Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 403 > >|
1ferret? cui inter pauciſſimos, rariſſimo exem­
plo
, contigit à Concilio Pontificia dignita­
te
exui.
Demum illud erit commodi mor­
talibus
talia recitanti, vt qui non probant,
tuti
ſint ab horum ſcelere: ſciantque quæ
admitti
oporteat, quæque vitari.
Multi enim
adeò
timidi & ſuperſtitioſi euadunt, vt dum
vitare
ſtudent, quæ vitanda non ſunt, fuga
vana
ſuperſtitionis ſuperſtitioſi fiunt.
Super­
ſtitio
enim fit non ſolùm quum facimus quæ
non
ſunt facienda, ſed etiam quum quæ vi­
tanda
non ſunt vitamus.
Olim magis vi­
guerunt
artes nondum nobis orto vero
Chriſti
lumine: ſed quàm parum valerent,

oſtendit
inuentor ipſe Zoroaſtes, regno ſi­
mul
à Cyro Cambyſis, & vita ſpoliatus.
Re­
citat
enim Pauſanias, vidiſſe ſe in oppidulo
Pioniæ
Myſiæ iuxta Caycum, dum Pioni
(ex Herculis hic fuit deſcendentibus) oppi­
di
conditori ſacrificarent, è ſedulchro Pionis
fumum
exhalaſſe.
Quòd dolo factum fuit,
quid
enim prohibet, ſub ara ſuppoſito cana­
li
ad ſepulchrum tendente, atque in canalis
origine
, bitumine ac ſtyrace, aut thure, reve
alia
quàm quæ in altari adoletur, vel aqua­
rum
exemplo, vel Heronis dum ſacrificio
ſpontè
portas templi aperiri docet, fumum
erumpere
è tumulo?
ſed & alia naturali ra­
tione
abſque dolo conſtare potuit.
Vidit &
in
Hypoëpis, Hierocæſareæque Lydiæ vr­

bibus
, cinerem in ara non alij colori ſimi­
lem
, qui quum barbaricis precibus effuſis
aridorum
lignorum ſtrue ſuper condita,
flammam
ſemper emitteret, lignáque ſu­
perimpoſita
abſumeret.
Potuit & id multis
modis
fieri: vel ſi ara caluerit, aut ſi inſ­
puerit
, nonne calx aqua accenditur?
Et nos
lapidem
infrà fabricare docebimus, qui hu­
mido
quocunque accenditur.
Quid aliud ma­
ius
argumentum quòd vis in cinere eſſet
potiùs
quàm verbis, quàm color cineris à
cinere
alienus?
cùm tot modis præſtigias has
facere
liceat, non eſt quòd laborem.
Nam &
in
cinere latêre potuit ignis, velut in fuligi­
ne
ſolet, cùm exiguus eſt.
Non eiuſmodi eſt
quod
recitat ille idem dicens: In Methonis

agro
cùm Africus ventus vitium germina
excutere
ſoleret, gallum alis albis duo al­
trinſecus
tenentes diſcerpebant, cùm fru­
ſtóque
circumcurrentes vites ex aduerſo
donec
denuò coirent vnà-, ſepeliebant gal­
lum
ventúſque ceſſabat.
Hic perſuaſio, pri­
mùm
ad decipiendum multum poteſt, tum
magis
ſi à religione foueatur.
Deinde vento­
rum
in quibuſdam locis breues ſunt admo­
dum
flatus, rariſſimè longi.
Potuit aliquid
forſan
fides, quæ cum geniis ipſis coniuncta
eſt
: aut res ipſa naturali aliqua abdita cau­
ſa
, aut dæmon, qui cum aëreus ſit, nulli ma­
gis
quàm aëri imperat.
Vnde tempeſtates,
dum
adiurantur, exoriri ſolent.
Multa etiam
in
his contingunt quaſi ſint, quæ non ſunt.

Illud
admirabilius quod in Heraclea Elidis
Peloponeſi
Prouincia equum æneum fuiſſe
narrat
in loco cui nomen erat Quialten,
cauda
præciſa, & alioquin haud formoſum,
quem
alij equi inire conarentur, adeóque
peruicaci
ſtudio, vt ob æris leuitatem dila­
bentibus
repetito aſcenſu vngulæ frange­
rentur
, donec fuſtibus abigerentur.
Hinnie­
bant
velut reperta equa, & è multis ſtatuis
hanc
vexabant, aliis intactis.
Obiiciat hic
nobis
forſan illud poëticum.
Quicquid Græ­
cialmendax
Mandat in hiſtoriis, me addu­
cere
: vt (quorundam more) impleatur liber,
ſi
non poteſt abſolui.
Sed ab hac labe Pau­
ſaniam
immunem inuenio, non minus quàm
Italarum
quenquem.
In his enim quæ vidit,
temporum
noſtrorum obſeruatio hiſtoriam
comprobat
.
Quid in Xenophonte, quid in
Thucy
dide abſurdum?
Vitiauit Herodotus,
aliíque
complures Græcam hiſtoriæ fidem:
ſed
adulterina à legitimis nemo eſt, qui di­
gnoſcere
non queat.
Arte igitur equum fa­
brefactum
conſtat, eáque naturali, non dæ­
monum
auxilio, quiſquis fuit opifex: ſeu im­
miſto
, quod quidam volunt hippomane, ſeu
ſanguine
menſtruo equæ, aut illius potius
ſemine
, aliove philtro, quòd in furorem Ve­
neris
equos agat, non admiror multum.
Il­
lud
magis me detinet, quòd cùm æri fuſo hæc
immiſta
ſint, non amiſerint vires, & exuſta
nidorem
fumi non veneficij retinuerint.
Deinde, etiam ſi retinere potuiſſent, quomo­
do
tamdiu & tot per annos?
Aut ſi non om­
ninò
æri immiſta fuêre philtra, quomodo
non
computruerint?
Veriſimile eſt, equo­
rum
ſemen abditum viſceribus, immiſtúm­
que
lachrymæ haud putredini obnoxiæ, fo­
raminibus
quibuſdam relictis: aut etiam
prius
excoctum, ne rancidum fieret, incitaſſe
equos
, præſertim forma adiuuante.
Nam
equi
obtuſa acie videndi, etiam pictis equis,
quandoque
hinnierunt, quid mirum eſt à
ſtatua
, & odore deceptos?
At æneam depre­
henderant
, tunc iam concitato furore te­
nebantur
, & vngula qua ſtatuam premunt
ſenſus
omninò expers eſt, & odor cum for­
ma
adhuc vrget.
Neque eſt quod de ſexu mi­
reris
: equi enim odore non viſu ſexum diſtin­
guunt
.
Placuit artifici, ſeu vt magis mirum
videretur
, ſeu quod mores, vt Affranius, arte
proderet
ſua, ſexum mutare: quandoquidem
ad
opus ipſum, & præſtigias hoc nihil fa­
ceret
.
Faciebat forſan non parum caudam
ſuſtuliſſe
, vt odor magis concitaret equos.
Quid referam de his quos carminibus refe­
runt
apud Sueuos glaciem concitatam repri­
mere
?
Hæc maiora ſunt fide. Alij aſtris hæc
tribuunt
.
Narrat Ioannes Leo, in cacumine

arcis
Marrochi tria eſſe aurea poma ponde­
ris
librarum 1350. quæ multi reges neceſſi­
tate
compulſi dum auferre tentaſſent, ſemper
infœlicibus
caſibus ſunt impediti.
Referunt
conflata
fuiſſe pretio monilium, gemmarúm­
que
vxoris regis Iacob Almanſoris, & ſyde­
rum
concordi poteſtate, tum præcantationi­
bus
munita aduerſus eos qui illa auferre de­
ſtinaſſent
.
Quòd ſi ibi aurum eſt, non ſup­
poſitum
clandeſtinè à Principibus metal­
lum
aliud, conſtante ob vulgi metum fa­
ma
, ad ea quæ de Hermionis monili ſu­
perius
ſcripta ſunt, ratio transferenda erit.
Idem narrat in Feſſa, (vrbs eſt nobiliſſi­
ma
Africæ, ſi Chairum excipias) figuris

quibuſdam
in arena factis vates res ad
amuſſim
prædicere, vt qui experiun­
tur
ſtupeant.
Refert Matthiolus Medi­
dicus
iuxta Romam Eremitam ſenem fuiſ­
ſe
, ad quem multi veniebant eorum no-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index