Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ratione procedit. Tertium, quod nec à cor­
pore
, nec in corpore, ſed in animo fit, voca­
túrque
afflatus.
In omni mutatione, quod agit
corruptioni
eſt obnoxium.
Influxus autem

ab
immortali corpore, afflatus autem ab im­
mortali
nec corpore: hiſque hæc tria inter
ſe
differunt.
Afflatus etiam docet, influxus
impellit
.
An verò cœlorum idem ſit cen­
trum
, an mundi infiniti, ad libros de Æterni­
tatis
arcanis rurſus ſpectat.
In hoc vero vno
ipſo
Deum eſſe aliquem omninò neceſſe eſt.
Nam neque ordo Vniuerſi conſtare poſſet,
nullo
rectore gubernante, cùm materia caſu
ſolùm
recta, diuturnam rerum ſeriem tueri
non
poſſit.
Multò minùs conſtructio tam
elegans
, tam abſoluta, atque vnicuique fini
adeò
congrua, non ſolùm opifice prudenti,
ſed
etiam ſapientiſſimo, qualis Deus eſt,
prorſus
indigebat.
Eſt etiam ſtatus in omni
cauſarum
genere, qui ad alium pertingere
non
poteſt, quàm ad Deum.
Atque tres
rationes
omnino demonſtrant non ſolùm
Deum
eſſe, ſed ſapientiſſimum etiam, ac cun­
cta
ſcientém.
Quod ſuadent etiam multa: vt
prodigia
futurorum nuncia, quæ non niſi ab
eo
, qui ventura nouerit, fieri queunt: & men­
tis
humanæ origo, quæ à meliore quodam
opifice
proficiſcitur.
Nihil autem melius
mente
, quòd non intelligat.
Et conſcientia
facinorum
, quę homines torquet.
quaſi nobis
naturaliter
inſitus ſit timor, & reuerentia
quædam
melioris cuiuſdam opificis atque re­
gis
.
Ciuitatum etiam ſocietates non adeò
eſſent
diuturnæ, nec qui eas violant, obnoxij
pœnis
numinis, abſque numine vllo.
Homi­
nibus
etiam omnibus, quamvis de Dei eſſen­
tia
diſſideant, communi conſenſu opinio,
cultúſque
Dei hæſit, atque id ab orbis me­
moria
.
Diſcrimen quoque honeſti, & turpis,
boni
, & mali, virtutis ac vitiorum, tum ſeries
tanta
ac ordo adeò admirabilis numerorum
ab
aliqua prima mente, ab aliquo primo bo­
no
, ab aliquo primo ordine ducunt originem.
Hæc igitur tot tantáque ſunt, quæ Deum non
eſſe
ſolum, ſed qualis, quantúſque ſit, oſten­
dunt
.
Quòd ſi is non curat vnumquodque,
cùm
res non ſint præter ſingularia: ſingula­
ribus
pereuntibus, peribunt & ſpecies.
Vel
igitur
ſuſtinentur ſingularia ordine quodam
Vniuerſi
, quem Fatum vocamus: aut ſi non
ex
putredine ſpecies poterunt inſtaurari.
Horum
veriſimilius
eſt, Deo ſingularia cognoſcente
ordino
quodam vniuerſi manere cuncta, quan­
doquidem
ſpecies interire apud Philoſophos,
abſurdum
eſt.
Deus igitur omnia nouit. Sed
vnde
ſortes, an ab illo?
minimè, ſed ab afflatu

quandoque
.
Lex tamen noſtra ſortes à Deo
immitti
, & gubernari affirmat.
Vti eis licet
ad
euitandam calumniam vel offenſionem,
cùm
inter æquales contentio fuerit.
Nobiliſ­
ſimi
generis eſt geomantica mirabili certè
ratione
conſtructa, de qua libri circumferun­
tur
nomine Petri Apponenſis, celebres.
Et
quamvis
quidem amici noſtri non parùm lu­
dendo
his profecerint, ſeu fiducia, ſeu proprio
ſydere
ad diuinandum, ſeu dæmonum præſi­
dio
adiuti, attamen illarum omnium incon­
ſtantiam
in quarto de Sapientia libro decla­
rauimus
.
Et Diogenes dicere ſolebat, cùm
hoc
genus hominum aruſpicum, aut ſorte
futura
prædicentium intueor, parùm abeſſe
homines
à belluis exiſtimo: cùm medicos aut
pictores
, parùm diis.
Hæc igitur de vniuerſa
rerum
natura dicta ſunt, non vt pleraque per­
ſequeremur
, aut magnam partem earum, ſed
vt
omnium quaſi exempla, ſemina, principiá­
que
doceremus.
Etenim fi quis, quæ mente
aſſequi
non valet, quæque arte mira conſtare
putat
, quàm facilè, & vt ita dicam, nullo ar­
tificio
à natura fiant, intelligat, non ſolùm
deſinet
admirari, & plurima vnius exemplo
cognoſcet
, ſed etiam à naturæ operibus ad
artem
traducens, & ipſe haud magno labore
admiranda
aliis fabricabit.
Sit autem pro in­
numeris
vnum tale exemplum.
Vides papillionum alas, quàm pulchrè, &
ad
amuſſim coloribus diſtinctæ ſint?
tum par­
dorum
, pantherarum, felium, tótque aliorum
animalium
pelles, quod & ars etiam noſtris
temporibus
nimis ſagax cœpit imitari, dum
muſtellarum
earum, quas à varietate varios
appellant
, pelles purpureo colore tingunt,
non
ſolùm iucundo, ſed etiam ſalubri inuen­
to
.
Sed ad rem redeo. Quid florum tot ſpecies
adeò
elaboratas, vt ſumma diligentia, nec pi­
ctor
inſignis ad vnguem eos exprimat?
Quid
igitur
, an ab opifice natura intellectus, &
ſenſus
experte, hæc quæ propriè ad ſenſum
atque
eundem valdè purum pertinere viden­
tur
, facta erunt, aut fieri potuerunt, an ſummi
opificis
cura, tam paruis ac numeroſis rebus
deſtinabitur
?
Ille flores cyclaminis, trigemi­
nóſque
Iouis, goſſipij, iridis, colchici, ericæ,
hyoſcyami
, tótque aliarum herbarum?
illene
culmos
albi ellebori, aut totam denique
pæoniam
nobis diſtinguet?
abſit. Sed quo­
modo
ſine arte vlla tantum artificium fiat,
intellige
.
Quæcunque fortuna miſta ſunt,
quomodocunque
coloribus diſtinguantur, ac
abſque
vlla ratione, ſeu creſcant, ſeu diuidan­
tur
æqualiter ſeu inflentur, formam colori­
bus
diſtinctam, exornatámque ad amuſſim ac
depictam
pulchrè admodum præferunt.
Di­
uiduntur
igitur papilionum alæ, & florum fo­
lia
, creſcúntque, & intumeſcunt velut vitrea
vaſa
.
Cùm enim albo maſſa, quaſi obiter di­
ſtinguatur
inflata, colores illos reddit æqua­
libus
diſtinctos interuallis.
Iam vides, ſi quis
depictam
velit tabellam, teſſellatóque po­
tiùs
labore variatam efficere, miſtis fortuitò
coloribus
in maſſam, eáque per tranſuerſum
diuiſa
æqualibus altitudinibus, fruſta dura­
ta
tabulæ pulcherrimæ formam referent, &
opus
æternum reddent, cùm non vt colores
eluantur
.
Ergo vides vt in his imago reluceat
vniuerſi
: vt enim multa ex vno, & ex æquali
inæqualia
, ex fortuitis artificioſa, ex inordi­
natis
ordinata: ita ex vno Deo omnium opi­
fice
ſummo & conſtanti, facili quadam æqua­
litate
tam multa prodeunt.
Videtur autem
ex
vnitate binarius primùm proficiſci, quod
in
cœlo obſeruare licet, neque enim tam
ſimpliciter
vnum eſſe poteſt, quin in eo duos
motus
primos effingere, imò & contemplari
liceat
.
Sed de his aliàs.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index