Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 403 > >|
1 163[Figure 163]
IN CALVMNIATOREM
AD FRANCISCVM ABVNDIVM
S. Abundij Commendatarium Perpetuum.
RECTE quidem ac iure me­
ritò
exiſtimaſſe videtur
Empedocles
, duo eſſe re­
rum
naturalium princi­
pia
, quorum alterum bo­
num
, & ad conſtruen dum
accommodatum
, quóque
omnia
repararentur ac florerent: alterum
malum
, ad deſtruendum ſolùm paratum
atque
idoneum.
Namque id tam apertè in
cunctis
rebus humanis, & naturalibus con­
ſpicitur
, vt ſtudiose inter ſe hæc principia
certare
perpetuò videantur.
Etenim aſſiduè
ortum
, & interitum, incolumitatem, &
morbum
, lætitiam atque triſtitiam, ſere­
nitatem
, & nubes, abundantiam ac penu­
riam
, ſexcentáque huiuſmodi in dies ſin­
gulos
ſuccedere ſibi inuicem alterna vice
videmus
.
Iam modò florebant artes, bo­
literæ maximum ſuſceperant incremen­
tum
, honos magnus eruditis ac ſtudioſis
habebatur
: tot rerum inſignium notitia ac­
ceſſerat
, vt aurea ætas reſtituta videretur,
poſſéntque
maiores noſtri, pueri ad præſen­
tes
collati iuſtè appellari: cùm ecce ſubitò
verſa
rerum omnium facies, ac cuncta ſi­
mul
relabi cœperunt, non honos ſtudio­
ſis
, non præmia eruditis, non cultus ar­
tium
ac diſciplinarum, non quies vlla à ve­
xationibus
conceditur.
Quin falſa veris,
infima
ſummis miſceantur, atque idem exi­
ſtimatur
, eſſe, & haberi verba, & res ip­
ſæ
, diſciplinæ, & artes, reconditæque
ſcientiæ
, cum ſophiſticis argutiolis ac ca­
uillationibus
.
Id factum ex non tam bel­
lorum
horum implacabilium importunita­
te
, quàm ambitione eorum, qui ſurgentem
vndique
lucem diuini numeris conantur
extinguere
.
Atque exemplo Heroſtrati,
qui
templum illud deleuit, cuius ne mini­
mum
quidem angulum ædificare ſufficiens
fuiſſet
, hi egregij viri ingenium, doctri­
nam
, deorum dona, ac hominum com­
modis
deſtinata, ad euertenda benè inuen­
ta
dirigunt.
Nam cùm quædam artes, imò
potiùs
diſciplinæ ſint, quæ hoc præcipuè
obtineant
, vt de omnibus aliis artibus ſa­
tis
benè atque ornatè dicere poſſunt, vt pri­
ma
Philoſophia, & Grammatica, verùm
principaliter
Dialectica atque Rhetorica:
quidam
in his iuſtè plus, quàm deceat exer­
citati
, non ſecùs, ac qui meſſoria falce ad iu­
gulandos
homines vtitur, ad inutiles diſpu­
tationes
, contentioſáſque calumnias, quas
Galenus
toties, ac tam acerbè inſectatur, nec
tamen
quantum ipſa res merebatur, præſtare
potuit
, incommodo magno ac iactura bona­
rum
diſciplinarum abutuntur.
Vt non abſur­
dubitaret ipſe Rhetoricæ ac Eloquentiæ
pater
Cicero, an facundia plus commodi ac
incommodi
ciuitatibus afferret?
ſcilicet quòd
cognoſceret
, has artes, quæ in nullo proprio
verſantur
ſubiecto, nihilque aliud, quàm diſ­
ceptare
efficaciùs docent, non ſecùs ac con­
dimenta
, ſal, oleum, acetum, moderatè qui­
dem
adhibita cibos efficere ſuauiores, at
ſi
immodicè immiſceantur, nihil eſſe nocen­
tius
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index