Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 403 > >|
1dum conferre anheloſis ac ſuſpirioſis.
Aduerſus
crucas.
Cura prodi­
gioſa fratris
regis.
Ad
impinguan­
dum homi­
nes.
Aduerſus
rubiginem.
Aduerſus
ſpirandi dif­
ficultatem.
Innumera in hoc genere referre poſſem,
quorum origo ignota parit admirationem,
nec ſolum in plantis, animalibus, homini­
bus, ſed (vt dixi ) in regionibus, ſolo aquis,

tum operationibus.
Iſchiæ dolor cum vehe­
mentiſſimus ſit, perſæpè muſica curatur.
An
quòd dolor hic hic, quum membrum non
afficiat principale, leniatur, tranſlatis aliò
ob delectationem ſpiritibus, inde vſu auer­
titur à calore confirmato doloris cauſa?
Co­
lumbæ alliciuntur hoc paſtillo: maizi, ſeu
ſorgi libras 60. cymini libras ſex, mellis
10. coſti libram vnam, ſeminis viticis li­
bras quinque, coquuntur omnia in aqua
ad illius conſumptionem, inde additur vi­
ni odorati optimi quantum ſufficit cum li­
bris 15. cæmenti vetuſti, & fit tumulus in
columbarij medio: columbæ aliæ cùm odo­
rem ſenſerint, ad locum veniunt: ſentiunt
autem cùm ipſis commiſcentur indigenis
columbis: cùm ſemel adierint locum, re­
linquere nequeunt, ſuauitate ciui allectæ.
Iſchiæ do­
lor cum mu
ſica quando­
que ſanetur.
Columbæ vt
ad columba­
ria trahan­
tur.
Veneficiis an
vis ad ſit.
De veneficiis maior eſt dubitatio, quæ
ſine eſca ( vt ita dicam ) fiunt.
Erat apud
gentes quaſdam ſacrificium Molocho dæ­
moni, quo cùm rex filium proprium im­
molaſſet in muris, ne Iudæi vrbem cape­
rent, prohibuit apud Romanos Hyſtero­
potmi, id eſt, vtero naſcentium ſortem
ſubeuntes, quoniam pro eis tanquam mor­
tuis ſacra diis manibus cùm abeſſent, per­
acta forent.
Et niſi per tegulas ingrede­
rentur, vi vitam finiri credebantur.
Huius
rei teſtis eſt Plutarchus in Problematibus.
Idem refert. Acteium plebis tribunum, ad­
uerſus M.
Craſſum deuotiones ac diras pre­
ces diis manibus profudiſſe.
Apud Chri­
ſtianos earum loco, quæ Craſſum perdi­
diſſe creduntur, præcepta ſunt vallis Io­
ſaphat, quibus publicè interdictum eſt,
his ad mortem cogi intra annum exiſtiman­
tur rei, & qui debita negant, aut ob po­
tentiam cogi non poſſunt.
Fiunt hæc in
agro vt intelligo Bergomenſi.
Alij ab arte
implorarunt non à ſuperis auxilium: velut
qui collarium ex chalybe admantino cir­
cundat collo debitoris, quod à nullo præ­
terquam eo, qui impoſuit poteſt detrahi.
Annis ab hinc paucis periit ea fraude ci­
uis noſter Zafaronus, à Vincentino credi­
tore circumuentus, cùm anguſtius, quàm
voluerat, impoſuiſſet.
Collarium
adaman­
tium,
Sed ad veneficia reuertor. Quidam ce­
reo in domo inimici accenſo, & tranſlato
in proximum templum, diris imprecatio­
nibus vtuntur, qua arte periiſſe quondam
Gaſparem Vicomercatum patritium noſtrum
creditum eſt.
Quid ego de his ſentiam, di­
cam.
Multum prodeſt ad veneficij vim ti­
mor, aut ſpes eius, in quem vertitur, tum
eius qui facit, aut peragit conſtantia fidei:
tum ſi quid omninò præter verba addatur.
Caſus ac fortuna. Demum occultum quod­
dam eſt, quòd vnicuique proprium eſt
non ſolum ſpeciei, ſed etiam ſingularis

huius aut alterius viri.
Inuenio nempe apud
Arianum fide dignum hiſtoricum in ſepti­
mo de geſtis Alexandri, antequam Ale­
xander è vita excederet, Pythagoram Apol­
lodori fratrem, cùm iecur immolaſſet ſine
capite inuentum.
Idem illi pro Hepheſtione
iam aduenerat ſacrificanti, & poſt pro
Perdicca atque Antigono: aliis verò pro
Cimone: quorum omnium mors ſtatim ſe­
cuta eſt.
Sed & Alexandrum à Chaldæis
monitum refert, ne Babylonem ingrede­
retur, quòd ei fatalis eſſet.
Vnde cùm ille
intraſſet, ſtatim exiſſe, foſſamque Euphra­
tis Pollacopam conſideraſſe.
Sunt tamen
qui dicant, illos fraude commentos hoc va­
ticinium, quòd rei eſſent interceptæ pecu­
niæ haud contemnendæ.
Sunt etiam in no­
bis veſtigia quædam futurorum euentuum
in vnguibus, atque etiam in dentibus.
In

quibuſdam euentus maculæ hæ oſtendunt,
in aliis ſolum ſpes inanes: ſed pro manus
natura, & digitorum in quibus fiunt, &
colorum, & mutatione earum In pollice
honores, & voluptates, in indice lucra, in
minimo circa parua negocia, in medio co­
gitationes, & labores, in annulari di­
gnitatem, nigræ quidem euertunt, & ca­
lamitates nunciant, albæ felicitates, ma­
gnæ magnas, & nitidæ manifeſtas, paruæ
paruas.
Obſcuræ felicitates minuunt cala­
mitates: quandoque etiam augent.
In ſeni­
bus, & minus efficacibus ſpes pro factis
pollicentur.
Nigræ timores, non tamen
adeò frequenter inanes, vt albæ ſpes.
Na­
tura enim pronior humana ad malum, quàm
ad bonum.
Et ætates, & morbi bona pro­
hibere poſſunt, mala accerſunt.
Semper ta­
men vbi ſplendida radiauerit, plus aliquid
ſpe, aut timore præſtat: dextra quidem ex
induſtria, ſiniſtra ex fortuna, niſi quis ſini­

ſtram habeat firmiorem.
Tempus autem
initij cùm in radice vnguis apparent, effe­
ctus autem quum ad ſummum peruenerint.
Intereſt & hoc inter ſpem, & timorem ac
effectum, quòd hæ quidem, vt magis pro­
cedunt, eò magis nitent, & augentur, aliæ
minuuntur, & euaneſcunt.
Tempus autem
mutationis totius partis vnguis, quæ vide­
tur, eſt menſium trium vſque ad ſex: totius
autem difficilius eſt coniectari, ſed vt exi­
ſtimo vſque ad annum pertingere poteſt.
Dentium vero partis, eius ſcilicet, quæ è gin­
giua prominet, mutatio fit ſeptemnio fermè:
totius autem fermè duodecim, aut parùm
minus.
Sed hoc vt parum conſtat, ita pa­
rum vtile eſt.
Obſeruari & hoc in mulieri­
bus, matre, filiáque.
Mater S. veſtigium
habuit, filia tale O: candidum vtrumque
imò niueum: ab exitu è gingiua vſquequo
attrito dente euaneſceret, fluxêre anni cir­
citer ſex tuncque nupta eſt illuſtri iuueni,
cùm ipſa pauper eſſet.
In quibuſdam effe­
ctus pollicentur, atque celerius, tardiuſve: vt
mater maritum conſecuta eſt nobiliorem,
filia ſpem ſolùm.
Ex quibus manifeſtum
eſt, vnguium incrementum Lunæ deberi
manifeſtè, dentium autem Soli.
Quamobrem
non ſuperſtirioſa eſt hæc obſeruatio.
Ab
iiſdem enim cauſis, quibus nos, noſtraque
iuuantur, Sole ſcilicet, & Luna, ab iiſdem
fiunt, & veſtigia ipſa.
Apparent autem ma­
ximè his in partibus, quod ibi facilius im-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index