Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 360 > >|
1idoneum, quo Terra eſſe in centro Mundi, potiuſquàm
extra comprobetur; & vel ipſum motum Planetarum
excentricum videri planè conuincere non eſſe Terram
conſtitutam in centro ſpatiorum, motuúmque cæle­
ſtium.
Nam probare quidem Firmamenti, ſuperio­
riſve cæli motum concentricum eſſe, potiuſquàm ex­
centricum, ingenij humani viribus eſt maius.
Acnoui
quidem quas rationes Ariſtoteles, Ptolomæus, & alij
proferunt: ſed nihil eſt neceſſe heic oſtendere, quàm
illæ ſint inefficaces.
Dum igitur quæris, An Terra illeic
conſiſteret? Conſtituram reſpondeo.
Et, dum præoc­
cupas, Qua ratione inductus? Ecce eam iam habes. Præ­
occupas quoque, cur ita nunc ſuum locum affectet, vt
nullis concuſſa motibus ab eo dimoueri valeat?
Sed
affectat, quia nutui Conditoris obſequitur; & in ſta­
tione collocata, eam non deſerit, ſed tuetur.
Non va­
let autem dimoueri vllis concuſſa motibus; quia om­
nes, quos ſupponis, motus partium ipſius propriarum,
cohærentiumque ſunt, neque illam ſecundum ſe totam
mouere loco magis poſſunt, quàm animal totum Pul­
ſatio vnius arteriæ.
Et ſunto alicubi magni Terræ­
motus; ij tamen ad Terræ molem comparati, tale
quid vix ſunt, qualis eſt in nobis pulſatio arteriæ vege­
tior, ſi quà in nobis puſtula cum apoſtemate intumeſ­
cit.
Addendum eſt porrò, cùm Mundi ſapientiſſi­
mas Artifex omneis eius parteis ita conſtituerit, vt nullo
eſſe loco, aut ſitu inter ſe commodiore poſſint: idcir­
cò ſi contendas Terram ſuum locum repetituram, vt
in quo magis congruè Vniuerſi reſpectu ſit; fore, vt il­
lum repetat, non tum propria vi, ſeu grauitate inſita,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index