Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 360 > >|
1defectu firmitudinis, reſiſtentiæque in aëre, propter in­
nixum, ſine quo non videtur fieri poſſe incitatio: quid
eſt, cur, vt homo, dum ſurſum effertur, arguit eſſe à
quo trahatur, non ſic Ferrum arguat, dum ſursùm ef­
fertur?
Ac dum homo quidem trahitur ab homine,
communis eſt notio, debere id fieri aut manu demiſſa,
aut chorda, aut vncino, aut alio ſimili inſtrumento:
cur & dum Ferrum à Magnete; putemus id fieri abſque
organo vllo intercepto?
XVIII. Sugillas, quòd hæc organa dicuntur à me
inſenſilia. Sed nempe, ſi ſenſilia eſſent, in ijs diſqui­
rendis non laboraremus.
Quod inſenſilia verò dican­
tur, non ideò tamen nulla ſunt; magiſquam nulli non
ſunt vitales, animaleſque ſpiritus, qui licet inſenſiles
ſint, cauſſæ ſunt tamen tot motuum, quos in animali­
bus obſeruamus.
Sed nihil ſanè neceſſe eſt inductio­
nem texam innumerarum rerum inſenſilium, oculiſve
imperceptarum, quas tamen & dari, & vehementibus
motibus præditas eſſe ambigat nemo.
Nihil etiam
neceſſe eſt, vt argumenta congeram, quibus huiuſce­
modi rescontexi ex corpuſculis inſenſibilibus quidem,
ſed præditis nihilominùs ſpecialibus figuris, probem.
Nihil prætereà, vt vrgeam ex attractionis effectu ar­
gui, organa illa inſenſilia debere analoga eſſe, aut ſi­
mile quidpiam habere cum ijs, quibus attractiones
ſenſibiliùs fiunt; quòd à ſenſibilioribus ad inſenſibilio­
ra procedendo ſeruari videamus analogiam: quódque
mens humana non capiat attractionem fieri, & ratione
quadam cum his ſenſibilibus analoga non fieri.
Ni­
hil, inquam, neceſſe eſt, vt hæc, & ſimilia quædam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index