Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 403 > >|
1Oceano etiam contingit ſingulares ventos,
propter
æſtum rationem duorum obtinere.
Superiùs vento, inferiùs æſtu ipſo nauim

iactante
, ſed non eodem periculo.
Quæ
igitur
ſint tempeſtates periculoſæ, & quis
modus
euadendi, iam dictum eſt.
Vt igi­
tur
inundationes lacus ſunt non perpetui,
ita
lacus inundationes ſunt perpetuæ.
Qua­
mobrem
lacus fiunt quinque concurrenti­
bus
cauſis.
Prima quidem, vt fluuius influat
in
locum: à magnis quidem magni, vt Con­
ſtantienſis
, qui maximus eſt à Rheno: Le­
manus
à Rhodano, Verbanus à Ticino: par­
ui
autem à riuulis, vt Eupilus in Italia.
Opor­
tet
autem colligi aquas altitudine montium
aut
collium: ob idque omnis lacus, aut in­
ter
montes eſt aut colles, aliter collecta
aqua
effunderetur, diſpergeretur que.
Dein­
de
ſitum adeſſe oportet inter latera humi­
liorem
alueo fluminis: nam ſi ſublimior ſit,
ſiccato
quandoque flumine, quod frequenter
contingit
, ſiccabitur lacus, & iam non erit
lacus
, ſed palus aut ſtagnum.
Lacus enim
non
eſt, cùm frequenter ſiccatur, & ſi tan­
tùm
non habeat aquæ, vt perpetuò fluat, &
tempeſtatibus
aſſiduè agitetur.
Cùm verò
quieſcit
, palus eſt, non lacus Neceſſarium eſt
etiam
, vt ex aduerſa parte, qua flumen in­
fluit
altior ſit ripa, aliter enim totus effluet,
eritque
inundatio, non lacus.
Vltimò, opor­
tet
vt in anguſtum humilitas loci redigatur,
effluatque
flumen: nam ſi non effluxerit,
corrumpetur
aqua, fietque mare, non lacus,
etiamſi
æſtum, & tempeſtates patiatur.
Ob
id
igitur ex mari nullum flumen erit: etſi
exeat
, non eſt illi proportione reſpondens.
Lacuum igitur & maris, & ſtagnorum, vel pa­
ludum
ac inundationum differentias habes,
nunc
igitur ad inundationis Nili cauſas re­
deundum
eſt.
Ea igitur eſt, quia procella il­
la
, de qua dictum eſt, in Æthiopia die 11.
Iunij
initium habeat: intumeſcente ſtatim
flumine
, vt etiam apud nos, quòd maxima
ſit
copia aquarum, diffunditur Nilus per
campos
.
Nec obſtat, quòd Æthiopia pro­
cul
Ægypto fit: nam ſi mare medio intu­
meſcit
recurſu aquarum ob æſtum: vt ſu­
prà
declarauimus ( quia alius eſt aquæ flu­
xus
, alius tumor: in quo ſtatim partibus ſibi
inuicem
ſuccedentibus ab extremo ad extre­
mum
compreſſione tumor tranſit ) nil mirum
eſt
igitur quamvis Nilus lente fluat, turgere
ab
extremo ad extremum quatridui ſpatio: nam
& tu ſi comprimas vt rem ab altero extre­
morum
, videbis abſque motu in reliquo in­
tumeſcere
.
Inde ceſſante pluuia, ipſo autem
ſe
perpetuò exonerante in mare, extenuatur
iterum
, & ad ſua loca redit.
Forſan & ad hoc
facit
, quòd aquæ Oceani auſtralis ( vt dixi­
mus
) tribus aut quatuor menſibus ad Au­
ſtrum
feruntur, vnde fieri poteſt, vt tunc
compreſſis
fontibus Nili, dum aqua nimis
redundat
, cogatur Nilus intumeſcere, & al­
ueum
egredi.
Nam ſuperiùs docui, dulces
aquas
ſalſis continuari.
Fine enim optimo
factum
eſt, vt pluuiæ illæ Solem comitaren­
tur
.
Nam primùm hauſta ex mari ſalſa tran­
ſit
in dulcem, redditque vices tot fluminibus
in
mare ſe exonerantibus, quorum aquæ dul­
ces
in ſalſas vertuntur.
Quamobrem ſi æqua
debet
eſſe diſtributio, vt ſempiterna manere
poſſit
, neceſſe eſt, vt maxima ſit imbrium
aqua
, quæ omnium fluminum ſe in mare
effundentium
iacturæ coæquetur.
Secunda
cauſa
eſt, vt aër ipſe temperatus reddatur,
atque
ita habitabilis regio.
Tertia, vt terra
humo
perfuſa abundet fructibus atque ſege­
te
, vt animalia in ea, atque homines viuere
poſſint
, nec tanta terræ portio tanquam
inutilis
pereat.
Nam ſuperiùs demonſtra­
tum
eſt contrariis rationibus, etiam ſub
polis
coli terras.
Quarta ne terra areſcens
in
medio ſolueretur, atque ſic tota periret,
dum
partem neglectam habuiſſet Deus.
Horum omnium cauſa atque etiam alio­
rum
, factum eſt, vt Solem nebulæ perpe­
tuæ
fermè comitarentur.
Nec verum eſt,
vaporem
ſeruari tamdiu, vt ex Geminis in
Cancrum
Sol procedat, ſed humeſcit tan­
tum
interim aër: ſuccedenti tamen diei
prior
aquas ſpargendo, dum Sol eſt in
Cancro
, opitulatur.
Idcirco igitur in At­
lante
maiore, quem montem vocant Ser­

raliona
, nubes denſiſſima in cacumine con­
ſpicitur
, perpetuò fulgura aſſidua corruſ­
cant
, & tonitrua procul 50000. paſſuum
exaudiuntur
: quoniam calor ibi Solis ſem­
per
vigens, ac montis humidum, nubem
perpetuam
generant.
Igitur montem illum
humidiſſimum
eſſe neceſſe eſt: ad quod ta­
men
iuuat maris vicinitas quippe quòd
mons
non iam ſimpliciter dici mereatur,
ſed
cùm progrediatur radicibus in mare,
potiùs
promontorium.
Apparet autem ex
his
, quæ noſtris diebus innotuerunt, non
terram Oceano circumdari, ſed Oceanum eſſe

tanquam lacum quendam inter terras conſtitutum,
altera
parte habitabilis noſtra alia Norti­
ca
, Braſilia à meridie, & America à ſepten­
trione
.
In ipſo autem Oceano vndique in­
ſulæ
numero incredibili, adeò vt ſupra
10000
. eſſe affirment.
Itaque mare, lacus
eſt
terræ totius, non terra inſula maris.
Ip­
ſæ
verò inſulæ cùm aquas ſcateant, argu­
mentum
præbent, quòd non in illis gene­
ratur
, ſed percolatur.
Qui enim fieri poſſet,
vt
Hibernia quindecim flumina haberet, ni­
ſi
ex mari purgatis aquis originem duce­
rent
?
Nec ſolùm inſulæ , ſed etiam per­
exiguæ
aquas dulces continent: velut ea,
quæ
tribus partibus vltra æquinoctium po­
ſita
eſt, procul ab omni terra millibus paſ­
ſuum
fermè 1000, cum 8000. paſſuum in
longitudine
, quatuor in latitudine, tota vi­
rens
, multis aquis dulcibus ſcatet.
Oriri eas
neceſſe
eſt, quoniam inſula montis ſit cacu­
men
: mons autem mari circundatus aquas
ſalſas
percolando dulces reddat.
Ibidem aues
diuerſorum
generum, quæ ignaræ inſidia­
rum
hominis, ſpontè capi ſe permittebant.
Vnde igitur illarum origo? nam nec tranſ­
uolare
tam procul nec ex putrida mate­
ria
gigni potuerunt.
Sed vel olim habi­
tata
, tranſlatis auibus: poſtmodum ob me­
tum
, vel maris incrementum deſit habita­
ri
: vel tranſeuntibus nauibus demiſſæ aues
originem
generi loco incolumi dederunt.
Nam & nunc Hiſpani ſues in inſulis de­
ſertis
dimittunt: vt quandoque etiam il­
lis
vſui ſint.
Tria igitur ſunt elementa:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index