Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Ferrandus
Turca
.
Vtilius flumina tranantur, coriaceo in­
teſtino
craſſiore: quod vbi opus fuerit infla­
tur
vehementer, & concluſis capitibus ſub
alis
circumligatur: ita tutò equites & pe­
dites
in magnis neceſſitatibus fluminibus
ſe
committunt, quandoque hoc ſolo tra­
nare
auxilio etiam auſi.
Securius id fiet
etiam
tympanis coriaceis ſub pedibus po­
ſitis
, baculóque cui tympanum ſit ſuppo­
ſitum
.
Nam enim ſolùm tranare, ſed deam­
bulare
ſuper aquas, res propè oſtentum vi­
deri
poterit.
Manifeſtum autem quod etiam
in
his, quemadmodum & funambulis,
opus
eſt audacia, exercitatione, roboréque
corporis
eximio: quibus ſi leuitas accedat,
ſpecioſius
erit ſpectaculum: quòd edidiſſe
quoſdam
accepi.
Multa ſuperius in gene­
re
magiæ retulimus, dum de ſpeculis lo­
queremur
, de carneóque magnete, tum in
his
præcedentibus libris, tum etiam medi­
cinæ
, & non Arithmeticæ: ſed tamen nunc
per
capita attingemus ſolùm quæ à no­
bis
intacta fuêre, vt pauciſſimis exemplis
quantum
humani ingenij ſubtilitas poſſit,
oſtendamus
.
Igitur vt ad rem reuertar,
ſimile
eſt exemplum funambulorum his,
qui
virgam digito erectam, aut haſtam de­
ferunt
.
Alij virgulam digiti ſuprema par­
te
, inclinatam ob gladios ex aduerſo in
imo
ipſius infixos.
Quid quòd cuilibet li­
cet
experiri, lapidem frangimus palmi craſ­
ſitudine
, quem malleo fruſtra quandoque
tentare
licet, ſolo pugno.
Ea res ſic ſe
habet
: lapis extenditur ſuper planum li­
gneum
, melius ſuper lapideum: eleuatur
ab
altero capite ſic vt ſolum ſuſtineatur,
nulla
vi adhibita, inde pugno eleuata pars
percutitur
, quo ictu alliditur ſimul plano,
& in multa fruſta frangitur.
Quòd ſi celerius
feriat
pugnus, aut ſerius quàm extremam la­
pidis
tabulam tetigerit, irrita euadit percuſ­
ſio
, nec frangitur.
Ita etiam leui ictu lateres
fregimus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index