Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 360 > >|
1ſint à me ſeriò ſcripta: ſed potui non ſeria ſeriò ſcribere;
hoc eſt non ioco, ſed vt eruditi, quæ magis ſeria habue­
rint, doceant.
Neque enim eſt, cur exiſtimes iſtis me
nugis ita hærere, vt ipſas quaſi veritatem ipſiſſimam
habeam, aut colam, ſed cùm totus Mundus ſit nuga­
rum plenus, & videre videar nugas quoque eſſe, quæ
vulgò habentur ſeria maximè; ſupereſſe exiſtimo, vt
eas nugas deligam, quæ eſſe minùs nugæ videantur.
Quæris, Ecquid nam proferam, cur non poßint grauia deor­
ſum moueri naturâ? Sed protuli primùm illud argumen­
tum, quod mox antè repetij.
Deinde, vnde colligis
inficiari me moueri lapidem naturâ?
Quippe & mo­
ueri illum cenſeo non reluctante interna natura; &
quam externam adhbeo, tum natura eſt, tum ex inſtitu­
to naturæ.
Ad-hæc, non ignoras, quàm nihil ſit ne­
ceſſe Philoſophiam excolere, ſiad grauiores difficulta­
tes dicere ſufficiat aliquid moueri, aut fieri naturâ.
Non
quòd eò tandem, quæ humana eſt imbecillitas, perue­
niendum non ſit; ſed quòd dum nobis non datur vltrà,
aliquò tenus prodire ſit.
Rursùs, dum natura interna
mouet, agitve aliquid, id niſi certis organis, agendique
modo ſpeciali non præſtat: an verò quis modus is ſit,
quæ hæc organa, docent nos ipſi Eruditi?
In deſcenſu
quidem rerum grauium dicunt grauitatem eſſe orga­
num, & modum agendi expreſſionem grauitatis: ſed
amabo te, quid hæc grauitas?
Et quid nam præſtat
lapidi conſtituto in vacuo?
Et, quorsum concipitur
tanta in ingenti lapide; cum ſecluſa tamen cauſſa exter­
na accelerante, & violenta, incapax ſit, quæ per cen­
tum annos moueat deorsùm lapidem per vnius digiti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index