Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
Iſlandici cur
mortuos
vi­
deant
.
Ex his igitur apparet, cur in infirmis le­
thale
ſit ſignum, ſi cum delirio etiam mor­
tuos
videant.
Nam tam validam eſſe indicat
imaginationem
, vt ad oculum etiam tranſla­
tus
ſpiritus eam retineat, quam ab imagina­
tione
conceperat ſpeciem.
At id contingere
non
poteſt, niſi vel per ſomnum ſilentibus
ſenſibus
, aut ob morbum nimium illis debi­
litatis
, aut ob robuſtam cogitationem, vim­
que
imaginandi.
Cùm igitur nec dormiant,
nec
intentè ob debilitatem poſſint imagina­
ri
, relinquitur, vt quod ſolum eſt, dicamus,
iam
totam virtutem ſenſitiuam ob imbecil­
litatem
iacere ocioſam.
Hoc autem ille idem
alibi
mortem præſentem ſignificare docuit
hac
ſententia, dicens: Cùm æger non videt,
aut
non audit, debili virtute, iam mors proxi­
ma
eſt.
Aliud etiam eſt præſentis narrationis
argumentum
, quòd fortes viri rarò, vel nun­
quam
ſpecta vident: quòd ipſi ob timorem
minimè
adeò hæc trepida imaginentur: nam
ſolet
timor, omnibus aliis affectibus firmas
imagines
in nobis efficere: pòſt, amor.
Vnde
timentium
primò hæc ſunt priuilegia, pòſt
verò
amantium.
At vident anthropophagi
fortiſſimi
homines nocturna monſtra?
Vi­
tium
eſt regionum ac crudelitatis inanis,
cum
& alij ibi, qui ab hominum iniuria ab­
ſtinent
, talia videant.
Verùm Scythæ, apud
quos
homines occidere ſacrificium eſt, cùm
fortes
natura ſint ac inſtitutis, neque mor­
tuos
, neque lemures vident.
Similiter nec la­
trones
.
Nam mala hæc non natura, talia eſſe
videntur
, cùm piſces alios ſui generis edant,
tum
mures, aliáque animalia, ſeu iure gen­
tium
.
Quòd & ſi natura hæc mala conſta­
rent
, id eſt, aduerſus naturæ leges, cum nihil
à
morte ſuperſit præter intellectum, intelle­
ctus
autem non poſſit ciere motum, non po­
terunt
mortui imagines aliquas oſtendere,
neque
viuentibus terrorem incutere.
Tertium vigiliæ genus purum eſt ac ſyn­
cerum
, in quo tamen multis modis mira vi­
dere
contingit; velut cùm echo reſonat, tum
maximè
multiplex contingit, vt quandoque
ſepties
voces reddat.
Noctu id mirum in mo­
dum
, & niſi vulgata res eſſet, quemcunque
poſſet
perterrefacere, adeò voces perſpicuas
ac
tardè quandoque reddit.
Cauſa eſt aër,
qui
à planis repercutitur, cauiſque: non enim
niſi
antra ſint aut muri reſonat: reſonat au­
tem
ex vetuſtis, & magis procul quàm pro­
.
Elidi vocem in echo neceſſe eſt, ac plano
intermedio
referri.
Et ſublimi loco, & dire­
cto
melius redditur.
Si nocte, & aura adeò
clarè
reſonat, vt quidam amicus noſter cùm
iter
ageret iuxta flumen, nec vadum ſciret,
exclamare
cœpit, oh?
Forſan echo ibi ade­
rat
, audit oh?
Ille exiſtimans hominem eſſe,
interrogat
, vbi locus eſt, quò poſſim tranſire?
audit, tranſire? Sed melius lingua Italica res
reſpondet
.
Vnde debo paſsà? Paſsà? Tum ille,
qui
, qui, id eſt, hîc, hîc.
At vbi gurges erat, &
aquæ
mirum in modum ſtrepebant: vnde ille
territus
iterum interrogat Italicè, Debo paſsà
qui
?
Echo reſpondet. Paſsà qui. Cùm ſæpiùs
interrogaret
, his verbis reſpondebat.
Poſitus
amicus
inter metum, & neceſſitatem ac ad­
mirationem
, cùm iter facere cogeretur, nox
obſcura
eſſet, illum vt rebatur ſuadentem
tranſire
audiret, qua maximè fluctuabat tor­
rens
, non adnimaduertens ex accentu echo
eſſe
: nam cùm diceret, Debo paſsà, accentu
graui
profertur: ſi homo reſpondiſſet, acuto
cum
accentu reſpondiſſet ſic, Páſſa: ſed echo
vt
erat, graui referebat, quod acceperat.
Vn­
de
cùm nox intempeſta eſſet, reuertitur Au­
guſtinus
Lauizarius Comenſis, hoc enim illi
nomen
, hæc patria amico noſtro fuit, qui à
ſecretis
erat Principis, & à libellis ſenatus.
Cùm verò poſt aliquot dies mihi adoleſcen­
ti
narraret, ſe fermè à dæmone in torrentem
perſuaſione
præcipitatum, ego diligentiùs
modum
inquirere cœpi, agnoſcens hominis
ſynceritatem
, & integritatem, tandem depre­
hendi
echo fuiſſe, à qua inter æſtus multos
animi
, magno cum periculo fuiſſet deceptus.
Igitur cùm multæ ſint, nullibi tamen fre­
quentiores
, aut clariùs quàm Papiæ.
Sed è
pluribus
duas illuſtriores narrare ſufficiat.
Quarum altera eſt iuxta ædem ſacram beati
Pauli
extra muros, quæ ſimul cum ipſa voce
exauditur
.
Nam in tribus probatur echo,

quòd
ſubitò reſpondeat, quòd longam ſeriem
verborum
referat ac perfectè, & quòd eadem
ſæpiùs
remittente ſono repetat.
Primam ſyl­
labam
plerunque omittit, quòd à ſucceden­
tium
ſono obtundatur: ita fit, vt contraria ra­
tione
vltima optimè audiatur.
Directè exa­
ctiſſima
eliditur, vnde non omnes ex eodem
loco
excipiunt.
Nec nimis propè, quoniam
adeò
celeriter recurrens obſcuratur à vera
voce
, cuius eſt imago.
Nec concluſo loco, ob
motus
aëris confuſionem.
Melius à vetuſtis
muris
, non ſolùm ob ſiccitatem, ſed etiam
propter
aërem in eis contentum.
Nam con­
tentus
aër tympani imaginem refert.
Et ſic­
citas
ſono idem eſt, quòd lumini, & ima­
ginibus
ſpeculorum nitor.
Hæc igitur clari­
tate
vocis, & celeritate reſponſi adeò admi­
rabilis
eſt, vt qui eam audierit, deſinat admi­
rari
, quòd amicus noſter ſe à dæmone ludi­
ficari
exiſtimauerit.
Redditur à fruſto anti­
qui
muri palmorum circiter viginti longi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index