Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 406 > >|
1ornamentorum elegantia et copia ſuperari ſe facile a publicis
patientur.
Non ſibi quod camillo inter crimina obiiciebatur
ualuas aſſiſcet æneas aut eburneas.
Non ſplendeſcent lacuna
ria multo auro et uitro.
Non imeto et pario marmore uniuer
ſa colluſtrabuntur.
Templorum. n. iſta ſunt: ſed utetur mediocribuſ
eleganter: elegantibus moderanter.
Contentus erit cupreſſo / lari
ce / buxo.
Cruſtabit ope albario ſignito: picturaque ſimplicio
re
ueſtiet.
Lunenſi uel potiuſ tyburtino lapide coronaſ ducet
non tamen præclara illa omnia ab ſe penitus abdicabit atque pro
ſcribet.
Sed quaſi in corona gemmas digniſſimis locis perciſſi
me
collocabit.
Quod ſi breuiſſime totam rem diffiniſſe iuuat /
ſic ſtatuam.
ſacra ita parari oportere / ut ad maieſtatem et pul
chritudinis admirationem addi amplius nihil poſſit.
Priuata
aut ita habenda / ut contra adimi nihil poſſe uideatur / quod exi
mia cum dignitate coniunctum ſit.
Cæteris uti ſunt publica profa
na id quod inter iſtæc medium ſit relinquendum cenſeo.
Itaque
in priuatis ornamentis ſeueriſſime continebit ſeſe: tamen in
pleriſque liberiore utetur uia.
Nam columnam quidem ſiquid forte
toto erit corpore tenuior / aut uentre fortaſſis non nihil turgi
dior / aut retractione gracilior quam publicorum exacta ratio permi
ſerit
: non tamen uitio dabitur atque improbabitur: modo id nihil ha
beat informe aut deprauatum.
Quin quod publicis operibus non
conceditur / ut a grauitate et conſultiſſima lineamentorum lege pau
lo aberretur: id in iſtis etiam ad iucunditatem interdum facit.
Et
quam illud cadebat peruenuſte quod feſtiuiſſimi aſſueuere ad fo
res tricliniorum pro lateribus hoſtii uaſtas mancipiorum ſtatuas
ſuperliminare in caput ſuſtentantes appangere: et columnas in
porticibus præſertim hortorum ponere: quæ aut arborum trun
cos nodis deſectis: aut faſces loro concinctos referrent: aut quæ
uolubiles et palmatæ et aſperæ frondibus et auiculis riuuliſque
refertæ eſſent.
Aut etiam ubi robuſtiſſimum eſſe opus uoluiſſent:
quadrangulam columnam / cui dimidia rotunda hinc: atque altera
hinc dimidia promineret.
Tum et pro capitulis aut fiſcellas
pendentibus racemis fructibuſque plenas: aut reuirentem ſummiſ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index