ve­
rò in ſubiectis membris, rugarum inſtar, il­
lata vulnera deprehendebantur.
Dedit &
hic egregius vir vomitorium medicamen­
tum, quo penè peremit hominem, nec tamen
venter detumuit, nec lien ſolutus eſt.
Conſtat
igitur cedente ventre, & percutientis dexte­
ritate, non verbulis illis miſeris, quæ ob­
murabat, interim non penetraſſe ſecurim:
forſitan & aciei clam obducta cera.
Omnia
credas potius, quàm miraculum, quòd irri­
tum ſit: aut præcantationem, vel dæmonas,
vbi non illuſio ſenſuum, ſed res feria agitur,
ſeu quid diuiditur, aut frangitur, aut non fit
cùm fieri debeat, aut transfertur, dæmonas
carneos ipſis veris dæmonibus callidiores
eſſe ſcito.
Verùm qui venena deuorant, & ſi
fraude ſæpe id fingant, periculoſiore tamen
exemplo, ac quod multis malè ceſſit, agunt.
Ipſi tamen circulatores, præſtigiis ſi locus
non ſit, copioſo prius ingeſto butyro aduer­
ſum ea ſe muniunt.
Alij tractant ſerpentes,
ſed vel innoxios, vel exenteratis prius den­
tibus, vel fame prius maceratos, vel frigo­
re torpentes, vel educatos familiariter.
Vn­
de aliis temeritatem ſolùm ſine auxilio ad­
dunt, hiſque exemplis egregiè ſimplicibus
viris, tum pueris nocent, exponúntque pe­
riculis, vnde iure circulatores, ſycophantæ­
que ac impoſtores dicuntur, & infames ha­
bentur.
Et nunc etiam aliquibus in vrbi­
bus puniuntur, tanquam malum abſque
nono afferentes.
Sunt qui temere perculſos
diuino afflatu ſe fingant, res prorſus mira
ob perſeuerantiam, quàm conſuetudine ſibi
pararunt.
Alij ſunt è minorum genere, &
ſaltatores, qui præterquàm quòd ſint inno­
xij: etiam delectant plurimùm, nec hi legibus
vllibi prohibentur.
Audaciores his ſunt, quos funambulos
vocamus.
Iam verò in iſtis, artis aliquid
eſt, & naturalis rationis plus: propterea
de illis tractare incipiam, quaſi ab initio
naturalis magiæ originem ducens.
Eſt enim
magia, cùm rationibus naturalibus, occul­
tis tamen aliquid mirabile perficitur.
Er­

go funambulorum ratio hæc eſt.
Vir au­
dax & exercitatus ſuper funem diſtentum
admodum, nudis pedibus inambulat, dex­
tra læuáque pondus decem, aut quindecim,
vel etiam 20. librarum plumbeum conti­
net, cùm ad dextram inclinatur intentus
operi ( ob hoc audaciſſimum eſſe oportet)
ſiniſtram intendit, ac extendit, remittit ac
contrahit dextram, ita antequàm vi dex­
tra præponderet ſiniſtræ, pondera æquat,
& corpus reducit ad æquilibrium, inde
ſenſim & pondera, & brachia priſtino ſta­
tui reſtituit.
Hoc autem neceſſarium eſt:
nam antequàm caſurus ſit, oportet partem
alteram altera certa proportione pondere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index