Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 360 > >|
1quàm verſus aliam regionem; ideò ratiocinatus ſum
huiuſmodi motus principium eſſe debere vel in aëre, à
quo quam-ptimùm lapis fuerit contactus, cœperit mo­
ueri; vel in Terra, verſus quam, non aliò inſtitutus mo­
tus fuerit; non verò in lapide ipſo, qui quandiù ſolus
fuerit, nihilque externum ad ipſum appulerit, ipſumve
contigerit, eo motu caruerit.
Rurſus autem, quia ani­
maduerti, ſi nihil vſquàm rerum eſſet, præter aërem, ac
in aëre lapidem, non fore cur lapis in hanc potiùs par­
tem, quàm in aliam quamlibet ferretur; idcircò con­
cluſi, cùm lapis cœperit verſus Terram ferri, debere ſaltem
primam motus cauſſam ab ipſa Terra procedere; vnde
& attracticem vim in ipſa Terra eſſe conceſſi.
Et quòd
talis vis eſſe non poſſit procùl actuoſa, propè otioſa;
ideò ex illius actione continente in lapidem, collegi
eſſe neceſſarium inualeſcere impetum, ſeu accelerari in
lapide motum.
Quoniam verò peruidere ſum viſus ex
ſola hac attractione non poſſe explicari proportionem
eiuſce accelerationis; & aliunde reputaui aërem, tamet­
ſi non poſſit fieri cauſſa initij motus, poſſe nihilomi­
nus motum ſemel cœptum iuuare, ac veluti prouchere;
idcircò illum quoque adhibui, & ex eius vi impulſiua,
cum attractrice terræ coniuncta compoſui cauſſam
proportionis integram, quo legiſti modo.
Hæc re­
peto autem, vt tibi inſinuem, quamobrem non modò
accelerationem, ſed ipſum quoque motum, ſiue pri­
mum initium motus, qui à te dicitur deſcenſus, eſſe à
principio externo cenſuerim.
X. Ratio aliunde mihi fuit, quòd nihil videretur
magis conſentaneum, quàm motum foueri, incremen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index