Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 403 > >|
1cauſa liberati. Non paruam ſomni curam ha­
bendam
cenſeo, qui præterquam quòd ſaluti
hominis
ſit neceſſarius, tertiam ipſius vitæ
partem
occupat.
Quæ igitur arteriis tempo­
rum
, & manum ac pedum illinuntur, tum
etiam
magis colli, vbi ſunt quas ſoporarias
vocamus
, in vaporem, & halitum conuerſa
ſtatim
occupant ſpiritus ac mentem, adeò
vt
etiam per vigilias multa videri facere poſ­
ſint
.
Sicut & fumi quarundam rerum, quæ
propiores
ſunt veneficio, quàm ſoporiferis.
Inſomnia verò terrifica plerunque, aut an­
tecedunt
, aut ſubſequuntur magnas calami­
tates
.
Si enim ob memoriam ſubeunt præ­

ceſſit
infortunium.
Sin autem ob humores
fiant
, mortem, aut grauem morbum præſa­
giunt
: horum enim cauſa in corpore eſt.
Quòd ſi ab aſtris contingant, carceres, iniu­
rias
, exilia, iacturámque corporis ſignifica­
bunt
.
Non enim impreſſionis ſignificatum
abſque
imprimente cauſa.
Significatum au­
tem
in homine eſt.
Si verò ab anima id eue­
niat
, conſenſu mouetur, & ob id charæ per­
ſonæ
amiſſionem declarat.
Hæc igitur talia eſſe
eſſe
debent, vt ſomnus ob id ſoluatur: vin­
citur
enim quies tunc ab affectu.
Aut ſi pau­

pòſt omninò ſoluatur ſomnus.
Inſpicere
etiam
oportet an violentum aliquid turba­
rit
antè animam: vt cibi, potuſve copia, aut
qualitas
praua, aut intempeſtiua aſſumptio:
an
agitatio corporis magna, aut animi, velut
metus
, & maximè: hæc enim terrores inanes,
& vanas etiam ſpes excitare ſolent.
At de
ſomniorum
ſignificatis integrè à nobis tra­

ctatum
eſt.
Vigilias autem non eſt cur do­
ceam
facere: nam camphora cum aceto ar­
teriis
illita, etſi minus prodeſt oculis, vigila­
re
facit, vt ruta, caſtoreúmque.
Quòd facies
illita
ſepo vrſi, debeat intellectum augere,
non
videtur habere cauſam, ſi verum ſit.
Sed
quòd
mulæ medulla pota ſtupidum reddat,
etſi
eſſe poſſit, non tamen apud me certum

eſt
.
Sed quòd ſudor mulæ vtero impoſitus,
prohibeat
concipere mulierem hoc ſatis eſt
veriſimile
.
Sed & quòd oculus canis nigri in
manu
detentus, prohibeat ne canes latrent,
faueátque
non parum furibus & adulteris,
hoc
eſſe poteſt propter odorem: nam canes
(vt notum eſt) mirum in modum percipiunt
odores
, quamuis tenuiſſimos.
In recenti igi­
tur
oculo, non olim eruto, ſi modò hoc ve­
rum
eſt, experiri licet.
Ergo omnia talia aliquando quidem ope­
rantur
, quandoque verò non: nec rhabar­
barum
omne, nec ſemper bilem purgat: vt
antiquum
inane, leue, carioſum in pituitoſo,
hyeméque
admodum frigida: vel in corpore
robuſtiore
.
Quare ergo vis, vt quæ hîc di­
cuntur
, nunquam fallant?
cùm res omnes
mortales
errori ſubiiciantur: & tamen hæc
quæ
dixi, verſa ſunt vniuerſim, quæque ego
probaui
.
Dicunt quòd lapis à cane morſus in
potu
ſumptus, facit hominem clamare.
Igi­
tur
ſi clamat, vel cogitur, vel volens facit.
Si
cogitur
, noceat egregiè neceſſe eſt.
At non
dicunt
nocere.
Si ſpontè clamat, igitur vel
ludit
, atque ſid experimentum irridetur, vel
ſenſu
caret: igitur adiicere oportet, ebriis da­
tus
: nec ſcio an etiam ſic verum ſit: attamen
nocet
, & ad iram prouocat lapis à cane mor­
ſus
, ſi in potu ſumatur.
Sic rectè forſan di­

cunt
, ſpumam cameli in potu datam ebrio,
illum
reddere dæmoniacum: immodicè enim
ſicca
cùm ſit, cerebrum iam imbecille acri­
ter
commouet.
Ventriculum arietis in aqua
& vino coctum, pleroſque ouium morbos

ſanare
in potu datum, haud immeritò pro­
ditum
eſt, nam ſympathia eſt.
Sic & arietis
cornu
, in ſparagos verti ſi ſepeliatur, ac pu­
treſcat
, tametſi non ſim expertus, multorum
tamen
teſtimonio concredam.
Non procul
eſt
à Metamorphoſi hoc: ſed putredo, vt di­
xi
aliàs, mater eſt multarum rerum.
Idem
cornu
iuxta ficum ſepultum, eam adiuuat ad

celerem
fructuum, vt dicunt, maturationem.
Teſtis dexter Pardi menſes cit, ſi quid aliud.
Eiuſdem verò fel, venenum eſt præſenta­
neum
quod in vna die occîdit.
Ita ad ſtran­
guriam
lingua anſeris ebibita mirabilis: &
illius
teſtes, tum leporis vterus, ad genera­
tionem
mirum in modum valent: valet &
piſcis
qui ſquilla vocatur: quod mihi quan­
doque
ſucceſſit: oportet autem remota eſſe
impedimenta
, & purgatum etiam corpus &
vterum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index