Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 403 > >|
1fuerint, aliò per ventos tranferuntur, &
tunc
autumnus ille ventoſus eſt: vel quia
calor
eſt ſiccior, & tunc peſtifer eſt, ac
malarum
ægritudinum cauſa.
Super Africæ
montes
igitur atque Æthiopiæ fieri poſſunt
niues
, quoniam vapor altius rapi po­
teſt
, vt ob frigiditatem aëris cogatur, atque
ita
congeletur, & in niues tranſeant.
Ser­
uatur
autem parte Soli intacta, & inter ar­
bores
, & propter ſaxa.
In Æthiopia autem
Auſtrales
partes montium, qui ſunt in
parte
Auſtrali, à Sole, & Boreales Borea­
lium
, intactæ ſunt à Sole, tum maximè cùm
accedit
& procul eſt.
Nix autem per ſe ob

aerem
candidiſſima eſt: nigrior glacies, quòd
ex
aqua fiat, in qua nullus prorſus eſt aër:
media
grando, quæ ex aqua ſit, ſed ea quæ
ex
vaporibus coacta eſt, ob id nec aëris
experte
.
Candida igitur grando minus fri­
gida
, & minoribus ventis fit, & humi­

liore
loco deſcendit.
Cùm autem vapor
ſiccus
, ac minimè aridus aſcendat, quòd
rarius
contingit, fit hiatus.
Nam cùm ni­
gram
maculam in pictura feceris, & procul
ſtatueris
, videbitur macula hiatus, tene­
bræ
, ob coloris qui in hiatu, ac foramini­
bus
apparet, ſimilitudinem.
Sed vt ad niues
reuertar
, cur plerunque æſtate minus vi­
dentur
in cacumine, quàm in medio?
Non
alia
cauſa eſt, quàm quòd cacumen Soli ni­
ues
colliquanti exponitur: reliquæ partes
& maximè Soli aduerſæ, ab eo tutæ ſunt.
His viſis nunc oſtendamus primùm, cur
ſub
torrida zona partes aliquæ poſſint ha­
bitari
, quædam non.
Habitantur partes vbi
fluuij
ſunt, vel vbi pluit.
At quæ vtroque
præſidio
carent, omninò non habitantur,
niſi
pauca emporia, & ea ſola, ſine locis
vicinis
, ſine villis, atque etiam malè.
Sed
cur
partes aridæ, illæ autem imbribus

humidæ
?
quærenda in his diligenter cauſa
eſt
.
Cùm igitur pluuia fieri debet (vt dictum
eſt
) neceſſe eſt vaporem humidum manere.
Manet autem, quia non diſſipatur à calore.
Apud nos autem non manet, aut rarò in æ­
ſtate
, quia ſenſim ( vt dictum eſt ) exhau­
ritur
propter imbecillitatem Solis, & no­
ctium
breuitatem: at in torrida zona cùm
Sol
ſuperſtat capiti, maxima vi ac con­
fertim
, maxima quantitas vaporum ob
Solis
robur aſcendit, quæ tum ob longi­
tudinem
noctis ſuccedentis, tum ob mul­
titudinem
diſſipari non poteſt: quare con­
gregata
in pluuiam deſcendit.
Nam cùm
ignis
non queat multam aquam, niſi lon­
giſſimo
tempore diſſipare, quid de vi So­
lis
, quæ longè in ſiccando igne inferior
eſt
?
Accedit quòd ob multitudinem atque
craſſitiem
vaporum, Solis radij penetrare
nequeunt
, ob id ſolùm ſuperiorum vapo­
rum
portio quædam conſumitur, reliqua
tota
manente, quæ per pluuiam deſcen­
dit
.
Cùm vis Solis admodum robuſta ſit,
denuò
rapitur quod decideat, aliquid­
que
accedit ex intimis terræ viſceribus,
vel
à mari, vel à fluminibus, vel à proxi­
mis
montibus.
Vnde pluuia iterum eadem
die
redit, & perſæpe maior.
Perſeuerat au­
tem
alibi diebus 40. alibi 60. & alibi etiam
per
tres menſes integros: igitur ventos
validos
abeſſe neceſſe eſt: abſunt autem,
quia
Sol robuſtus tenuem exhalationem
diſſoluit
, craſſam autem non poteſt.
Quòd
& ſi adſint venti, tam firma, ac ſtabilis
eſt
pluuiæ ( vt dictum eſt ) generationis
cauſa
, vt licet ſerenitas duos aut tres exci­
piat
dies, tamen illicò redit ad pluuias.
So­
le
igitur capitibus ſuperſtante, ter aut qua­
ter
ſingulis diebus pluit in Æthiopia atque
India
: nam ſic vocantur partes terræ, ad
quas
Sol perpendicularis, & è directò ad­
uenit
.
Sed an vbique pluat, incertum eſt:
non
enim eſſent loca deſerta, arenoſaque,
ſi
vbique plueret: adſunt autem, non igi­
tur
vbique pluit.
Non pluit igitur alicubi,
quia
mare, & flumina, & montes procul
abſunt
.
In montibus autem neceſſariò pluit,
aliter
à calore Solis in arenam conuerteren­
tur
.
Igitur vbi diutiùs. Sol moratur aſſidui
decidunt
imbres: Sole recedente ſiccatur
terra
, quia plus reſoluitur, quàm trahatur:
quoniam
calor eſt moderatus, & ſenſim tra­
hit
, & quod trahitur, diſſoluitur: nam diſ­
ſipatus
vapor ac tenuis in aërem tranſit: at­
que
ſic primò ſicceſcit aër, inde ab aëre &
Sole
terra.
Duo igitur contraria ſub torrida zona ac­

cidunt
his, quæ in hac regione.
Primum
quòd
aduentu Solis pluuiæ generantur, re­
cedente
Sole ſiccatur terra: & ita æſtas hu­
mida
eſt, hyems autem ſicca.
Hic autem æ­
ſtas
ſicca eſt, & minimè pluuioſa, hyems au­
tem
pluuioſa, aut niuoſa, & humida.
Secun­
dum
, quod ex primo pendet, eſt: ex acceſſu
Solis
fit hyems illis, nobis autem æſtas: il­
lis
autem ex extremo receſſu Solis æſtas,
nobis
autem hyems.
Sed in inſula. S. Thomæ
regis
Luſitaniæ, ſub æquinoctij circulo poſi­
ta
, cùm Sol eſt in ſignis borealibus, flant
venti
, Auſter, Sirochus, & Garbinus voca­
ti
, qui pluuias adducunt: humidi enim ſunt.
Boreas, Græcus, & Magiſter ( ita enim hos
ventos
vocant ) non flant ibi, propterea il­
lis
duæ hyemes, cùm Sol eſt in æquinoctiis,
& ſuperſtat illorum capitibus: & à Martio
ad
Auguſtum frigus cum ventis, tuncque
ver
eſt.
Cùm verò Sol eſt in auſtralibus ſi­
gnis
, à Solſtitio, id eſt, Decembri, Ianuario,
Februario
, æſtas.
Dum etiam eſt in auſtrali­
bus
ante ſolſtitium, hyems longior eſt.
Cuius
extrema
pars, quòd pluuiis etiam abundet,
& tamen calidior ſit, pro autumno habenda
eſt
.
Sic tempora contrario ordine diſpoſita
ſunt
.
Ver enim hyemem, autumnus æſtatem
antecedit
.
Vbi verò pluuiæ non adſunt fre­
quentes
, motus Solis habita ratione octo an­
ni
tempora erunt.
Ver geminum Sole ad æ­
quinoctia
accedente: ab eiſdem autem re­
cedente
, duæ æſtates.
Rurſus ad Solſtitia ac­
cedente
autumni duo, quibus ſuperatis toti­
dem
hyemes haud tamen frigidæ.
Vbi autem
etiam
aquæ propè ſunt, & aër liber, quatuor
tantum
tempora experiuntur: hyemes duas
ſub
æquinoctiis, atque inter illas duplex ver:
vt
meritò, & temperatam, & felicem ſub
æquinoctij
circulo habitationem eſſe refe­
rant
.
Quæ igitur in noſtris regionibus eue­
niunt
, demonſtratione non indigent: quæ
verò
dicta ſunt, & quæ in Æthiopia con­
tingunt
, vt circa ſolſtitia fiant hyemes,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index