Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Lib. 4.de hi­
ſtor
, ani.c.8.
in
fine.
Mumia quid
ſit
.
Adeò reclamarunt, quibus mores cum li­
teris
Gręcorum placent, vt malint ægros pe­
rire
, quàm auxiliis, quæ illi non cognoue­
rint
vti, vt vſus eius exoleuerit.
Auxítque
contemptum
, quòd nunc fruſta deferantur
cadauerum
, quæ in mari rubro, ob ventorum
calorem
ac ſiccitatem, tum regionis æſtum
in
nauibus mortuorum ac ſiccatorum, ad nos
tum
eorum qui in arena ſuffocati ſunt, pro
mumia
deteruntur.
Quanquam nec hoc ge­
nus
mumiæ inutile ſit medicamentum ad
ſiſtendum
ſanguinem, modò loco applice­
tur
, tametſi fœdum, & triſte.
Horret enim
omne
ſimile maximè ſimile cùm corruptum
eſt
: vt canes canum corpora plus quam ho­
minum
, vel luporum, boum autem & ouium
edunt
.
Hinc natum conciliandi odium, aut
amoris
veneficium.
Verùm vt mirabilium
effectuum
genera per capita diſtinguam,
ſeptem
modis mirabilia contingunt: aut na­
tura
, aut coporis viribus, aut ingenij, aut
proprietate
, aut viribus certis, ſed eximiis,
aut
quia occulta ſit cauſa, induſtria, vel ſim­
pliciter
.
Proprietatum quidem & corporis
virium
, & occultatæ per induſtriam cauſæ,
exempla
plurima poſui cùm de Damauto,
vel
(vt aliis placet) Dalmago, & Turcis fu­
nambulis
, ac dum lupi hiſtoriam texerem.
Quæ verò manifeſtis viribus agunt, ſed egre­
giis
, exemplo radicis pæoniæ patefeci.
Eo­
rum
quæ ſimpliciter cauſam ignotam ha­
bent
, multa poſt hæc exempla ſubiiciam:
nam
ad præcantationes genus hoc pertinet:
velut
veneficia, partim quidem ad quartum,
partim
ad quintum, partim etiam ad ſepti­
mum
genus pertinent.
Reliquum eſt vt mi­
rabilium
, quæ natura contingunt, quæque
ingenij
viribus maximis fiunt, mentionem
ſubiiciam
.
Naturæ quidem multa hucuſque
narrauimus
exempla, ſed quæ ad monſtra
pertinent
, non iam defectu artificis, ſed ip­
ſius
induſtria, vnum fuit quòd Conrado Geſ­
nero
autore inuentum eſt corpore toto hu­
mano
ac facie, niſi quòd pedibus eſſet & vn­
guibus
aquilinis, ac mutum, anno ſalutis
milleſimo
, quingenteſimo, trigeſimoprimo
in
ſaltu Hamesberbio Miſniæ ſubflauum,
barbatum
, & quaſi pilis criſtam referebat.
Dorſi ſumma parte & ſylueſtri crurum, quæ
illi
humana erant, & brachiorum ſolùm pi­
loſum
, pronum, & caudatum.
Quid aliud di­
cere
poſſes, quàm expoſitum infantem, nullo
doctore
factum quadrupedem?
Inde nec lo­
qui
didiciſſe, creuiſſéque vngues, ferarum in
modum
, cæteráque quæ locorum cogit aſpe­
ritas
.
Nutritum feræ indulgentia, qualiſcun­
que
fuerit, inde agreſtibus fructibus, abdi­
tum
ſpeluncis, fati vi ac robore natiuo po­
tius
vixiſſe, quàm ratione vlla.
Sic etiam Al­
berti
Magni tempore captos duos, maſcu­
lum
fœminámque in Germaniæ lucis homi­
nes
, vt ita dicam, quadrupedes.
Rara ſunt
hæc
, raras ob cauſas.
Et quæ his miranda vi­
dentur
hac ratione aliis non ſunt.
Ne quis
culpæ
tribuat, quod nos non ignoramus.
Ingenij verò mirabilis tria exempla ſubii­
cere
ſufficiet.
Vnum, in quo quod quæſitum
eſt
aſſequimur.
Secundum, in quo licet ſem­
per
proficere, non tamen vnquam ad exa­
ctam
notitiam peruenire.
Tertium, quòd ſu­
pra
humanas vires eſt, neceſſéque fuit non
obſcurè
labi.
Primùm igitur eſt cùm velut in

artificioſis
currum, aut nauim facere volu­
mus
, quæ quot millia paſſuum exegerit non
doceat
.
Rota cuius ambitus ſit pedum duo­
decim
cum dimidio: atque tympanum circa
axem
cum denticulo, qui vbi tota verſa fue­
rit
rotæ occurrens, quatuor centum dentium
vnum
ex illis transferat.
Ita perfectis qua­
tuor
centum reuolutionibus rotæ primæ,
quinque
millia pedum exacti eruut paſſus
mille
.
Vbi verò rota hæc conuerſa fuerit al­
tero
denticulo detegat modiolum, ex quo la­
pis
in ſubiectum vas æneum excidat, vt ſo­
no
& numero lapillorum millia, paſſuum
multitudinem
oſtendat.
Aut verſo indice
indicabit
in alia rota paſſuum millia.
Ita in
artificioſis
(vt Vitruuius docet) facilè eſt ad
exactam
rerum cognitionem peruenire.
Sed
in
contemplationibus exemplum erit.
Vt in
cœleſtibus
, quæ circulis hîc demonſtrantur,
& in proportionibus ſphæralium circulo­
rum
per ſinus exactiſſimè demonſtratis.
Pro­
priè
autem, vt cùm per meteoroſcopium co­

gnita
loci diſtantia, ſcimus illius longitudi­
nem
ac latitudinem: vel cognita diſtan­
tia
, & latitudine, longitudinem cognoſ­
cimus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index