Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 360 > >|
1te, quod periculum ſubeſſe videtur, ne prætereà ad Ani­
mam vſque rationalem procedatur.
At vides ſanè
periculum pari ratione deuitatum iri, qua & deuitatur
in Ariſtoteleis ſcholis.
Nam, vt generali Effato de
formis educibilibus ex Materia, adhibetur exceptio
Rationalis animæ, ex nihilo à Deo creatæ: ita generali
Effato de formis accidentalibus, eadem eiuſdem Ani­
mæ, vt à Deo ſimiliter creatæ adhibebitur; & vel ex eo
ipſa Anima ſubſtantia eſſe comprobabitur, ſecùs ac
formæ cæteræ, quòd ſubſiſtat ipſa per ſe: cæteræ verò
non ſubſiſtant.
Quid, quòd cæteræ non modò non
ſubſiſtunt, ſed neque dici quidem poteſt, quid, aut vnde
habeant, vt ſubſtantiæ dicantur, ac ſint, & diſtinctæ
quidem ab ipſa materia; quandò ſuam illam ſubſtan­
tialem ſuíque propriam entitatem neque habent à nihilo,
ex quo fieri non admittuntur: neque ab ipſa materia,
ex ſubſtantiali cuius entitate detrahi nihil volunt, quod
in formam abeat: adeò proinde, vt commentum inex­
plicabile ſit, quòd interim Formas educi ex materia, il­
liuſve potentia dicunt.
Nam & quòd eò adiguntur, vt
explicent Formam educi ex materia, nihil eſſe aliud,
quàm fieri in materia, & dependenter ab illa; tum di­
cunt prorsùs aliud, quàm quid ſit educi, ſiue extrò tra­
his; tum non declarant vnde habeat eſſe, ſuamve enti­
tatem hæc formæ ſubſtantia, quæ iam eſt, & antè non
erat; quandò id totum non denotat ex quo facta, ſiue
vnde accepta ſit iſta realis entitas, quæ neque materia
ſit, neque vlla portio ipſius (cùm ob ipſam eductam,
materia non cenſeatur aliquid reale, ſeu entitatem vl­
lam realem priùs habitam amiſiſſe) & ipſa proinde

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index