Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Petrus Apo­
nenſis
maxi­
mus
necro­
manticus
.
Narrabat mihi Don Conſtantinus Fon­
tanus
Hiſpanus Theologus, & ab exomolo­
geſi
Principis Philippi Hiſpaniarum, dum
in
Pinthia, ſeu Valleoletana, vulgato no­
mine
Vagliadolit ciuitate Hiſpaniæ, in do­
mo
typographi, quæ malè obſtrepitus au­
diebat
nocturnos diuerſaretur, prima nocte
incubum
ſenſiſſe: ſed cùm oliuas nigras in
cœna
comediſſet, naturale exiſtimaſſe,
cùm
incubus inter morbos numeretur.
Se­
quenti
nocte ſuper lecto videt, auditque fe­
les
concertantes, quod quanquam durum
videretur
, quia tamen eſſe poterat, & hoc
naturale
eſſe duxit.
Tertia autem nocte
cùm
nondum dormitum iſſet, de hiſque diſ­
ſereret
, tubæ vocem quaſi in aure audiuit.
Exiſtimans ſibili ſpeciem eſſe, pueros vide­
bat
, qui ibi aſtabant ridentes: tum vox illa
cubiculum
circuire cœpit, perfectoque cir­
cuitu
ſub lecto ſe abdidit, ibi diu ſtrepens,
cùm
nihil videretur.
Sed nullibi magis ſeu
dæmonum
, ſeu mortuorum veſtigia videre,
aut
audire licet, quàm circa morituros, aut
poſt
ingentes clades, vel peſtilentiæ tempo­
ribus
.
Dupliciter autem morituris hæc eue­
niunt
: vel ipſis, vnuſquiſque enim antequam
moriatur
aliquid videns terretur: & poſt­
quàm
viderit, non ſuperuiuit.
Et quanquam
naturale
eſſe poſſit, mirum tamen eſt.
Vidi
clariſſimum
virum qui cùm mouere ſe non
poſſet
, vbi ventum eſt, parum abfuit
quin
lecto ſe excuteret, aufugerintque cu­
ſtodes
: nam alta nocte id contigit.
Vel aliis
hæc
contingunt: quòd enim Principibus
fulgura
, & Cometes, & ſidus in cœlo,
mortis
præſagia, id priuatis inconditis ſtre­
pitus
, quales ego circa tales ſæpius vidi, &
audiui
, ab aliiſque accepi.
Verùm in his quæ
ego
ſum aſſecutus non decipior.
Vbi etiam
multa
cadauera hominum malè ſepulta ia­
cent
, proculdubio quædam apparent terri­
bilia
, ſed quibus etiam naturalis ratio ſub­
ſcribere
poſſit.
Porrò de his & peſtilentiæ
inuſitatis
vocibus, curruumque imaginibus
quæ
videntur, & tanquam ſubitò euertan­
tur
ſtrepitibus, & fragoribus, in libris de
Varietate
rerum ſatis locuti ſumus: nec ſat
monuiſſe
, fuerit, experimenta perſuadere,
non
demonſtrare.
Diſputationiſque genus
hoc
tale eſſe, vt affirmantibus nunquam de­
futura
ſit fuga, atque certamen contradi­
centium
, negantibus experimenta: vt non
ſatis
hæc futura videantur ad opinionem de
dæmonibus
apud ſtudioſos confirmandam.
Nam de Telchinibus, cauſam dicere poſſu­
mus
eſſe naturam lapidum, aut nimis fragi­
lium
, aut corrupto ſpiritu redundantium
ſulphure
, ac bitumine exuſtis.
Illud nos ma­
gis
mouet, quòd cùm aër, ætherque tantæ
ſint
magnitudinis, regioque illa adeò amœna,
videamuſque
terram habere ſua viuentia,
metalla
, lapides plantas, aquam, & ipſam
piſces
, tum aërem hunc infimum, quæ reſ­
pirant
animalia, veriſimile haud videtur tan­
tam
molem vita ex toto eſſe deſtitutam:
quin
potius credendum eſt animalîa ibi eſ­
ſe
tanto his inferioribus excellentiora, quan­

to
regio illa clarior iſta eſt, ac purior in­
feriore
.
Hoc enim in cæteris ( vt dixi ) ele­
mentis
cùm obſeruatum à natura videamus,
nec
in Elementis tantùm, ſed etiam cœlo,
credendum
eſt hanc totam machinam aë­
ris
ſublimioris animalibus his, quæ nos dæ­

monas
quaſi ſapientes vocamus, plenam eſ­
ſe
.
Nolim ego ad trutinam hæc ſectari, ve­
lut
Porphyrius, Pſellus, Plotinus, Proclus,
Iamblicus
, qui copiosè de his quæ non vide­
re
, velut hiſtoriam natæ rei ſcripſerunt.
Philoſophus ſum ego, placitis quantum li­
cet
Peripateticorum hærens: hi verò non
admittunt
dæmonas: nec probabilis eſt opi­
nio
, quæ illos concedit in tam vaſta mole,
nam
hic vt aues, & longè plus frequentes
adeſſent
: cùm vix in vna prouincia tota ſe­
mel
veſtigium, & in pluribus annis appa­

reat
.
Principes etiam, quorum fortuna eſ­
ſe
ſapientiſſimos mortalium ſuadet, hæc, ta­
liaque
contemnunt.
Illud multos mouet,
quòd
ſi vitas primas, ſeu mentes agnoſcunt,
mortales
erunt ſimul ac immortales, quod
eſſe
non poteſt, Si non, quid prohibetne hu­
manum
genus deleant?
inuiſibiles quum
ſint
, & nullius imperio addicti.
Vnum tan­
tùm
ſcire præſtat, non dicere quenquam
probum
hominem, dæmonum, etiam ſi ſint,
auxilio
vti, contempto Dei optimi benefa­
ctoris
, & à quo cuncta accepimus, noſtri nu­
mine
.
Ingratiſſimi enim opus eſt hoc homi­
nis
: videmuſque eos qui talibus ſtudent, aut
illorum
falſa perſuaſione dementatos.
Con­
ſtat
enim ex religionis inſtituto peſſimos
eſſe
.
Si verò aliquid aliud eſt, tum ex ſacri­
ficiis
, tum ex natura ac potentia ambitio­
ſiſſimos
.
Quod ſi Dei conſenſu iſta fiunt, pa­
rent
miniſtri regi.
Dæmonum igitur auxiliis
inniti
fallax, & periculoſum plerunque, im­
probi
autem aut ſtupidi ſemper.
Dei enim
omnia
ſunt.
Præcantationes autem quæcun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index