Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 403 > >|
1quibus delectantur hi, eis ſunt propria, non
quæ
hic agantur.
Sed vt pueris puerilia, ple­
beis
parua, magiſtratibus publica, regibus
quæ
ad prouincias ſpectant, ita diis (ſic enim
Latinè
magis quanquam ob homonymiam,
non
abſque ſuſcipione cultus parum pij) quàm
Geniis
, Diuis, Dia-ve, Mentibus, Intellecti­
bus
, Intelligentiis, aut Angelis, dicere licebit.
Ariſtoteles Subſtantias primas, Principia,
Animaſque
vocat.
Vera tamen Latinaque
interpretatione
quamvis parum conſueta,
intelligentias
appellare licebit: quòd vt
lux
nil aliud ſit, quàm ſplendor, & lumen
claritas
, ita Dei intelligentia, quòd Deus
maximè
ſit, exiſtat, conſiſtatque veluti ſub­
ſtantia
, ſubſtantia eſt: nam ſi Viſus ſubſtan­
tia
eſſet, idem eſſet Viſus, & quod videt:
Vitas
verò quæ verè ſolæ viuunt, non vt
nos
media ſemper inter mortem & vitam,
inter
vmbram & corpus, inter lunam ac te­
nebras
, dubiaque luce meritò vocabimus, æ­
terna
& immortalia.
Neque horum exiguus,
aut
mediocris numerus qualis nobis vide­
tur
, ſed ea innumerabilia ſunt.
Participant
autem
diuinitate multa quæcunque talia:
nec
decoris, aut claritatis, aut ſplendoris, cæ­
terorumque
bonorum, quorum etiam gene­

ra
nobis ſunt ignota, meta vlla eſſe videtur.
Eorum autem quæ hîc fiunt nulla ſcientia,
neque
ignorantia: pars enim ſunt illorum
quibus
ipſæ delectantur, quoniam meliori
quodammodo
ſunt antequam fierent.
Quæ­
ſitum
autem eſt, in omnia & in omnibus, &
de
omnibus?
Hoc autem ad aliam tractatio­
nem
pertinet.
Has ergo Dionyſius Areopa­
gita
in nouem Hîerarchias diſpoſuit: An­
gelos
, Archangelos, Thronos, Dominatio­
nes
, Virtutes, Principatus, Poteſtates, Cheru­
bim
, atque Seraphim.
Hæc autem nomina,
Eccleſia
in Miſſæ ſolennibus celebrat.
Vna­
quæque
verò harum magis ab altera diſtat,
quàm
ab earum vltima humanus intelle­
ctus
, quum tamen earum nulli ad perfectio­
nem
quicquam deſit, quoniam in diuerſis
generibus
poſitæ ſunt.
Multò etiam minus
illarum
maxima Dei claritatem poteſt com­
prehendere
, quàm illam noſter intellectus.
Ipſa enim diuinitas, infinito ( etiam ab ipſo
primo
intellectu ) abſcedit interuallo.
Hoc
ſolùm
diſcriminis intereſt, quòd intellectus
noſter
eſt ſolum verorum intellectuum ima­
go
indiſcreta, non autem verus intellectus.
Vt enim inter ſtrenuiſſimum, ignauiſſimum.
que equum maior eſt differentia, quàm inter
ignauiſſimum
ac pictum, quia ſtrenuiſſimus
longè
plus duplo ignauiſſimum ſuperat, &
tamen
vterque verus eſt equus, pictus ne­
quaquam
: ita pictus equus noſtro intelle­
ctui
, ignauiſſimus vltimo Deo: ſtrenuiſſi­
mus
ei, qui ordine illi proximus eſt ſi com­
paretur
, intelliges planè noſtrum intelle­
ctum
vmbram quandam eſſe ſolùm veri in­
tellectus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index