Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fiunt deteriores: nam referunt biſextilibus
fieri
noxias.
Inter febres quoque genus eſt
omnibus
notum, quod ab hoc circuitu no­
men
meruit.
Qui in aſtrorum vim hæc refe­
runt
, Saturnúmque huius faciunt authorem,
maiorem
quàm diſſoluant dubitationem re­
linquunt
: ſcilicet, quid aſtris cum quartano
circuitu
dierum, vel annorum.
Melius forſan
fuerit
rerum ipſarum ſeriem contemplari,
quæ
triplici ordine perficitur, initio, medio,
fine
: ſeu imperfecto, perfecto, & abſoluto: aut
poſitiuo
, comparatiuo, atque ſuperlatiuo.
Hi
gradus
cum in omnibus ſint rebus, cum in bo­
nis
, tum in malis, ſi recurrat ordo, fiet quar­
tus
ſimillimus primo, quintus ſecundo, ſextus
tertio
, atque rurſus quartus ſeptimo, atque
ita
deinceps: vnde conſpicuus fiet quartanus
circuitus
, atque illius cauſa manifeſtiſſima,
quam
alij admirabantur tanquam ſuperſti­
tioſam
, alij longiſſimè repetebant, velut in
garyophilis
primo anno vis imbecillis, ſe­
cundo
melior, tertio optima, quarto rurſus,
in
effœta fiat, neceſſarium eſt, aliter virtus
eſſet
infinita.
Ita in thermarum aquis inutilis
anno
vno, ſecundo bona, tertio optima, quar­
to
rurſus inutilis.
Hanc vocant in ſalubrem
& noxiam, quæ cùm non iuuat, nocet non pa­
rùm
.
In fluctibus, quóque maris ſi inſpicias,
primùm
creſcunt, inde fremur pòſt ad ſum­
mum
attolluntur, ac mox decidunt: eodém­
que
ordine rurſum recurrunt: adeò vt audeam
dicere
, res omnes hoc ordine teneri, quæ ma­
gnis
cauſis fiunt.
Sed ſolùm in his mentem
adhibemus
, in quibus ordo hic dies ſingulos,
aut
annos pro ſingulis gradibus perficit: tunc
enim
tres cùm exigantur anni ſeu dies, re­
currendo
quartanus declaratur circuitus.
Quæ verò alternatim decidunt ac perficiun­
tur
, tertianum circuitum perficiunt: quæ pa­
rùm
, aut nihil mutantur, quotidianum: atque
hæc
eſt tam abſtruſi problematis manifeſtiſ­
ſima
cauſa.
Iam verò aliò dirigenda oratio
eſt
.
Dices enim, cur ſi Deus omnium eſt au­
tor
, mala bonis præſtant, celeritate, facilita­
te
, frequentia, magnitudine?
Hora, imò mo­
mento
peſſum imus, & infirmamur: vt dite­
mur
, vt ſanemur, longo tempore opus eſt.
Malum ingens caſu, verbo aduenit: vix mul­
tis
amicis, & auxilio ſeruamur.
Tot denique
infortunia
, luctus, dolor, morbus, infamia,
amor
, irritus, timor, paupertas, vnum autem

ſolùm
bonum non indigere.
Quamobrem re­
ctè
videntur Epicurei ſtatuiſſe, indolentiam
bonorum
finem.
At magnitudine, quæ volu­
ptas
cruciatui, quæ ſpes timori, quæ felicitas
orbitati
: quæ iucunditas carceri, quæ ſanitas
morbo
, aut quæ diuitiæ paupertatis incom­
modis
, quis honor contemptui, aut irriſioni
coæquari
poteſt?
Denique eſt illa rerum om­
nium
extrema mors, cuius cogitationi ſolæ,
nec
gaudia mille vitarum conferri poſſunt:
habet
tamen hoc boni, quòd reliquos finiat

mœrores
.
Vt verò mortem odimus, ita filios,
vt
nos alios factos amamus: auxilium quaſi
vnicum
aduerſus illam ineuitabilem.
Sunt
enim
hi è nobis, ſpeciémque noſtram ſer­

uant
, & nos ipſo referunt: ideò magis eos di­
ligimus
, quàm ſcorta, etſi plus illorum cauſa
ſeminis
diſpereat.
Filiorum quoque cauſa
Venus
iucundior facta fuit ab opifice: cùm
enim
miſceantur corpora, & quod proritat
intimum
ſit, & minimo cum dolore, ideò
quamvis
titillatio ſit è genere ſcabiei, ſenſus
tamen
ille longè iucundior eſt.
Sic igitur hoc
inuento
, perpetuitati animantium prima
cauſa
conſuluit.
Differt autem cauſa, principium, & occaſio

in
rebus gerendis, non tantùm in natura: di­
cimus
enim cauſam fuiſſe Alexandro, quòd
in
Aſiam traiecerit, victoriam facilem Athe­
nienſium
, de Artaxerxe ac Xerxe: tum Age­
ſilai
expeditionem, qua breuiſſimo tempore
partem
Aſiæ occupauerat: vnde Alexandro
ſpes
nata.
Principium eſt, quo vtuntur ad ve­
landum
auaritiæ, & ambitionis ſuſpicionem
Reges
, vt tranſitus in Græciam, Perſarum,
& cædes legatorum Perſarum, quæ à Mace­
donibus
perpetrata eſt.
Occaſio, Phillippi
mors
relinquentis exercitus bellicoſos, ex­
hauſtámque
cladibus Græciam.
Vt omnes
eius
populi aut gratia, aut metu cum Alexan­
dro
ſentirent.
Sed non ſic Deus, imò omnium

horum
, quæ in vniuerſo ſunt, cauſa, & origo,
fons
, & principium eſt.
Eſt autem totum im­
menſum
, ſummáque perfectio, nec aliud,
quàm
ſeipſum contemplatur.
Tanta luce, vt
ſolus
capere poſſit eam, ac claritate mundum,
& hunc, & illum & quicquid eſt in orbium
extremo
illuminat, immobilis, abſque varie­
tate
, cuius mortalium nemo, vel momento
ſplendorem
ſuſtinere, aut fulgorem inſpicere
queat
.
Facilius toto anno Solem æſtiuum me­
ridianum
perferas oculis, quàm homo tem­
poris
exigui parte Dei lucem intellectu poſ­
ſis
contemplari.
Ad quam tamen cùm fertur,
beatiſſimus
eſt momento ſolo.
Eſt enim hæc
ectaſis
illa, ſolis probis, ſapientibúſque con­
ceſſa
, melior omni humana felicitate.
Te­
nuiſſima
ſubſtantia eſt, atque ideò ſemper
quieſcit
: nam quæ ſubtiliſſima ſunt, aut ſemper
mouentur
, vt cœli: aut ſemper quieſcunt, vt
intellectus
.
Deus tamen non eſt intellectus,
ſed
aliquid intellectu longè melius, beatius,
potentius
, digniúſque.
Quæris quid ergo ſit? ſi
ſcirem
, Deus eſſem: nam Deum nemo nouit:
nec
quid ſit, quiſpiam ſcit, niſi ſolus Deus.

Cùm
verò quid ſit neſciamus, multò minùs
eius
proprium nomen ſcire conceſſum eſt.
At
neque principiorum, reliquorum cùm nec Deo,
nec
illis nomen ſit vllum, ſed impoſitis nomini­
bus
iuxta opinionem, quam de eis concepimus,
vel
poteſtatis, vel claritatis, ac dignitatis, vti­
mur
.
Conficta ſunt etiam multa à prauis ho­
minibus
, qui de Deo etiam nugari tanquam de
vno
è nobis auſi ſunt.
Sed nomina à rerum na­
tura
, viribúſque ac proprietatibus ſumuntur no­
bis
cognitis.
Animas autem cœleſtes, natu­
rámque
earum multò magis, & Dei ſublimis in­
cognitam
intellectui noſtro omni ex parte
eſſe
docuimus, quónam pacto ergo diis no­
men
vllum erit, aut imponere licebit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index