Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 403 > >|
1ſplendida ingenia, quanta authoritate vixê­
re
?
quàm magnifica opera reliquêre? Dioge­
nes
rectè dicere ſolebat: Qui inter pueros
ſemper
verſatur, à puero parùm differt.
Num
Galenus
Ptolemæus, Archimedes, tum ipſe
Ariſtoteles
dialecticæ parens his argutiolis
innituntur
?
aut potius ſolidas declarationes
quæſiuêre
?
Deinde quo exemplo rogo tan­
tum
opus conſcripſit aduerſus noſtros de
Subtilitate
libros?
Carpſiſſe aliqua frequens
fuit
exemplum Ariſtotelis, maximè tum
Galeni
.
Totum librum euertere longiſſimo
alio
libro inuſitata, non ſolùm apud anti­
quos
, ſed etiam æquales ætate autores, res
eſt
.
Atque id iure, nam magnus liber ſi ine­
ptias
continet, ſolùm ſufficere admonuiſſe
lectorem
, paucis in exemplum reprehenſis:
ſin
bona atque vtilia quomodo qui tot nouit,
in
omnibus potuit aberrare Reprehendit me
de
Latinitate, atque id iurè, nam de cauſis
linguæ
Latinæ ſcripſit ipſe.
Sed tamen de­
poſito
pignore certabo, neque Grammaticè
nedum
Latinè ipſum loqui.
Præcisè, pro ad
vnguem
, alterat, particulari penetratione,
ac
innumera eiuſmodi ( vt totus liber his
plenus
ſit ) penitùs intimæ barbariei argu­
menta
ſunt.
Qualis hic cenſor, qualis homi­
nis
ingenium, quæve amentia?
cum quæ
ipſe
admittit, quo totus liber ſuus refertus
eſt
(eſt enim ab initio ad calcem, vt ſi quis
alius
, totus planè barbarus ) fruſtrà, & ſine
cauſa
in aliis reprehenditur?
quæ tamen
etiamſi
adeſſent, nonne illud vulgatum ad­
monere
poterat, Omni carere culpa debe­
re
eum, qui in alium dicere paratus ſit?
Ac­
cuſat
me, quòd ex Agyrtarum impoſturis
plurima
conuaſarim, tot calumniis atque
iniuriis
, quot ſunt verba.
Sed ſit ita, modò
quæ
ſcripſi vera eſſe fateamur, num putat
paruum
eſſe an mediocris iudicij vel indu­
ſtriæ
, vel laboris, aut vulgaris ſapientiæ in­
ter
tot falſa, paucula vera deprehendere, ſe­
ligere
, cauſamque illorum adiicere?
an re­
fert
vnde veritatem ipſam expiſceris?
an vt
dicebat
Veſpaſianus Imperator, aurum ex
vrinæ
vectigalibus collectum vrinam olet?
Ita ergo ( quod tamen à veritate maximè
alienum
eſt) ſi ex Agyrtarum experimentis
pauca
ſint adiecta, etiamſi vera ſint, pro im­
poſturis
habenda ſunt?
Sed valeant hæc om­
nia
, nec vllius ſint momenti: duo ſunt, quæ
omninò
me præpediunt, ne poſſim, etiam ſi
velim
, illi reſpondere, & quibus vale dicere
nequeam
: alterum eſt, quòd occupatus ſim
nimis
in rebus humano generi vtilioribus:
nec
ſufficiat tempus, quod ab exercitatione
medendi
ſupereſt his negociis, adeò vt &
hoc
ipſum paucum quo ſcribo, cogar à cu­
randi
officio non leui certè damno rei pecu­
niariæ
ſubtrahere, quantò minùs vt ad reſ­
pondendum
tam longæ neniæ ſuppetat?
Nunc enim tres libros Contradicentium,
qui
duobus editis proximè ſuccedunt, per­
ficio
, & quatuor libros de Vrinis nouam
prorſus
inuentionem, atque innumeris expe­
rimentis
comprobatam, rem ſanè qua nul­
lam
aliam ſciam mortalium generi vtilio­
rem
, per quam multa millia hominum, qui
ſecùs
perituri forent, ſingulis annis ſerua­
buntur
, magno medicorum gloriæ incre­
mento
conſcribo, atque ſimul Hymnum
Deo
finem hoc anno ſcribendo impoſiturus
his
libris: quibus cùm nihil maius efficere
me
potuiſſe fatear, nec maiore diligentia
aliud
quicquam conſcripſiſſe, coronidem la­
boribus
meis honeſtiſſimam impoſuiſſe ar­
bitror
.
Vno enim eorum corporis ſalubrita­
ti
, quantum vllo alio libro conſultum eſt:
altero
animæ tranquillitati ac ſplendori, vt
nihil
maius excogitare potuerim, cùm etiam
in
vtroque non dubitem, & induſtria, &
diligentia
, & rei tractandæ inuentione, &
quod
omnium maximum eſt, numinis au­
xilio
ac gratia me ipſum in omnium alio­
rum
librorum, præterquam Artis paruæ
medendi
compoſitione, quam etiam anno
præcedente
perfeci, longo interuallo ſupe­
raſſe
.
Nam neque quenquam vel mediocri­
ter
expertum medicum futurum exiſtimo,
qui
prælectis his libris intellectis, diligen­
terque
conſideratis, non quaſi prodigioſas
prædictiones
atque curas in ſingulis morbis
effecturus
non ſit.
Nec quenquam adeò ma­
lum
, & perfractæ vitæ mortalem, modò in
eo
aliquid ratio humana poſſit, qui moribus
atque
pietate optimis aut cuique veritatis
egregio
amatori ſimillimus non euadat, at­
que
adeò efficaci vi mutare hominum mo­
res
poteſt, vt ne boni fiant, ſi qui ſtudent,
prorſus
ab illius lectione abſtinere cogantur
Hæc
ſunt commoda, quæ hoc labore, ſupre­
mo
Deo dante, humano generi præſtiturus
ſum
.
An igitur par eſt his relectis ad reſpon­
dendum
longiſſimæ fabulæ, & maximè in­
tricatæ
diſputationi me conferre?
accedit al­
terum
, quòd ex hac tam longa, quam futuram
video
contentione, nihil decorum nobis, aut
vtile
humano generi ſucceſſurum ſpero.
Sed
vt
apud Socratem, eia Xantippe, eia Socra­
tes
dicentes, communiter fabulæ ſpectatores
nos
irrideant: neque enim in hac ſua ῥαψωδίᾳ,
niſi
tricæ ſophiſmata maledicta, iurgia calum-
niæ
inueniri poterunt, & tum legendo, tum
reſpondendo non ſolùm ego, ſed & lectores ipſi
tædio
potiùs, quam voluptate afficiantur.
Quid
ergo
cauſæ eſt, vt reſcribam?
nec enim in re
ipſa
iuuamur, cum nullum ipſe in tam lon­
go
opere experimentum adiiciat, quod erat
operis
ipſius propoſitum, & id, de quo lo­
quutus
ſum, cum ſucceſſurum aliquem, qui
hac
tractatione aucturus eſſet, prædixi:
nec
diſputatio ipſa voluptatem legentibus
ſit
allatura, vt duorum commodorum, quæ
lectio
præſtare ſolet, ſcilicet: Vt prodeſſe
velint
, & delectare Poëtæ: nullum in hac
reſponſione
ſubſecuturum videam.
Id etiam
tertio
loco me à ſcribendo auertit: quod ſi
omnibus
reſpondere voluero, nimis lon­
gum
opus conficere nulli vſui futurum co­
gar
: ſi aliquibus tantum exiſtimabunt in­
uidi
, quæ prætermiſerim, ob id præter­
miſiſſe
, quod reſpondere neſciam.
Et licet
exiſtimaturi
ſint aliqui me victum, atque
certamini
imparem?
ita ſit, malo aliquid
amittere
, quàm ſpoliari.
Eſt euulgatus
liber
ſuus, eſt noſter, lectores facilè iudi­
cium
ferent.
Quid ſi me mortuo prodiiſſet
liber
, vt credidit: nunquid torqueri debeo
nunc
, ne aliàs in futurum id accidat?
aut que­
ri
, quòd non perpetuus ſim, aut tueri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index