Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 360 > >|
1
ART. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX.
Et Magnetem ferrum, & Terram grauia trahe­
re per inſenſilia organula: &, Cur attractio pro­
pe Terram non ſit ſenſibilior, quàm procùl.
Non ridet Author in ſinu, vt R. P. ait, dum Magne­
tem non trahere ſine organulis corporeis contendit: neque non
agit ſeriò, dum hamulos, catenulaſque, quatenus patitur imbe­
cillitas, fingit.
Dum ait R. P. non alio modo tractionem fie­
ri, quàm quòd Magnes, & ferrum ſponte naturæ incitata in
mutuos amplexus accurrant; id eleganter quidem, ſed non ita
vt res vocibus ſubiecta intelligi poßit: quomodo ſcilicet vtrum­
uis, ac ſpeciatim ferrum inanime, ac inarticulatum, incitet
ſeipſum, & nullare à Magnete emiſſa, diuinet tamen, quando
eſt propè, & metiatur vireis, ac ſpatium, è quo verſus ipſum
inſiliat.
Neque verò dicere poteſt emitti à Magnete quali­
tatem quandam, quæ ſit merum accidens: cùm exinde diffi­
cultatum inextricabilium ſeges ſubnaſcatur.
Quod cauſſatur
autem organula inſenſilia dicta: conſtat ſatis ea ſic dici, quòd nec
videri oculis, nec palpari manibus poßint.
Iniuriâ traducit Au­
thorem R. P. quaſi proptereà neget poſſe Deum Magneti talem
qualitatem, qualem deſcribit imprimere: cum quæſtio non ſit, an
à Deo ſit, quicquid Magneti impreßum eſt: ſed quale ſit, quod est
impreſſum.
Quod obiicit verò, vt ferrum à Magnete fortiùs è
propinquo, quàm, è longinquo trahitur, non ſic obſeruari
trahi à terra lapidem, quatenus magis non ponderat, nec ve­
locius initio cadit ad baſin turris, quàm ad fastigium: Patet
cauſſam eſſe, non quòd diſcrimen aliquod non ſit: ſed quòd
euadere ſenſibile non poßit, quouſque lapis ponderetur, inci­
piatve cadere ex tanta altitudine, quæ non minorem habeat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index