Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 403 > >|
1quoniam ad Capricorni circulum poſita ſit,
nunc
docere oportet.
Ergo ſub æquinoctij
circulo
accedente ( vt dixi ) Sole, confer­
tim
attrahitur vapor, qui cùm ſit adeò
copioſus
, atque inter terram, & Solem
poſitus
, refrigerat modicè aërem, & hu­
mectat
vehementer: talis autem conſtitu­
tio
meritò hyems vocatur.
Igitur cùm
Sol
eſt in illorum verticibus, tunc inci­
pit
.
Quamobrem hyems ad aduentu Solis
fit
, à receſſu autem (vt diximus) æſtas at­
que
ſerenitas.
Maiora autem ſunt hæc in
montibus
, atque etiam euidentiora, quàm
in
plano.
Ex his manifectum eſt, quòd So­
le
quieſcente circa eandem regionem ( hoc
autem
fit maximè iuxta Sienem ac Meroem)
pluuiæ
adeò abundant, vt flumina tumeant,
& alueos exeuntes terram irrigent, vnde
inundationes
adueniunt.
Cur igitur pri­
mùm
à Solſtitio æſtiuo fiunt pluuiæ
illicò
, & non antè, cùm partes Gemino­
rum
, quæ ſunt ab 11. Maij, ſint in ea­
dem
diſtantia ab æquinoctio cum partibus
Cancri
, in quibus Sol moram ducit ab 11.
Iunij
, ad 11. Iulij?
Cauſa eſt, quoniam
terra
diuturno recuſſu Solis iam ſiccata eſt,
nec
attractio viget, donec Sol impreſſerit
calorem
vehementem: hunc imprimere ne­
quit
, antequam in eadem linea circum­
agatur
.
Hoc autem non contingit ante ſol­
ſtitium
nobis.
Atque hæc eſt cur non an­

te
ſolſtitium nobis vehemens æſtus contin­
gat
, æſtaſque ob id incipiat, nec hyemis
ſimiliter
: initium enim perfectionis ſem­
per
eſt à perfectiſſimo ſtatu.
At hic fit So­
lis
ſolſtitiis, altero quidem ad calorem,
reliquo
ad frigus procedente: tunc enim
Sol
quaſi immobilis eſt.
Non igitur ante­
quàm
ad ſolſtitium æſtiuum Sol peruene­
rit
, attractio vehemens inchoabit, quare
nec
pluuiæ: antè enim à ſiccitate aëris va­
pores
attracti conſumentur.
Incipit igitur
pluuia
hæc in Æthiopia ab æſtiuo ſolſtitio,
& 40. diebus perſeuerat.
Cur autem non
donec
ad Libræ initium Sol peruenerit?
Eadem cauſa, quæ de æſtatis terminis ad­
duci
ſolet, ſatisfacit.
Cùm enim Sol ad
medium
Leonis acceſſerit, iam adeò ſic­
cat
terras, & ſenſim trahit, vt pluuiæ
etiam
deſinant abſumpto vapore.
Cùm
igitur
ab initio Cancri ad medium Leo­
nis
Sol proceſſerit, in Æthiopia perpe­
tuò
fiunt imbres, ac illis Sole in vertice
poſito
, hyems ob aquarum multitudinem
fit
.
Non autem cùm Sol eſt ſub æquino­
ctio
: nam licet etiam ibi vapores eleuet, &
aquas
demittat cœlum, quia tamen in ſin­
gulis
quinque diebus fermè ab æquinoctio
duabus
recedit partibus, infirma redditur
attractio
in ſingulis regionibus, quare
non
imbres, neque nimbi, vel procel­
, ſed pluuiæ aliquot.
Sole autem ad
circulum
Cancri accedente, vix in 40. die­
bus
vltro, citroque parte vna recedit: qua­
mobrem
non iam pluuiæ aut imbres, ſed
nimbi
atque procellæ fiunt.
Contingunt

enim
nimbis ( vt dixi ) fulgura, quia dum
fit
pluuia ( vt dictum eſt, neceſſariò nubes
cogitur
: ſed coacta nube intercluſus vapor
ſulphureus
, vt in tormentis bellicis, accen­
ditur
: cumque ſic maiorem occupet locum,
diſrumpit
nubem impetu maximo: neque

enim
( vt dixi ) natura patitur duo corpora
eodem
in loco conſiſtere: quare abrumpitur
denſa
nubes eo impetu, emicatque fulgur.
Ergo confracta repente nubes ſtrepitum il­
lum
maximum tonitru vocatum edit, quo
multa
animalia, præcipuè oues, & quæ­
dam
etiam mulieres, abortiunt.
Cùm ve­
non vt in bellicis machinis exeat re­
pentè
totus ignis, ſed ob altitudinem ne­
bulæ
partes aliæ ſenſim, ſed tamen celeri­
ter
, atque vno tempore lacerentur, inde
fit
vt tonitru non ſolùm longum ſtrepitum
edat
, velut & bellica machina, remitten­
te
ſono, ſed principalis tonitru ſtrepitus,
diuerſas
habeat partes, vt etiam nubis par­
tes
vna poſt aliam ab igne deſcendente diſ­
rumpuntur
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index