Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 403 > >|
1quibus delectantur hi, eis ſunt propria, non
quæ hic agantur.
Sed vt pueris puerilia, ple­
beis parua, magiſtratibus publica, regibus
quæ ad prouincias ſpectant, ita diis (ſic enim
Latinè magis quanquam ob homonymiam,
non abſque ſuſcipione cultus parum pij) quàm
Geniis, Diuis, Dia-ve, Mentibus, Intellecti­
bus, Intelligentiis, aut Angelis, dicere licebit.
Ariſtoteles Subſtantias primas, Principia,
Animaſque vocat.
Vera tamen Latinaque
interpretatione quamvis parum conſueta,
intelligentias appellare licebit: quòd vt
lux nil aliud ſit, quàm ſplendor, & lumen
claritas, ita Dei intelligentia, quòd Deus
maximè ſit, exiſtat, conſiſtatque veluti ſub­
ſtantia, ſubſtantia eſt: nam ſi Viſus ſubſtan­
tia eſſet, idem eſſet Viſus, & quod videt:
Vitas verò quæ verè ſolæ viuunt, non vt
nos media ſemper inter mortem & vitam,
inter vmbram & corpus, inter lunam ac te­
nebras, dubiaque luce meritò vocabimus, æ­
terna & immortalia.
Neque horum exiguus,
aut mediocris numerus qualis nobis vide­
tur, ſed ea innumerabilia ſunt.
Participant
autem diuinitate multa quæcunque talia:
nec decoris, aut claritatis, aut ſplendoris, cæ­
terorumque bonorum, quorum etiam gene­

ra nobis ſunt ignota, meta vlla eſſe videtur.
Eorum autem quæ hîc fiunt nulla ſcientia,
neque ignorantia: pars enim ſunt illorum
quibus ipſæ delectantur, quoniam meliori
quodammodo ſunt antequam fierent.
Quæ­
ſitum autem eſt, in omnia & in omnibus, &
de omnibus?
Hoc autem ad aliam tractatio­
nem pertinet.
Has ergo Dionyſius Areopa­
gita in nouem Hîerarchias diſpoſuit: An­
gelos, Archangelos, Thronos, Dominatio­
nes, Virtutes, Principatus, Poteſtates, Cheru­
bim, atque Seraphim.
Hæc autem nomina,
Eccleſia in Miſſæ ſolennibus celebrat.
Vna­
quæque verò harum magis ab altera diſtat,
quàm ab earum vltima humanus intelle­
ctus, quum tamen earum nulli ad perfectio­
nem quicquam deſit, quoniam in diuerſis
generibus poſitæ ſunt.
Multò etiam minus
illarum maxima Dei claritatem poteſt com­
prehendere, quàm illam noſter intellectus.
Ipſa enim diuinitas, infinito ( etiam ab ipſo
primo intellectu ) abſcedit interuallo.
Hoc
ſolùm diſcriminis intereſt, quòd intellectus
noſter eſt ſolum verorum intellectuum ima­
go indiſcreta, non autem verus intellectus.
Vt enim inter ſtrenuiſſimum, ignauiſſimum.
que equum maior eſt differentia, quàm inter
ignauiſſimum ac pictum, quia ſtrenuiſſimus
longè plus duplo ignauiſſimum ſuperat, &
tamen vterque verus eſt equus, pictus ne­
quaquam: ita pictus equus noſtro intelle­
ctui, ignauiſſimus vltimo Deo: ſtrenuiſſi­
mus ei, qui ordine illi proximus eſt ſi com­
paretur, intelliges planè noſtrum intelle­
ctum vmbram quandam eſſe ſolùm veri in­
tellectus.
Ictus vt ve­
lociores
ſunt, eò ma­
gis atterunt.
Vita deorum
qualis.
Demonſtra­
tio oſtendens
primarum
ſubſtantia­
rum clarita­
tem.
Vitarum de­
lectatio qua­
lis.
Intelligen­
tiarum or­
dines.
Intellectus
noſter vm­
bratilis eſt.
Noſter enim hic intellectus quum reci­
piat ex eorum ipſarum imagine notitiam
quandam, plenus manet obſcuritatis, erro­
ris, atque dubitationis.
Nec ſemper, imò ne­
que diu in opere ſuo manet.
At ſupremi illi
intellectus clari, certi, ſynceri, perpetui, aſſi­
dueque in opere beato viuunt.
Forſan dubitat aliquis, quomodo igitur
inter illos, alter altero perfectior eſſe poteſt?
Non ſecus dicendum, quàm qui nouit ſena­
rium eſſe perfectum, abſque demonſtratio­
ne.
Hic quidem refert intellectum noſtrum,
obſcurè enim nouit, dubitatque, ac vmbram
ſolam rerum hebet.
Itaque velut ſenſus bel­
luarum, qui corticem ſolùm percipiunt ad
humanos ſenſus, qui medullam, ita intelle­
ctus noſter ad intellectus veros.
Nec ſecus ac
qui pulchrum palatium foris ſtans inſpicit,
nihil eorum quæ intus ſunt, aut fiunt, quæ­
que maxima ſunt & pulcherrima, nouit: ita
mens noſtra medullam rerum non attingens,
quædam ſolùm externa inclyti huius diuini
oppificij contemplatur, & admiratur.
Rurſus
finge intelligentem per demonſtrationem,
quòd ſenarius perfectus eſt, huic ad exquiſi­
tam cognitionem quum nihil deſit, nomen
perfecti conuenit.
Eò tamen rurſus perfe­
ctior eſt, qui demonſtratione aſſequutus eſt,
quòd in ſe ductus ſeipſum ſupra denarios
conficit.
Qui verò præter hæc, quòd diuiſis
cubis, numeris per ipſum latera illorum re­
linquat, hic etiam ſecundo præſtantior eſt.
Eò etiam melior qui demonſtratione nouit,
quòd diſpoſitis ab vnitate ſenariis iunctiſ­
que ordine, qui fiunt numeri, ſi rurſus eo­
dem ordine iungantur, ſemper efficiunt cu­
bitos numeros.
1 1 1 . 1
6 7 8 . 2
12 19 27 . 3
18 37 64 . 4
24 61 125 . 5
30 91 216 . 6
Ergo quòd intellectus noſter imbecillis,
ſatis eſt manifeſtum: cur tamen, nondum
diximus.
At Deus meliorem efficere nequi­
uit, non quia non potuerit, ſed quia talem
eſſe debere, melius exiſtimauit.
Igitur vt horum intellectuum cognoſca­
mus naturam, corporum quæ per ipſos re­
guntur vires ſcire oportebit.
Luna igitur
ipſa gubernat elementa & corpora anima­
torum.
Huic Angeli, id eſt, nuncij præſunt.
Horum Gabriel princeps, id eſt, Dei robur.
Nam & Lunæ lumine cuncta ad nos è cœlo
deferuntur, & robuſtiſſima eſt in vita.
Mer­
curius, intellectui ac ſenſibus omnibus præ­
eſt.
Virtutes Mercurio: virtutibus Raphaël,
id eſt, Dei medicina.
Nam mortalium me­
dicina, eſt ſenſus cum intellectu, quibus vir­
tutes in nobis comparantur.
Venus, volupta­
tis & delectationis mater eſt, iungitque nos
ad ſobolem procreandam.
Illi dominationes
præficiuntur, vim enim habent cuſtodiendi
ſingulorum ſpecies.
At cuſtodia generatio­
ne, generatio concubitu, concubitus amore
perficitur.
Summus qui Veneri inter domi­
nationes præeſt, Anaël, id eſt, Dei gratia vo­
catus eſt.
Dei enim gratia eſt, amari atque
amare, iungi fœcundæ, & ſobolem procrea­
re, tum pulchritudo ipſa, & iucunditas.
Soli
vita omnium data eſt: ordo præeſt illi A­
changelorum, id eſt Principum nunciorum:
nam virtus omnis à Sole per Lunam demit­
titur: horum Michaël Princeps, id eſt, quis
ſicut Deus nec eſt quicquam Soli ſimile, vn­
de etiam Sol quaſi ſolus dictus.
Mars forti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index