Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 360 > >|
1aæſint poſitionum diuerſitates; at verò reſpectu to­
torum ipſorum globorum, & ſecluſo animalis ſitu, à
quo nihil præter relationem, denominationemve ex­
trinſecam habent, nihil eſſe reuerâ ſuperius, aut in­
ferius, ſursum, aut deorsùm.
Et ſecus quidem Ariſtote­
les; ſed non ſecus Plato, qui cùm agnoſcat eſſe in
Mundo extremum, & medium; contendit tamen non
ideò debere aut extremum ſupremum, aut medium
inſimum cenſeri.
Heinc proinde dico, & vnumquem­
que Siderum globum in ea parte Mundani ſpatij,
quam Deus ab initio ipſi præſcripſit, circumgyrari, &
globum Telluris inea parte Mundani ſpatii quieſcere,
in qua Deus ipſum initio conſtituit.
Rem ita eſſe in­
telligo, vtſi quis plureis apparet globos ex ea materia,
quæ ſub pari mole, fiue ambitu tantum ponderet, quan­
tum aqua, & ipſos in aqua quieſcente conſtituat.
Qui­
libet enim eorum globorum, vbicumque fuerit conſti­
tutus, ibi conquieſcet; & neque ex ſummo imum
petet, neque ex imo ſummum; neque ex vtrouis ex­
tremo medium; neque ex medio vtrumvis extre­
mum; neque ex medio, extremove locum interce­
ptum; neque exloco intercepto medium, aut extre­
mum.
Et ſi ſingas Dædalum, Architam, aut al um
artiſicem adeò ingenioſum, vt vno eorum alicubi in­
tra aquam conſtituto efficere poſſit alios αὐτεμάτος,
ſeu varios illis circa ipſum obeundos motus indere;
ij globi peragent ſuos motus quamcumque ad partem
inſtituti fuerint: nempe ſeu prope ſuperficiem, ſeu
prope fundum; ſeu ſub medium, ſeu prope medium,
ſeu procùl à medio: ſcilicet tam ille, quàm iſti, ob ipſam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index