Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 403 > >|
1primantur, propter illarum nitorem ac perſ­
picuitatem
.
Certum eſt enim, quòd quibus talia
eueniunt
, his eft anima valde ſolers atque ſa­
gax
, vt de illis mulieribus dictum eſt.
Nam den­
tium
maculæ plus pollicetur, quo ad naturam,
quia
ad Solem referuntur, ſicut vnguium ad
fortunam
, quia ad Lunam.
Hoc mihi obſeruan­
ti
verius viſum eſt, quàm aliud augurij ge­

nus
, ac non parùm profuit.
Diuinatio enim
tantùm
prodeſſe videtur, quantum per fa­
tum
licet.
Fiunt & technæ non leues in hoc
genere
: velut qui ouo inſcribunt, quæcun­
que
velint intus, quòd cortex ſi peruius, &
admittat
colores.
Gallas cum alumine tritas
aceto
ſubige: inde inſcribe hoc liquore quod
velis
cortici, & ſiccatum impone muriæ:
vel
cera obline ouum, & inſcriptis literis
ſtylo
vt cera dehiſcat, maneantque lituræ,
in
quibus humor imponatur: ſiccum ouum

coquito
, donec dureſcat, inde acri aceto
infunde
, ſic enim literæ fiunt penetrabiles,
quas
cortice detracto videbis in ouo.
Ace­
tum
enim mollit oui corticem, vt in angu­
ſtum
vrceum immitti poſſit, aqua verò du­
reſcit
.
Horum duorum noſtrorum experi­
mentorum
ſi rationem ſubiecero, rem pri­
tractatione ipſa dignam fecero, viam­
que
ad alia experimenta huius generis inue­
nienda
patefactam.
Quòd enim cortex ace­
ti
vi molleſcat, id contingit, quia poros, vt
Græci
dicunt, habet: ſudat enim, igitur
combibit
illud.
Acetum autem tenuis eſt
ſubſtantiæ
, igitur penetrat in illius ſubſtan­
tiam
.
Cùm verò oui cortex à frigido ſit con­
cretus
, & teneræ ſubſtantiæ, ab humido
diſſoluetur
.
At aqua ob immodicam frigidi­
tatem
exprimit, quod tenue eſt humidum
in
ſubſtantia contentum, reliquum conge­
lat
: igitur cortex oui, qui aceto mollis eua­
ſerat
, in aqua dureſcit.
Cùm igitur gallas
& alumen aceto ſubegeris, acetum vim
vtriuſque
recipit, quamobrem ſcriptis li­
teris
acetum per meatus corticis penetrat
intus
.
In albo autem oui galla colorem ſub­
croceum
relinquit Sed alumen prohibet, ne
ab
igne patiatur: color igitur adhærebit
vehementiùs
vel ſi in muria ſiccetur: con­
ſtans
enim literarum forma fiet.
Inde in
acri
aceto infunditur, vel vt quòd muria
conditum
eſt, transferat è cortice magis ad
oui
candidum: vel ſi decoctum fuit in igne
reliquias
in cortice manentes intus trahat:
ſiquidem
aceti prima vi fit, vt in corticem
figura
penetret, non vt omninò maior pars
vſque
ad oui candidum, propter aceti pau­
citatem
.
Secundò autem transfertur figura
ad
albi oui ſuperficiem: omne enim quod
actus
eſt particeps, imaginem recipit eius
quod
actu eſt: & eam transfert, ſi non cor­
rumpat
.
Figuræ actu ſunt iam per ignem
in
cortice, & acetum actu eſt acre: diſſol­
uit
enim, vt demonſtratum eſt, oui corticem
abſque
calore: defert igitur acetum litera­
rum
imaginem, & eas, quæ in cortice ſunt,
obliterat
, vt non videantur.
Vbi igitur cor­
ticem
detraxeris, vel denuò imprudenter

alius
ouum coxerit, propter vim aluminis
retentis
imaginibus, literæ detracto cortice
conſpicuæ
apparebunt.
Verùm his relictis ad veras viſiones re­
deundum
.
Trium hæc ſunt generum, quæ­
dam
per ſomnum, quædam in ectaſi, quæ­
dam
in pura vigilia videntur Horum ſubii­
ciam
exempla.
Per ſomnum non ſemel
admonitus
ſum, vt hunc librum conſcri­
berem
, diuiſum quidem, vt mihi videba­
tur
in 21. partes: tractationes erant variæ,
& circa medium paucula geometrica.
Inde
per
totum variæ ac nouæ diſputationes ad­
modum
elegantes, & rebus veris: cando­
re
linguæ haud mediocri, cum quadam
grata
obſcuritate: tum verò ob ſtyli conti­
nuitatem
, rationumque ſubtilitatem, res
mihi
penè diuina videbatur, adeò vt per
ſomnum
tanta perfunderer voluptate, vt pa­
rem
illi nunquam ſenſerim.
Extra ſenſum
rapi
videbar, & poſt ſomnum etiam memo­
ria
illius iucunditatis mirum in modum me
delectabat
.
Agnoui materiam, quæ de om­
nibus
tractaret, nomenque libri, notam te­
nuem
ac pulchram.
Procul impreſſus liber
videbatur
, paucaque in vrbe exemplaria.
Tria non conueniunt, nam alterius videba­
tur
ille liber, non meus: magnitudo quo­
que
longè maior, & ſtylus noſtro elegan­
tior
.
Forſan hæc aliquando in melius muta­

buntur
, aut velut in ſpeculis contingit ea­
dem
videri, ſed diuerſa tamen ratione, ma­
iora
, pulchriora, ac mutata ſerie: vel quòd
ſomnium
quædam augeat, alia minuat: do­
lorum
etenim, qui nondum inceperunt ſpe­
ciem
auget, morborum verò, qui nos iam
opprimunt
minuit.
Igitur cum ſæpè hoc
mihi
contigiſſet, libellum quatuor primum
chartis
incœpi: pòſt ad ſeptem vſque ſuper­
auxi
, inde vſque ad 35. nunquam interim
ceſſantibus
imaginibus iiſdem, & iucundi­
tate
illa, quam legendo percipiebam in
ſomno
: ſed rarius in ſomnium reuerte­
batur
, quò liber magis creſcebat.
Auctus eſt
poſtmodum
ad 57. chartas, demum ad 76.
tuncque
primum adiecta tabula editus eſt.
Cùm tamen dimidio minor videretur, quàm
is
, qui mihi per ſomnum oſtenſus fuit, exi­
ſtimaui
aliàs ab aliquo alio abſoluendum.
Nam iam ter idem excuſſus erat, Norim­
bergæ
primum, inde Lugduni, demum Lu­

tetiæ
Pariſiorum.
Cùm verò in Galeni di­
ctum
incidiſſem forte fortuna, quo libro­
rum
abſoluendorum methodus traditur, aſ­
ſumpto
iterum argumento tanquam de no­
uo
conficerem, illum ad methodi normam
aucto
fermè tantundem quantus fuerat in
prima
editione, perfeci, his propemodum
auxiliis
adiutus, quæ in præcedenti libro
demum
adieci.
Conſtat enim auctio tota
chartis
quinquaginta ſex, totus verò liber
132
. Inde tabulis additis parùm, vt exiſti­
mo
, ab eo, quem per quietem vidi, omninò
differt
.
Sed neque augere illum poſſum
etiam
ſi velim, primum quòd abſolutus ſit
ordo
, deinde quod oporteret totum ipſum
ab
initio reuoluere: quod mihi nunc pror­
ſus
non ſolum incommodum foret, ſed im­
poſſibile
.
Si tamen illi ſubiungantur tres
libri
de Rerum varietate, qui eiuſdem ſunt
argumenti
, tunc omninò, & character,
& magnitudo, & locus figurarum mathe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index