Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Quandoque verò ex eadem materia, di­
uerſa
tamen cauſa efficiente, varia fiunt ge­
nera
animalium: velut aquæ guttæ in æſta­
te
generant pulices apud nos: eædem in Da­
riene
noui orbis prouincia, confeſtim ver­
tuntur
in rubetas.
Vnde non mihi abſurdum
videtur
, quendam vbi ſpuiſſet, intra dimidiæ
horæ
ſpacium ranas pro ſputo exiguas oſten­
diſſe
.
Quicquid enim aëris natura poteſt, hu­
manam
naturam æmulari docuimus.
Et
commanducatis
aliquibus forſan iuuabatur,
vtpote
ranarum cinere, aut parte aliqua.
Nam in his animalibus, quæ illuuie gene­
rantur
, facilem illorum generationem eſſe
oſtendimus
.
Et quòd ex propriis ſordibus ge­
nerantur
.
Breuem autem, & velocem illarum plu­
uia
declarat ſunt enim ex humida ſubſtantia.
Quamobrem & tabefactis conueniunt. Sic igi­
tur
minore, ne dicam fine miraculo credi po­
teſt
, magos coram Pharaone virgas vertiſſe
in
colubres.
Ergo miris res proprietatibus
præditæ
ſunt, tum regiones.
Creta non alit
venenatum
animal, & tamen tepet.
Cauſa
igitur
eſt, quia vel alimentum deeſt, vel aër
ipſe
ob mutationes impedit: odores enim
boni
prohibent illa, & exitio eis ſunt.
Ruta
cùm
multa magis aſtringant, & calefaciant,
confirmat
ſingulari præſtantia ventriculum,
inteſtináque
omnia.
Fabæ corrumpunt vi­
cinum
aërem, cùm tamen innoxiæ ſint ſi
edantur
, imò proprietate quadam ſiſtunt à
capite
fluxiones.
Et quanquam alia ſit ratio
fructus
, alia plantæ, & rurſus virentis fru­
ctus
atque ſicci, non tamen adeò humida eſt
hæc
planta, vt aërem afficere poſſit.
In no­
ſtris
regionibus compertum eſt, bombyces
plus
fabis aërem corrumpere.
Corrumpunt
hæc
animalia, & vermium genera omnia,
& locuſtæ, ob excrementa, & odorem pin­
guis
humidi: illo enim abundare ea, ſuperius
declaratum
eſt.
At fabæ & ipſæ eo abundant
inter
legumina: indicio eſt generatio ani­
malium
in illis frequens.
Ob id & piſa talia
erunt
.
Pleraque igitur, quod ſæpè dictum

eſt
incerta his, illis cognita cauſa fiunt.
Ci­
trea
ſeu medica mala calore panis putreſ­
cunt
celerrimè, cum à multis longè calidio­
ribus
minùs lædantur.
Calidum enim illud
cum
humidum ſit, ſiccare nequit, & ob id
putrefacit
.
Ob id par eſt panis calorem om­
nia
ad putredinem iuuare: ſed ad hæc magis,
alia
minus.
Simili ratione quibuſdam admi­
ratione
dignum videtur, quòd rubea tincto­
rum
, ſeu Erythrodanum in manu detentum
vrinam
tingat: neſcientibus, quòd canthari­
des
ſanguineam prouocant vrinam, & ardo­
rem
illius excitant, communi ſcilicet ratio­
ne
: quia à calore manus ad actum talia per­
ducuntur
: & vbi deducta fuerint, ab arteria­
rum
oſculis ad veſicam deducuntur.
Præſta­
bat
igitur potius, quæ ex his ſequuntur in­
quirere
.
Primum, quod cum tam faciliter
penetret
medicamentum hoc partes tenuiſ­
ſimas
, illud habere neceſſarium eſt.
Deinde,
cum
veſicam petat, aliquid cum illius natu­
ra
habere commune.
Quodque ſolùm ad il­
lam
permeet: ſi alij iungatur, facillimè vim
illorum
ad veſicam, & intrò per vniuerſum
corpus
deducere potuit.
Talis perſcrutatio
præterquam
quòd pulchra eſt, vtilis etiam
in
multis erit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index