Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 360 > >|
1
IX. Heinc igitur, quando ais, fore, vt mibi eruditiomnes
accelerationem violentam concedant, non verò deſcenſum, niſi
hunc ab eius acceleratione mente, vt dictum eſt, ſeiunctum à
principio externo, & contra naturæ inclinationem procedere
euidentiùs oſtendam: Vides primò non eſſe opus, vt oſten
dam deſcenſum fieri contra naturæ inclinationem, qui
exiſtimo illum fieri ſine naturæ reluctatione.
Deinde
ſatis mihi tribui, cùm acceleratio eſſe violenta conce­
ditur; quippe motus ſolus, qui eſt ab acceleratione, ſiue
à cauſſa accelerante, ſenſibilis eſt, atque adeò ſolus, de
quo conſentaneum ſit requirere, naturaliſ-ne ſit, an
violentus; cùm alioquin motum, ſeu deſcenſum illum
reſiduum, qui perſæcula integra fieri non poſſit ſenſi­
bilis, nemo perinde ſit curaturus.
Tertio requiſiiſſe
me illum, vt eſſet principium, à quo acceleratio incipe­
ret, fieretque radix proportionis, qua acceleratio in­
creſcit.
Quòd autem illum eſſe putârim ab externo
principio, cauſſa fuit imprimis, quia animaduert, ſi
Deus vacuum fecerit locum intra regionem aëris, in
quem nihil prorsùs neque ex aëre, neque ex Terra, ne­
que aliunde penetret, ac lapis in eius medio collocetui;
futurum non eſſe, curlapis verſus vllam partem mouea­
tur, magis quàm motus fuiſſet, ſi illum Deus in eodem
loco ante conditum Mundum conſtituiſſet, aut mo­
uendus eſſet, ſi deinceps totus circa eum Mundus de­
ſtrueretur.
Nempe, quia nihil penitùs cum toto Mun­
do communicaret, perinde illi penitùs foret, ſeu eſſet,
ſeu non eſſet Mundus.
Et quia aliunde animaduerti
futurum, vt ſi Deus circum creârit, reſtitueritve aërem,
lapis tum moueatur, feraturque verſus Terram, potius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index