Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 403 > >|
1denſiſſimum terra, mediocre aqua rariſſi­
mum
aër: omniáque frigida.
Sed aër, quod
rarus
ſit, minùs frigidus eſſe videtur?
iuxta
cœlum
autem ob perpetuum motum rareſcit

mirum
in modum, atque is æther vocatur,
adeò
ob raritatem parùm frigidus, vt tempe­
ramento
proximus ſit.
Cœlum verò cùm ſit
æthere
longè tenuius, temperatiſſimum eſt
aut
ſimpliciter, aut inter omnia corpora.
Si­
quidem
ſimpliciter, æternum erit, vt Ariſto­
teles
ſentit: ſi inter reliqua corpora ſolùm,
aliquando
& ipſum finem habebit, vt legi
noſtræ
placet, & nos de his in libris de Arca­
nis
æternitatis diximus.
Sed & lucem, & lu­
men
calida eſſe, ſuperiùs docuimus.
Subſtan­
tia
igitur cœli tenuiſſima eſt: non autem tota
ſimiliter
, ſed vt lux luce clarior, ita etiam
ſubſtantia
tenuior.
Propagantur autem quæ­
cunque
non per ſe æterna ſunt, alia quidem
vt
ſubſtantię, alia vt accidentia.
Et rurſus, alia
verè
ſimile ſibi generando atque idem, vt
equus
equum: alia ſimile, ſed non idem, vt
lux
lumen.
Miſerta enim natura, quòd in ſin­
gulari
perpetuum ſeruare nequit, generatio­

ne
reparat.
Sed poſtquam ſemel natum fue­
rit
, ampliùs redire non poteſt: æternum enim
eſſet
.
Pars enim æternitatis, quæ rationem
habet
, infinitum tempus continet: velut ſi in
centum
annis ephemeris idem ſemper redi­
ret
, par eſſet immortalibus.
Sed tamen im­
mortalis
non eſſet: æternitas enim quodlibet
tempus
infinitum continet.
Et quicquid infi­
nito
multiplicatur, eſt infinitum.
Sed & aliud
maius
in his periculum, quoniam quod ge­
neratur
, neceſſariò poteſt ex aliqua materia
generari
: nam ſi non poteſt ex vlla materia ge­
nerari
, aut generabitur, quod generari non
poteſt
( repugnantiam autem hoc continet)
aut
abſque materia generabitur: non erit igi­
tur
compoſitum.
Materia igitur aliqua eſt, ex
qua
generabitur, quod generari debet.
Dum
igitur
genitum eſt ac manet, potentia illa
deſiit
, atque in actum tranſmutata eſt.
Vel
igitur
alia in eadem materia relicta eſt po­
tentia
, atque ſic dum eſt, denuò poteſt gene­
rari
, quod eſſe non poteſt: quod enim gene­
ratur
, in eadem materia non eſt, vel in alia
materia
, aut materiæ parte potentia illa reli­
cta
eſt.
Itaque tunc generetur: quod cùm iam
ſit
, erunt iam duo illa vnum ex ſuppoſito, po­
teritque
vnum tamen corrumpi, & alterum
manere
, atque ita eſſe, & non eſſe, corrumpi,
& non corrumpi, vnúmque corpus in duobus
locis
, atque alia innumera perabſurda.
Abſur­
dum
eſt & illud, ſi iam corrupta potentia
poſtquam
genitum eſt, in eadem redeat, poſt
corruptum
ſit: erit enim potentia potentiæ:
nec
niſi in eadem materia illud generari po­
terit
, quod eſt abſurdiſſimum, cùm ad minimas
partes
diſpergatur, & vt continua nunquam
in
idem redeat: neque enim ſi talis eſſet, vbi
diſſolui
poſſet.
Itaque quod ſemel generatur,
vt
ampliùs redeat, eſt impoſſibile.
Sed non vt
ſimile
.
Horum igitur, quæ generantur, alia
ſerò
, & parùm multiplicantur, vt animalia,
& plantæ: alia celerrimè, non tamen plurima
producunt
, vt ignis: ſtatim enim ignis ignem
generat
, atque ille alium: eóque modo ſi ma­
teria
non deſit, in immenſum creſcit.
Corpo­
ra
igitur in infinitum propagantur, quia lo­
cus
in orbe finitus eſt.
Sed ſimplia celerius,
& inter compoſita quæcunque ſunt imperfe­
ctiora
, vt muſcæ ac vermes: & inter ea, quæ
ſunt
parentibus genita viliſſima quæque, vt
mures
, & cuniculi: vnumquódque enim vt
perfectius
eſt, minùs multiplicatur atque
ſeriùs
: quod verò perfectum eſt, nequaquam.
Lux verò corpus non eſt, è corpore tamen
prodit
, quare ſibi ſimile generat, non autem
ſpecie
idem, nec quod producitur alia gene­
rare
poteſt.
Sed infinita eſt illius propagatio,
quoniam
quod generatur, ſubſtantia non eſt.
Cùm enim Sol exurgit, illius infinitæ ſunt
ſpecies
: dico autem lucis, non Solis.
Quicquid
autem
ſic generatur, protinus etiam per ſe
corrumpitur
.
Intellectus autem cum ſubſtan­
tia
quædam ſit, ſed abſque corpore, ſubitò
multiplicatur
in infinitum: audientes enim
omnes
intelligunt: & ſi hi proferrent, qui
audiunt
, intelligerent & alij non minùs.
Igi­
tur
intellectus infinities propagatur, ſi ab
abſque
impedimento ſit.
Eadem ratio eſt
omnium
, quæ intelligunt ſubſtantiarum, ſed
non
eodem modo.
Nam (vt dictum eſt) noſter

intellectus
eſt vmbratilis.
Neque tamen in­
tellectus
tempori ſubiacent, ſed ſpatium, quo
permanent
, imaginantur, æuumque id ap­
pellant
.
Eſt autem vt in circulo centrum: vni­
cuique
enim parti circuli correſpondet: & ſi
circulus
moueatur, immobile manet centrum,
vt
in tempore æuum, atque in tempore ſem­
piterno
.
Æuum igitur nec extenditur, nec
fluit
, ſed ſempiternum manet.
Viſum eſt au­
tem
quibuſdam, ob id tempus circulo finiri:
at
de hoc libris de Arcanis æternitatis ſatis
dictum
eſt.
Seu igitur tempori æuum confe­
ratur
, ſeu non, diuiſionis eſt expers, Scio La­
tinos
hoc nomine aliud intelligere: ſed nos
quid
velimus expoſuimus: nam res, non no­
mina
, hîc tractantur.
Hoc verò æuum, in quo

intellectus
manent, neceſſariò aut factum,
aut
æternum eſt: quia in æternis, quod eſt.
eſſe neceſſe eſt: quod non eſt, eſſe non poteſt.
Nam mortalis natura, non magis immorta­
litatis
eſt capax, quàm immortalis mortali­
tatis
.
Deus autem omnibus aliquid melius,
neque
in æuo, neque in tempore.
Quod igi­
tur
ſtabile per ſe, eſt æternitas: quod profluit,
& manet, eſt ęuum: quod non manet, & fluit,
tempus
.
Mundus igitur, quoniam manere vi­
detur
, in æuo eſt, & in mundo tempus.
Mun­
di
optimam partem vocant paradiſum, id eſt,
hortum
conſitum, ſeu locum amœniſſimum,
& voluptatum.
Duplex hic, cœleſtis beato­
rum
, & terreſtris.
Omiſſo eo, Zeilam inſula

non
procul è Chalecuto paradiſus eſſe vide­
tur
: eſt enim orbis locus amœniſſimus, ſalu­
britate
aëris, vitæ longitudine (nam homines
ibi
ad 150. annos perueniunt) fontibus, ſyl­
uis
, pratis, frugibus, fructibus, feris, elephan­
tis
, piſcibus, aromatibus, margaritis, gem­
mis
, auro atque argento.
Hæc igitur orbis
pars
præſtantiſſima, ſed non vniuerſi.
Opti­
mum
enim in his inferioribus, peſſimum eo­
rum
, quæ ſuperiùs continentur.
Medij autem
ſunt
motus quidam, quos actiones vocamus.
Tria autem ſunt actionum genera. Primum
quòd
fit à corpore in corpus, vocatúrque
mutatio
.
Secundum influxus: hic in corpus,

ſed
non à corpore, verùm occulta quadam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index